Quæstio 6
A Dhuc quæritur circa hæc, Quando et in quo actu ordines et eorum characteres imprimantur.
De hoc Thomas testatur : Ejusdem est formam inducere, et materiam ad ipsam formam de proximo præparare. Unde epicontentum. Ideo ejus non est, tangere corpus dominicum, sed portare in patena, ac sanguinem dispensare cum calice. Ideo ejus potestas ad actum principalem, non potuit exprimi per dationem vasis tantum, nec per dationem materiæ; sed exprimitur potestas ejus quoad secundarium actum, in hoc quod datur ei liber Evangeliorum, in qua potestate intelligitur alia. Idcirco in libri porrectione imprimitur ei character. — De acolytho quoque sciendum, quod principalior ejus actus est ministrare in urceolo quam in candelabro, quamvis denominetur ab actu illo secundo, tanquam magis noto et ei plus proprio: ideo in datione urceoli imprimitur ei character. — Hæc Thomas.
Præterea Bonaventura: Præsupponendum est hic, ait, quod omne sacramentum habet aliquod signum exterius essentiale: nullatenus enim accidit sacramento signum esse, imo essentiale est ei simpliciter. Iterum supponendum, quod in omni sacramento in quo character imprimitur, illud essentiale est sacramento, in quo imprimitur ipse character. Rursus, quum signum similitudinem debeat habere cum signato, idcirco in illo character imprimitur quod ei exterius in sacramento magis assimilatur. Quumque in Ordine imprimatur character, qui est signaculum ad aliquam potestatem spiritualem, hoc pro regula generali servandum est, quod in illo signo exteriori character imprimitur in quolibet ordine, in quo potestas principalis illius ordinis significatur tradi ordinato. Ad quam significandam duo concurrunt exterius, puta traditio alicujus instrumenti, atque expressio verbi, ut sic in signo visibili simul et audibili significetur dari. Nec sufficit signum audibile sine visibili, propter hoc quod aliud verbum, aliud respicere debet signum, ut patet in aliis sacramentis. Nec sufficit signum sine verbo, quoniam signum tale, ut vas aut liber, potest alteri dari ad multa: unde oportet per verbum arctari. Et hæc duo essentialia sunt atque intrinseca sacramento, et integrantia ipsum secundum rationem signi. Quumque manus sit organum organorum in operando, et lingua in exprimendo et significando, recte significatur potestas conferri in officio utriusque. Et hæc in quolibet ordine inveniuntur, secundum quod reperitur et characteris impressio. Sed quia characteres sunt diversi, habentes dignitatem majorem sive minorem secundum gradus potestatum; idcirco tam signa quam verba diversificantur, præsertim in sacris ordinibus et in non sacris. Nempe in ordinibus sacris datur potestas nobilis et excellens: ideo fit ibi manus impositio, non tantum instrumenti traditio; quia in manu, quæ est organum organorum, consistit principalius operandi potestas. Unde sic ordinabant in primitiva Ecclesia, in qua non nisi duo ordines ultimi erant explicite. In ordinibus vero minoribus fit traditio alicujus instrumenti, ut clavis aut libri. Et si plura instrumenta uni tradantur, illud est pro principali habendum quod episcopus tradit cum verborum prolatione, dicendo: Accipite. Denique, quinque fiunt in sacerdotii datione: benedictio, inunctio, impositio manus, porrectio alicujus materialis, et verborum expressio. Jamque supra ostensum est, in quo horum character imprimitur. Hæc Bonaventura.
Et in his ac dictis Thomæ continentur et aliorum sæpe præallegatorum dicta doctorum. Verumtamen Petrus opinatur characteres sacerdotii ac diaconatus imprimi in impositione manus episcopi super eos. Insuper Thomas scribit hic de actibus ordinum singulorum. Albertus quoque circa litteram multas quæstiones producit, quarum solutiones ex dictis ac dicendis pro maxima parte patent.
Richardus etiam addit: Pro regula dico, quod in susceptione illius signi exterioris imprimitur character, in quo signo principalis potestas quam respicit ille ordo, significatur expressius: ad quam expressionem concurrunt alicujus instrumenti traditio et verbi expressio, quo determinatur expressius instrumenti significatio.
Quumque principalis potestas quam resspicit ostiarii ordo, expressius designetur in clavium ecclesiæ datione, quam in aliquo alio quod circa ipsum fit; et potestas lectoris, per hoc quod sibi ab episcopo datur codex divinarum lectionum; potestasque exorcistæ, per hoc quod de manu episcopi accipit librum exorcismorum; atque potestas acolythi, per hoc quod accipit candelabrum cum cereo; potestas item subdiaconi, per hoc quod accipit de manu episcopi calicem vacuum et patenam: ideo in his instrumentis et signis cum determinatis formis verborum characteres imprimmuntur. De impressione vero characterum diaconi ac sacerdotis jam dictum est.1 Hæc Richardus.
Præterea de actibus ordinum asserit Thomas: Consecratio quæ fit in Ordinis sacramento, ordinatur ad Eucharistiæ sacramentum: ideo ille est uniuscujusque ordinis actus principalis, per quem proximius ordinatur ad Eucharistiæ sacramentum; ac penes hunc actum est unus ordo eminentior altero. Quumque ad sacramentum Eucharistiæ tanquam ad quid dignissimum multa ordinentur, non est inconveniens, ut unus ordo præter actum suum principalem, etiam alios multos habeat actus, tantoque plures, quanto est altior: quoniam virtus quanto superior, tanto se ad plura extendit. Hinc non solum ordines inferiores, sed et sacerdotalis potestas ad Eucharistiæ susceptionem disponit. Duplex namque est præparatio suscipientium sacramentum: una remota, quæ ad inferiores pertinet ordines; alia propinqua seu proxima, qua statim efficiuntur idonei ad sacramenti susceptionem. Nam et in naturalibus, ab agente eodem fit materia in ultima dispositione ad formam, et accipit ipsam formam. Et quia in proxima dispositione ad Eucharistiam fit homo, per hoc quod a peccatis purgatur; ideo sacerdos est proprius dispensator omnium sacramentorum per quæ homo a peccatis purgatur, videlicet Baptismi, Pœnitentiæ et Unctionis Extremæ. Insuper iidem actus quandoque ad diversos pertinent ordines differenter. Nam et actus aliqui immediate ordinantur ad Deum dupliciter. Primo, ex parte unius personæ tantum, ut facere singulares orationes: et talis actus competit cuilibet baptizato. Secundo, ex parte totius Ecclesiæ: et sic solus sacerdos habet actus ad Deum immediate ordinatos, quoniam ipse solus gerit personam totius Ecclesiæ, qui Eucharistiam consecrat, quæ est totius universalis Ecclesiæ sacramentum. Sic quoque oblationes oblatæ a populo, per sacerdotem offeruntur: ideo duplex ministerium circa oblationes est necessarium: unum ex parte populi, et hoc est subdiaconi, qui accipit oblationes a populo, et ponit super altare, vel tradit eas diacono; aliud ex parte sacerdotis, et hoc est diaconi, qui oblationes ministrat sacerdoti: et in hoc consistit principalis actus ordinis utriusque. — At vero aliqui dicunt, quod in ordinis susceptione datur ostiario vis quædam divina arcendi quosdam ab introitu templi, sicut fuit in Christo quando ejecit vendentes et ementes de templo. Sed hoc magis pertinet ad gratiam gratis datam quam ad sacramenti gratiam. Idcirco dicendum, quod suscipit potestatem ut ex officio hoc agere queat, quamvis ab aliis quoque hoc fieri valeat, sed non ex officio. Et ita est in omnibus minorum actibus ordinum, quod possunt per alios licite fieri, quamvis alii non habeant officium ad hoc: quemadmodum etiam in domo non consecrata potest legi Missa, quamvis consecratio ecclesiæ ad hoc ordinetur ut in ea celebretur. Hæc Thomas. — Quæ videntur præhabitis verbis repugnare Alberti, quæ catholice dicta censentur, præsertim quoniam sacramenta evangelicæ legis efficiunt quod designant.2 Et si vera ac realis potestas ostiario condonatur in sua ordinatione ad exercendum opera sui officii, possunt verba illa Alberti de potestate illa intelligi quæ etiam est donum gratiæ gratis datæ.
Footnotes
Chapter 182 of 283