Skip to the text

Quæstio 2

A Mplius quæritur, Utrum clericis et in sacris ordinibus constitutis competat coronam habere.

Videtur quod non, quia ridiculum videtur sic radi, et ad derisionem inductum, ut in Itinerario S. Clementis narratur. — Rursus, quoniam superstitiosum et idololatriæ germen esse apparet. Unde per Jeremiam Dominus comminatur :1 Visitabo super eos qui attonsi sunt in comam.

Ad hoc Thomas respondet : Eis qui ad divina ministeria applicantur, competit rasura ac tonsura in modum coronæ, ratione figuræ, quia corona est signum regni, ac perfectionis, quum sit circularis. Qui autem ministeriis applicantur divinis, adipi-

Synagogæ, qui temporalia non habebant ut ceteri; sed Deus et sacrificia ejus fuerunt eorum hereditas, ut in Levitico et Deuteronomio legitur.2 In Decreto quoque ex sanctorum Patrum eloquio allegatur:3 Bona clericorum veniant in communi. Item S. Hieronymus contestatur: Deus esse eorum hereditas dedignatur, qui cum populo possident aliquid. — Et dicendum, quod ex hoc quod quis coronam accipit clericalem, non renuntiat patrimonio suo, nec aliis temporalibus rebus: quoniam terrenorum possessio non contrariatur directe cultui Dei, ad quem clerici deputantur, sed immoderata illorum dilectio et sollicitudo: quia affectus in crimine est, non res. Illorum ergo possessio Deus esse non vult, qui terrenis inhærent finaliter et avare. In veteri quoque Testamento sacerdotes ac Levitæ habebant urbes ad habitandum, oblationes atque primitias, sacrificia et hostias, quibus sufficienter fuit eis provisum. Si vero clerici, præsertim ad ordines sacros promoti, sint indigentes ac pauperes, episcopus qui eos promovit, ipsis providere tenetur, non alias. — Hæc Thomas.

Qui etiam ait, quod ex quo sacerdotes et Levitæ erant per singulas tribus dispergendi, non poterant inter eas hereditatem accipere. Quibus verbis objici potest, quod etiam inter ipsas tribus ubi fuerunt dispersi, habebant certas urbes, in quibus habebant fixas mansiones, et suburbana ad alendum pecora sua in pascuis, et pari modo potuissent habere et agros:4 idcirco factum est hoc, ut liberius Deo vacarent, et tanto plus essent intenti in divinis, quanto minus occupabantur circa terrena sollicitanda. Denique, non solum de Levitis, sed item de Simeonitis Jacob patriarcha prædixerat: Dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel.5 Nihilo minus Simeonitæ habebant sortem atque funiculum inter ceteras tribus. Sed et de tribu Benjamin in Josue fertur, quod in medio filiorum Judæ partem seu possessionem suam sortita sit.6 Hinc illud creditur factum etiam mystica ratione, ad præfigurandum ministros evangelicæ legis, qui ex Patrum sanctione aut religiosa professione renuntiant proprietati et omni facultati terrenæ atque carnali prosapiæ. Unde et in Deuteronomio Moyses de Levitis locutus est: Qui dixerunt patri suo, Nescio vos; et his qui genuerunt eos, Ignoro illos; hi custodierunt eloquium tuum, Domine.

Circa hæc scribit Petrus: In omni transitu a statu in statum, convenienter interponitur aliqua dispositio media. Hinc in transitu a statu laicorum ad statum ministrorum Dei, convenienter interponitur tonsura prima: per quam qui tonsurantur, a statu laicorum separantur, atque ad statum ministrorum Ecclesiæ præparantur. Quumque a laicorum statu separantur, convenienter in signum hujus, capilli eorum deponuntur; et quia in ministros Dei (cui servire, regnare est) eliguntur, congruenter in illis aliqui capilli in modum coronæ dimittuntur. Denique tonsura in corpore fit, character vero animæ imprimitur: idcirco ad esse Ordinis tonsura non præexigitur, sed ad bene esse. Est ergo dispositio congruitatis, non necessitatis. — Insuper clericorum aliqui profitentur vitam communem, et his non licet proprium habere; quidam non, et his licet habere in usu, non in affectu. Nam ea quæ habent, divino cultui debent subjicere; non autem tenentur ea omnino abjicere. — Hoc iterum sciendum, quod clericus aut est promotus ad ordines sacros, aut non. Si sic: aut habet aliunde unde sufficienter vivere possit, et sic Ecclesia non tenetur ei providere, quia non indiget; aut non habet, et tunc Ecclesia ei tenetur, quoniam ipse obligatus exstat Ecclesiæ, nec valet ad sæculi actus redire. Hæc Petrus.

Richardus demum istis concordans, sciscitatur utrum clerici non beneficiati, nec in sacris constituti, teneantur portare tonsuram. Respondet: Clerici tales aut publice exercent actus clericali statui repugnantes, aut non. Si sic, tunc quamvis peccent talia opera exercendo, non tamen peccant tonsuram hujusmodi non portando: imo eam portando magis peccarent. Et tales si tertio moniti ab eo ad quem pertinet, contempserint se emendare, privilegio clericali privantur, extra de Sententia excommunicationis, Contingit: quia ut dicitur ibi, privilegium meretur amittere qui permissa seu concessa sibi potestate abutitur, ac frustra legis auxilium invocat qui committit in legem. Si vero non exercent actus repugnantes beneficio clericali, sed tanquam clerici privilegio clericali utuntur, peccant non faciendo radi tonsuram loco et tempore opportuno, atque ad eam portandam compelli possunt ac debent, et ita intelligenda sunt jura. Clerici etenim scandalum in Ecclesia generantes, ad correctionem cogendi sunt, et ex consequenti ad portandum tonsuram, nisi forte tale commiserint facinus pro quo clericali privilegio merito sint privandi.

Insuper quærit, utrum clerici uxorati, non tamen bigami, teneantur tonsuram portare. Dicendum, quod clerici tales aut utuntur privilegio clericali, aut non. Si sic, portare tenentur. Si non, aut hoc est ut devitent ecclesiasticum judicium, quod propter delictum suum verentur, putantes facilius evadere in curia laicali; aut non propter delictum quo ecclesiasticum formident judicium, sed quoniam volunt se penitus ad actus laicales transferre, ut si velint milites fieri, aut alia sæcularia negotia exercere. Primo modo, compelli possunt ac debent, ut ferant tonsuram, ecclesiasticumque subeant judicium; secundo modo, credo quod compelli non debeant portare tonsuram. Et per istam distinctionem concordari possunt jura diversimode sonantia.

Iterum investigat, utrum bigami teneantur non portare tonsuram. Respondet: Clerici bigami aut sunt religiosi, aut sæculares. Si sæculares, tenentur eam non portare. Idem dicunt nonnulli, si sint religiosi: quia constitutio prohibens generaliter lata est. Unde sicut videmus, quod constitutio torneamenta prohibens, omnes ligat quacumque intentione torneamenta exerceant, et quantumcumque sobrie, quia prohibitio generaliter loquitur, quamvis propter abutentes sit facta; sic in proposito dicunt. Verumtamen, credo quod liceat bigamis religiosis tonsuram portare, quam ante bigamiam receperunt, præsertim ante editionem prohibitionis prætactæ. — Hæc Richardus.

Concordat Albertus, et addit: Exteriora in tonsura fiunt propter interiora. Interius autem correspondens coronæ seu tonsuræ, est elevatio mentis ad Deum, non character. Et ipsa corona non est quid penitus corporale, sed est corporale ad spirituale ordinatum; et illud spirituale est partim conjunctum, videlicet elevatio mentis ad Deum; partimque subsequens, utpote Ordo ad quem disponit. — Amplius, dubium non est quin clerici jus habeant in sua hereditate patrimoniali. Aliter vero videtur in feudis quibusdam: quædam enim sunt ad annuum pretium cum homagio alicui exhibita, et quædam pro stipendiis militiæ debitis. Videtur ergo quod patrimonium possunt habere. Atque feudalia scio quod in multis terris habent, et pretium exhibent, pretioque precibusve inducunt alium aliquem sibi in temporalibus æquivalentem, qui loco eorum facit homagium. Illa vero feudalia, quæ sunt quasi pro stipendiis militum, videtur mihi quod sine injuria domini feudi habere non valeant. Religiosi autem propria nequaquam possunt habere. Hæc Albertus.

Denique ad probationem hujus ultimi verbi, allegat Richardus illud, extra de Statu monachorum, Quum ad monasterium: Prohibemus districte in virtute sanctæ obedientiæ sub obtestatione divini judicii, ne quis monachorum proprium aliquo modo possideat. Nec æstimet abbas, quod super hoc possit dispensare, quoniam abdicatio proprietatis, quemadmodum custodia castitatis, adeo est annexa regulæ monachali, quod contra eam nec summus Pontifex possit professis licentiam indulgere.

De his omnibus Bonaventura scribit Aegregie, et pene omnia jam dicta in ejus Scripto diffuse habentur. — Quærit quoque, utrum clerici qui de bonis Ecclesiæ sustentantur, utpote habentes beneficium præbendale, teneantur ad horas canonicas. Respondet: Quidam obligantur Ecclesiæ, quia Ecclesia obligatur eis, ut qui beneficia recipiunt Ecclesiæ. In quibusdam est econverso: quia Ecclesia ipsis obligatur, quoniam ipsi primo per sacrorum ordinum susceptionem obligantur Ecclesiæ. Unde apparet secundum jus commune, quod clerici in sacris ordinibus constituti, ad horas tenentur canonicas ex officio; infra vero sacros ordines, tenentur ad eas beneficiati ex beneficio; constituti vero in sacris ordinibus et beneficiati, tenentur ad ipsas ex utroque. Et hoc dictat jus canonicum, et concordat divinum. Hæc Bonaventura.

Footnotes

  1. Jer. IX, 26. ↩

  2. Num. xviii, 20, 21; ↩

  3. Deut. xviii, 1, 2. ↩

  4. Num. xxxv, 3. ↩

  5. Gen. xlix, 7. ↩

  6. Josue xviii, 11. ↩

Chapter 178 of 283