Quæstio 7
Præterea, quia præhabitum est, quod nec corona seu clericalis tonsura, nec psalmistatus sit ordo, restat quærendum, Utrum episcopatus sit ordo.12
Videtur quod sic, quia episcopatus est potestas et gradus Ecclesiæ in spiritualibus dispensandis; et rursus, quia divinus Dionysius libro Ecclesiasticæ hierarchiæ tractat de episcopatu, sacerdotio, dicaconatu, et innuit hos esse tres ordines sacros.3
Ad hoc respondet Albertus: Quum nullus sit actus excellentior cujuscumque ecclesiastici ordinis, quam consecrare corpus ac sanguinem Salvatoris, nullus potest esse ordo post aut supra sacerdotium. Ideo ea quæ Magister enumerat, dicens, Ordo episcoporum quadripartitus est, etc., jurisdictionum sunt nomina, utpote: episcopatus, archiepiscopatus, metropolitanus et Papa. Verumtamen archiepiscopos vocat, quos nunc Ecclesia appellat primates; et quos Ecclesia modo archiepiscopos nominat, ipse nuncupat metropolitanos. Et ista non dicunt nisi potestatem jurisdictionis supra sacerdotem; ordo autem vocatur potestas ecclesiastica circa sacramentum Eucharistiæ aliquo modo operativa ac ordinata, non circa mysticum Christi corpus. Hæc Albertus.
Concordat Thomas: Ordo, inquiens, dupliciter accipi potest. Primo, ut est sacramentum: sicque omnis ordo refertur seu ordinatur ad Eucharistiæ sacramentum.4 Quumque episcopus supra sacramentum hoc non habeat majorem potestatem quam sacerdos, non habet hoc modo ordinem sacerdotio altiorem. Secundo sumitur ordo ut est officium quoddam respectu quarumdam actionum sacrarum: sicque quum episcopus habeat potestatem in hierarchicis actibus respectu mystici corporis, episcopatus dicitur ordo, et supra sacerdotium eminens: et ita B. Dionysius loquitur. Hæc Thomas.
His consonans Bonaventura: Ordinis (ait) potestas principaliter ordinata est ad sacramentorum dispensationem, potissime sacramenti Eucharistiæ, in quo est status graduum ac ordinum ascendentium: ideo ultra sacerdotium non est aliquis ordinis gradus. Sed intra hunc gradum ac ordinem est distinctio dignitatum et officiorum, quæ nequaquam constituunt novum gradum ac ordinem, ut archipresbyter, episcopus, patriarcha, Papa. Sicque episcopatus prout concernit sacerdotii ordinem, recte vocatur ordo; sed prout distinguitur contra sacerdotium, dicit dignitatem quamdam seu officium ei annexum; nec novus character ei imprimitur, nec nova datur potestas, sed data ampliatur. Hinc sicut non recipit alias claves, ita nec ordinem alium. Hoc senserunt magister Hugo et Magister Sententiarum. Sicque tenet communis opinio, quod in consecratione ad episcopatum non imprimitur novus character, sed eminentia quædam confertur, quæ jugiter manet cum charactere ordinis, etiam omni jurisdictione sublata. Propter quod nec consecratur de novo. Hæc Bonaventura. — In his aliorum responsa sententialiter continentur.
Footnotes
Chapter 183 of 283