Skip to the text

Quæstio 3

Deinde quæritur, Utrum in hoc sacramento imprimuntur gratia et character; de connexionibus quoque et modis characterum ordinum.

Et apparet quod non confert gratiam, quia non datur digne nisi gratiam jam habenti. In eodem autem non est nisi gratia una gratum faciens. — Item, ut dictum est, character est indelebilis;1 sed aliqui ordinati degradantur, in quibus videtur character deleri. — Rursus, per dona gratiæ gratum facientis conformatur homo Christo sublimiter, magisque eminenter quam per dona gratiæ gratis datæ. Ergo ultra dona illa non requiritur ullus character.

Ad hæc Thomas respondet:2 Quum Dei perfecta sint opera, cuicumque divinitus datur potentia aliqua, dantur etiam ea per quæ congrue exsequi possit ea ad quæ ordinatur. Quemadmodum autem gratia gratum faciens necessaria est ad hoc quod homo sacramenta digne recipiat, ita quoque ad hoc quod homo sacramenta digne dispenset. Hinc in sacramento Ordinis, per quod homo ordinatur ad aliorum sacramentorum dispensationem, gratia gratum faciens datur. — Dicitur autem sacramentum hoc contra ignorantiam dari: non quod detur contra ignorantiam suscipientis, sed plebis, a qua habet ignorantiam expellere per hoc quod per Ordinem præficitur plebi. Hinc ad idoneam ordinum exsecutionem non sufficit qualiscumque bonitas vitæ, sed requiritur bonitas excelens: quatenus sicut illi qui ordinem suscipiunt, constituuntur super plebem ordinis gradu, ita et superiores sint meritis sanctitatis. Hinc in ordinis susceptione confertur majus gratiæ munus, per quod ordinati reddantur ad majora idonei et condigni.

Præterea de impressione characteris fuit hic triplex opinio. Una, quod solum in ordine sacerdotali character imprimitur. Sed hoc non videtur, quoniam actum diaconi nullus potest exercere nisi diaconus: quo patet quod habet aliquam spiritualem ac specialem in sacramentorum dispensationibus potestatem. Ideo alia opinio est, quod in sacris ordinibus character imprimitur, non in minoribus. Quod etiam nihil est, quia per quemlibet ordinem ponitur homo super plebem in aliquo gradu potestatis, ordinatæ ad dispensationem sacramentorum. Quumque character sit signum ab aliis distinctivum, oportet quod imprimitur character in quolibet ordine: cujus signum est, quod perpetuo manent, et nunquam reiterantur. Et hæc est opinio tertia, quæ communior veriorque putatur. Unde quantumcumque quis quemcumque ordinem habens, ad laicatum se transferat, semper manet in eo character. Quod et inde ostenditur, quia si ad clericatum postea revertatur, non denuo ordinatur quantum ad ordinem quem semel accepit. — Denique, quilibet ordo habet actum aliquem circa sacramentum, vel ordinatum ad sacramenti dispensationem: quemadmodum ostiarii habent admittere homines ad sacramenti inspectionem.

Amplius, si quæratur, an character Ordinis præsupponat in suscipiente characterem Baptismi, characteremque Confirmationis; dicendum, quod per characterem baptismalem fit homo aliorum susceptivus sacramentorum: ideo carens illo, nullius sacramenti alterius capax est, præsertim quum juxta præhabita, Baptismus sit janua sacramentorum. Hinc si quis se fingat aut probabiliter putet esse baptizatum, quum baptizatus non sit, et ordinetur; non recipit ordinem vere, nec potest conficere, nec quemquam absolvere: idcirco secundum canones baptizandus est, et denuo ordinandus. Alias si in episcopum promoveatur, illi quos ordinat, non suscipiunt ordinem: Attamen pie credi potest, quod quantum ad ultimos sacramentorum effectus, summus Sacerdos suppleret defectus, nec permitteret hæc ita jacere*, quod Ecclesiæ posset periculum imminere.3*

Verumtamen ad susceptionem ordinis non prærequiritur de necessitate character aut sacramentum Confirmationis, sed solum de congruitate, secundum quod ad aliquid agendum vel recipiendum requiritur id sine quo non potest convenienter agi aut recipi. — Conformiter respondendum, si quæratur, an character unius ordinis de necessitate præsupponat characterem alterius ordinis, præsertim inferioris. Unde si quis accipiat ordinem superiorem, prætermisso inferiore, non reordinatur, sed confertur sibi quod defuit, secundum canonum instituta. Hinc in primitiva Ecclesia quidam ordinabantur presbyteri, qui nondum acceperant ordines inferiores; nihilo minus poterant omnia quæ inferiorum sunt ordinum, quia potestas inferior in superiore continetur, sicut ducatus in regno. Postmodum vero ordinavit Ecclesia, ne ad superiores se ingerat ordines, qui in minoribus humiliter non servivit. Hinc quoque ordinati per saltum, non reordinantur; sed juxta canones, quod omissum de præcedentibus ordinibus fuit, suppletur et confertur. — Si autem objiciatur, quod ordines sunt quidam gradus subordinati, in quibus non potest quis pervenire ad gradus superiores, nisi ascendat per inferiores; respondendum, quod ordines isti non sunt gradus in eadem actione aut uno motu concurrentes, ut oporteat ad ultimum pervenire per primum: imo sunt gradus constituti in rebus diversis, sicut est gradus inter leonem et hominem ac angelum. Nec oportet quod qui angelus est, prius fuerit leo, deinde homo, ac postmodum angelus. — Hæc Thomas in Scripto.

B Concordat Albertus: Mihi (dicens) non videtur dubium esse, quin ordo iste characterem imprimat (ordo, inquam, ostiarii: quanto magis ordines sacri?) Causa enim seu ratio irreiterationis sacramenti non est nisi duplex: prima, quia causa non redit, sicut originale non redit post Baptismum;4 secunda, quia immobile aliquid manet in suscipiente sacramentum.

C Prima autem causa non iterandi sacramentum Ordinis, non est hic: defectus enim et peccatum contra quod datur, sæpe reiteratur. Ergo secunda causa hic locum habet, quod scilicet aliqua potestas indelebilis imprimitur, quæ character vocatur. — Sed objici potest, quod in hierarchia angelica, angelis animarum nostrarum custodibus non imprimitur character, qui tamen sunt superiores ostiariis seu custodibus in ecclesiastica hierarchia: ergo nec istis. Respondendum, quod de signis angelorum nobis incertum est; tamen de gradibus angelorum hoc nobis est certum, quod quantum ad gradum dignitatis unus super alium manet perpetuo, quamvis forsan evacuabuntur quantum ad actum atque officium, quando erit Deus omnia in omnibus post diem judicii.5 Hinc puto falsum esse, quod angeli non sunt distincti inter se signaculis naturæ et gratiæ ac gloriæ, secundum quod eorum officia sunt diversa, superiora et inferiora. — Præterea quæritur, quum character creatus consignet, et aliquo modo conformet trinitatem creatam increatæ, quomodo character iste hoc faciat. Respondetur, quod conformat ostiarium ei qui non dormit neque dormitat custodiendo Israelem.6 Et sicut Christus in templo ostendit quemdam divinum fulgorem, quo territi cesserunt et exierunt de templo qui illud profanaverunt; sic quædam divina virtus deterrendi immunda a sancto loco, datur ostiariis, ex qua virtute pellere possunt immunda ab ædibus consecratis. Et hic est actus eorum, ratione ordinis hujus; nec hoc possunt qui ordinem istum non acceperunt neque hanc potestatem. — Hæc Albertus. Qui in prædictis jam verbis videtur sentire, angelos specifice esse distinctos, quod super secundum videtur negasse, ut ibi narratum est.7

In his Petrus et Richardus concordant. Additque Petrus, characteres septem ordinum essentialiter et specie esse distinctos, sicut et ordines ipsos. Richardus quoque, quod in collatione cujuslibet ordinis, gratia gratum faciens ordinato confertur, si digne recipit ordinem. Quemadmodum enim natura non solum dat suo effectui id quod necessarium est ad exsecutionem sui naturalis effectus, sed etiam illud quod requiritur ad exsecutionem idoneam; sic Deus dando ordinum potestatem, simul largitur gratiarum charismata per quæ digne ac meritorie exsecutionibus mancipentur. Hæc Richardus. — Eadem Argentinensis, qui et communem doctorum doctrinam communiter sequitur, et eadem scribit quæ alii. Scripta quoque domini Bonaventuræ de his, continentur in introductis ex Thoma et aliis.

Porro Durandus: Quum (inquit) character sit potestas per quam homo potest exercere et exsequi operationes divinas, hinc sicut aliquid dupliciter habet rationem potestatis, ita et characteris. Simpliciter namque vocatur potestas, per quam possumus in operationem in quam ante non poteramus. Potestas vero secundum quid dicitur, per quam aliquid licite possumus quod et alias poteramus, sed non licite. Sic et character simpliciter vocatur, potestas qua possumus quod non potuimus ante. Secundum quid vero dicitur character, potestas per quam possumus quod et ante potuimus, quamvis non licite. Character ergo primo modo acceptus, in solo imprimitur sacerdotio; sumptus autem secundo modo, imprimitur in aliis ordinibus. Nam aliquis potest evangelium legere, ac cetera obsequia sacerdoti exhibere, quamvis non sit diaconus ordinatus, quamvis non possit id licite (et ita de ordinibus inferioribus aliis); non autem potest quis vere conficere corpus et sanguinem Salvatoris, nisi sit ordinatus sacerdos. — Nec est instantia nisi de exorcista, qui videtur in sua ordinatione accipere potestatem ad spiritualem effectum, puta ad impediendum dæmonis potestatem. Sed hoc secundum Cyprianum non cogit, quia secundum ipsum nil facit, sed tantum significat id quod postea in Baptismo efficitur. Ait namque: Scias diaboli nequitiam permanere usque ad aquam salutarem, in Baptismo autem nequitiam omnem amittere. Et ita secundum ipsum exorcista non habet super dæmonem potestatem. Sed quia contrarium tenetur communiter, ideo potest concedi, quod in ordinatione exorcistæ character imprimitur. Hæc Durandus.

In quibus insinuat, quod nec in aliis ordinibus minoribus, imo nec diaconatu nec subdiaconatu, imprimatur verus et proprie dictus character: quod ex dictis et dicendis censetur erroneum. Imo tam vere ac verus imprimitur in eis character, quam vere sunt ordines, et quam ratio ordinis convenit eis. Et sicut ex Alberto jam claruit, sicut proprius ostiarii actus non est tantum corporaliter ostium aperire, et quosdam ad ingressum admittere, quosdam arcere, sed potestative hoc agere, sicut expressum est; ita actus diaconi non est qualitercumque evangelium legere et alia quædam peragere, sed ex tradita sibi potestate peragere illa, ut statim dicetur.

Denique eadem potestate potest quis aliquid simpliciter et licenter seu de facto et de jure : quemadmodum sacerdos exsistens in caritate, vere et licite celebrat sacerdotali potestate, atque eadem potestate celebrat illicite et contra jus, quando scenter in mortali exsistens vitio celebrat.

Footnotes

  1. cf. t. XXIV, p. 174 D. ↩

  2. Deut. XXXII, 4. ↩

  3. * latere ↩

  4. Cf. t. XXIV, p. 161 B. ↩

  5. I Cor. xv, 28. ↩

  6. Ps. cxx, 4. ↩

  7. Cf. t. XXI, p. 221 C. ↩

Chapter 179 of 283