Skip to the text

Quæstio 2

Modo quærendum De materia et forma sacramenti istius, et de effectibus ejus.

De quibus omnibus jam aliqua dicta sunt, utpote, quod materia ejus sit oleum ab episcopo consecratum; forma vero, Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid peccasti per visum, etc. Insuper de ejus effectibus patuit, quod sint specialiter atque præcipue duo: unus spiritualis ac principalis, qui est venialium remissio seu reliquiarum peccati curatio; alius corporalis, qui est alleviatio seu melioratio corporis infirmantis.12

Itaque de materia sacramenti istius Thomas disseruit: Spiritualis curatio quæ in fine præsentis vitæ adhibetur, debet esse perfecta, quia post eam alia nulla restat; et etiam lenis, quatenus spes, quæ exeuntibus maxime necessaria est, non frangatur, sed foveatur. Oleum autem lenitivum est, et etiam penetrativum usque ad intima, imo et diffusivum: ideo quantum ad utrumque prædictorum, est conveniens hujus sacramenti materia. Quumque oleum principaliter nominetur liquor olivæ, quum et alii quidam liquores ex similitudine ad ipsum, oleum appellentur; ideo oleum olivæ materia est sacramenti istius aptissima. Nec oportet quod balsamum apponatur aut misceatur: balsamum namque propter odoris sui fragrantiam, bonitatem significat famæ, qua de cetero non indigent recedentes de corpore, sed conscientiæ sinceræ nitore. Nec convenit vinum, quod sanat mordicando, non leniendo. Et quamvis oleum olivæ non habeatur ubique, faciliter tamen potest adduci. Nec sacramentum istud est tantæ necessitatis, ut sine ejus susceptione non sit salus, dummodo non ex contemptu omittatur.

Insuper oleum istud oportet esse consecratum. Quidam tamen dixerunt, quod oleum simplex sit materia sacramenti istius; et ideo in sanctificatione olei per episcopum efficitur sacramentum. Sed hujus oppositum constat ex dictis de Eucharistiæ sacramento, ubi ostensum est, quod illud solum consistit in consecratione materiæ. Hinc dicendum, quod sacramentum hoc consistit in ipsa unctione, sicut Baptismus in ablutione. Potestque triplex ratio assignari, cur sanctificatio ad hujus sacramenti materiam exigatur. Prima, quoniam tota et omnis sacramentorum efficacia derivatur a Christo. Unde sacramenta quibus ipse est usus, ex suo usu sanctificationem sortita sunt: quemadmodum aqua ex sui sacratissimi corporis tactu regenerativam vim habet. Hoc autem sacramento usus non est, nec aliqua corporali unctione: idcirco in unctionibus universis exigitur sanctificatio quædam materiæ. Secunda, propter plenitudinem gratiæ quæ in isto sacramento confertur, non solum ut tollat culpam, sed et reliquias peccatorum, infirmitatemque corporis. Tertia, quia ex naturali virtute suæ materiæ non habet causare curationem hanc corporalem: hinc oportet ut per sanctificationem sibi efficacia ista donetur. — Si autem objiciatur, quod sacramentum hoc habet unam sanctificationem in usu suo per formam verborum; ergo superfluit illa prima per præsulem: respondendum, quod prima sanctificatio est materiæ secundum se; secunda vero spectat ad usum ipsius, secundum quod est actu conferens sacramentalem effectum.

Porro oleum hoc debet a præsule consecrari. Minister etenim sacramenti nequaquam propria potestate effectum sacramenti inducit, ut agens principale, sed per efficaciam sacramenti quod dispensat. Quæ efficacia est primo in Christo, atque ab ipso descendit in alios ordinate, puta in populum per ministros; in ministros quoque inferiores per superiores, qui materiam sanctificant. Ideo omnibus sacramentis quæ materiam sanctificatam re-

Cf. p. 205 C.

Cf. p. 100 D'. quirunt, primo per episcopum fit materiæ sanctificatio, et usus quandoque per sacerdotem, ut ostendatur sacerdotalis potestas ab episcopo derivata (ut S. Dionysius loquitur), juxta illud Psalmi, Sicut unguentum in capite, quod primo descendit in barbam, et inde usque in oram vestimenti.3 In Eucharistia vero non præexigitur talis sanctificatio materiæ per episcopum, quoniam ipsum sacramentum in materiæ sanctificatione consistit, non in usu ipsius;4 sed præexigitur ordinatio seu consecratio, vel sanctificatio ministri, utpote sacerdotis, per præsulem. Hinc ipse sacerdos illam consecrationem materiæ potest facere, quæ est in se sacramentum.

Insuper quidam dixerunt nullam formam verborum esse de necessitate sacramenti istius. Sed hoc derogat sacramenti hujus effectui, quoniam omne sacramentum efficit suum effectum significando. Significatio autem materiæ non determinatur ad certum effectum, quum ad multa se habeat, nisi per formam verborum. Unde in omnibus sacramentis novæ legis, ut dictum est supra, oportet esse res ac verba.5 Jacobus quoque apostolus vim hujus sacramenti constituere videtur in oratione, quæ est forma sacramenti istius, sicut nunc ostendetur. Ideo opinio illa præsumptuosa censetur. Nec obviat, quod forma sacramenti istius non exprimitur in Scripturis. Sacra Scriptura namque universis proponitur: ideo forma Baptismi omnibus necessarii, et qui ab omnibus potest dari, forma quoque Eucharistiæ necessariæ ad salutem, in Scripturis expressæ sunt; non autem aliorum formæ sacramentorum. Sed illas accepit Ecclesia a sanctis Apostolis, et illi a Christo, secundum illud Apostoli: Ego accepi a Domino quod tradidi vobis.6

Denique forma hujus sacramenti est oratio deprecativa, ut sumitur ex verbis S. Jacobi, atque ex usu Romanæ Ecclesiæ, quæ solum deprecativis utitur verbis ungendo hac unctione. Cujus multiplex ratio assignatur. Primo, quia suscipiens sacramentum hoc, destitutus est viribus propriis: ideo indiget orationibus sublevari. Secundo, quoniam datur eg ingredientibus de hoc mundo, qui desinunt esse de foro Ecclesiæ, et in solius Dei incipiunt manu quiescere: ideo ei per orationes devotissime committuntur. Tertio, quia hoc sacramentum non habet aliquem effectum qui semper ex actione ministri consequatur, omnibus quæ sunt de essentia sacramenti rite peractis, quemadmodum in Baptismo, Confirmatione ac Ordine character semper imprimitur, etc.: ideo in eo non potest esse forma indicativi modi, sicut in aliis sacramentis. Attamen hoc sacramentum, sicut et alia, quantum est de se, habet certitudinem; sed impediri potest ex fictione recipientis (etiam si sacramento subjiciatur per intentionem), ita quod nullum consequatur effectum. Verumtamen in quibusdam Ecclesiis dicuntur hæc verba: Ungo hos oculos, etc., oleo sanctificato, etc.: quæ non præmittuntur ut forma sacramenti istius, sed ut dispositiva ad formam, in quantum per ea determinatur ministri intentio ad actum illum sacramentalem. forma indicativi modi, sicut in aliis sacramentis. Attamen hoc sacramentum, sicut et alia, quantum est de se, habet certitudinem; sed impediri potest ex fictione recipientis (etiam si sacramento subjiciatur per intentionem), ita quod nullum consequatur effectum. Verumtamen in quibusdam Ecclesiis dicuntur hæc verba: Ungo hos oculos, etc., oleo sanctificato, etc.: quæ non præmittuntur ut forma sacramenti istius, sed ut dispositiva ad formam, in quantum per ea determinatur ministri intentio ad actum illum sacramentalem.

C At vero forma illa Unctionis Extremæ prætacta, conveniens est. Nam tangit hoc sacramentum, quum dicitur, Per istam unctionem;7 et principalem causam agentem in ipso, quum subditur, Et suam piissimam misericordiam; atque effectum, addendo, Indulgeat tibi, etc. Imo per actum unctionis datur intelligi etiam sacramenti istius materia. Quumque corporalis sanatio seu infirmitatis alleviatio, non sit principalis et certus hujus sacramenti effectus, quia non semper consequitur;8 idcirco in forma ista non fit mentio inde.

D Amplius de effectibus hujus sacramenti sciendum, quod unumquodque sacramentum est principaliter institutum ad unum effectum, quamvis ex consequenti possit et alios effectus inducere. Quumque sacramentum efficiat quod figurat, ideo ex significatione sacramenti pensandus est principalis ejus effectus. Adhibetur autem sacramentum hoc per modum medicationis, sicut Baptismus per modum ablutionis, nis. Medicina vero ordinatur ad depellendum infirmitatem, sicque sacramentum hoc est principaliter institutum ad sanandum infirmitatem peccati, estque spiritualis medela, et præsupponit spiritualem vitam in eo cui applicatur. Hinc non datur contra originale et mortale peccatum, quæ vitam spiritualem exstinguunt, sed contra defectus quibus homo spiritualiter infirmatur, ita quod non habet perfectum vigorem ad actus gratiæ et gloriæ exercendos. Hic quoque defectus nil aliud est quam quædam ineptitudo atque debilitas quæ in nobis relinquitur ex peccato actuali vel originali: contra quam debilitatem homo per sacramentum hoc roboratur. Quumque hoc robur faciat gratia, quæ non compatitur secum peccatum mortale, ideo ex consequenti, si invenit peccatum aliquod mortale aut veniale, quoad culpam tollit ipsum, dummodo non ponatur obex ex parte recipientis. Ideo Jacobus de remissione peccati conditionaliter loquitur, dicens: Si in peccatis est, dimittentur ei.9

Nam quoad culpam, non semper delet peccatum, quia non semper invenit; semper vero remittit quoad debilitatem prædictam, quam quidam vocant peccati reliquias. — Quidam vero affirmant, quod principaliter sit institutum contra veniale peccatum. Quod non videtur verum, quoniam pœnitentia sufficienter delet venialia in vita hac quoad culpam. Quod autem non possunt evitari post peractam pœnitentiam, non aufert præcedenti pœnitentiæ suum effectum; et rursus, hoc pertinet ad debilitatem præfatam. Idcirco dicendum, quod principalis effectus sacramenti istius est remissio peccatorum quoad peccati reliquias, et ex consequenti etiam quantum ad culpam, si inveniat eam.

Si autem objiciatur, quod in peccato non sunt nisi hæc tria, macula et reatus pœnæ ac peccati reliquiæ; sed per Extremam Unctionem non remittitur macula sine contritione, quæ etiam sine hac unctione maculam aufert; nec quoad pœnam, quoniam si unctus convalescat, injunctam pœnitentiam tenetur implere; nec quoad reliquias culpæ, quia adhuc manent dispositiones illæ ex actibus præcedentibus relictæ, ut post convalescentiam patet: ergo per Extremam Unctionem nullo modo fit peccatorum remissio. — Dicendum, quod Unctio Extrema quantum ad tria illa, aliquo modo remittit peccatum. Quamvis enim culpa quantum ad maculam sine contritione non deleatur, tamen hoc sacramentum per gratiam quam infundit, facit quod motus ille liberi arbitrii contra peccatum sit contritio. Reatum quoque pœnæ temporalis diminuit, sed ex consequenti, in quantum tollit debilitatem: quia eamdem pœnam levius portat fortis quam debilis. Unde non oportet ut propter hoc minuatur satisfactionis mensura. Reliquiæ quoque peccati non vocantur hic dispositiones relictæ ex actibus quæ sunt habitus inchoati, sed quædam spiritualis debilitas in mente exsistens: qua sublata, etiam manentibus dispositionibus seu habitibus eisdem, non potest mens ita inclinari ad peccandum ut ante.

C Insuper, sicut Baptismus per corporalem ablutionem facit interiorem mundationem, ita hoc sacramentum per medicationem exteriorem facit interiorem curationem. Sed corporalis ablutio Baptismi naturali virtute corporaliter purgat; hæc vero unctio naturali virtute non sanat corpus, sed potestate divina, quæ operatur sapienter, secundum quod expedit: ideo non semper sanat corpus, sed quando ad spiritualem sanitatem expediens est, nisi ex parte recipientis sit defectus vel impedimentum.

D Si demum quæratur, utrum hoc sacramentum characterem imprimat; respondendum, quod character non imprimitur nisi in illis sacramentis quibus homo ad sacrum aliquod deputatur.10 Hoc autem sacramentum est in remedium tantum, nec per ipsum deputatur homo ad aliquod sacrum agendum aut suscipiendum: ideo in ipso non imprimitur character. Rursus, character facit distinctionem statuum quantum ad ea quæ in Ecclesia sunt agenda;11 talem vero distinctionem ab aliis non habet homo per hoc quod est inunctus. — Et si objiciatur, quod in sacramentis Confirmationis et Ordinis est unctio sicut in isto, et in illis character imprimitur; ergo et in isto: dicendum, quod unctio quæ fit in Confirmatione ac Ordine, est unctio consecrationis, qua homo deputatur ad aliquod sacrum; sed unctio hujus sacramenti est unctio medicationis. Hinc in isto sacramento id quod est res et sacramentum, non est character, sed interior quædam devotio, quæ est spiritualis unctio. — Hæc Thomas in Scripto.

Circa hæc loquitur Petrus, et primo de materia Unctionis Extremæ: In sacramentis materia adhibetur et propter significationem effectus sacramenti, et propter causalitatem. Principalis autem effectus hujus sacramenti, est quædam curatio spiritualis: idcirco ad eam significandam, convenienter ponitur oleum. Ad efficiendum vero ipsam sanitatem, oportet quod sit sanctificatum seu consecratum: quia a sanctificatione sumit virtutem. Recte quoque oportet consecrationem hanc ab episcopo fieri, quia in ipso est major plenitudo ministerii sacerdotalis.

Quæritur etiam, quæ sit melior forma in hoc sacramento, an deprecativa ista, Per istam unctionem dimittat tibi Deus, etc., quam instituit S. Gregorius; an ista indicativa, Ungo hos oculos oleo sanctificato in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, quam instituit S. Ambrosius. Respondendum, quod sicut ad esse rei compositæ requiruntur materia et forma, ita ad esse sacramenti requiritur materia elementi et forma verbi: accedit enim verbum ad elementum, et fit sacramentum. Quemadmodum enim materia de se indeterminata est ad plures formas et effectus, et per certam formam determinatur; ita materia sacramenti de se communiter se habet ad plura significanda et efficienda, sed per formam determinatur ad aliquod certum designandum atque causandum. Et sicut duplex est forma rei, puta substantialis et accidentalis; ita duplex est forma sacramenti istius: una substantialis, utpote deprecativa, quam innuit apostolus Jacobus, et expressit Gregorius; alia accidentalis, quam deprompsit Ambrosius. Prima est deprecativa, secunda indicativa. Prima confert ad causalitatem sacramenti, secunda ad significationem et determinationem intentionis ministri. Prima data fuit a Jacobo sancto in generali, quum ait, Orent super eum;12 et est eadem apud omnes. Et si quæratur, quæ forma sit melior; dicendum quod prima: quæ etiam est de necessitate sacramenti, secunda vero est de bene esse. Etenim sacramentum hoc valere videtur quasi per modum suffragii. Datur enim ad effectum quem homo per propria opera consequi posset, nisi infirmitas impediret.

C Amplius, de effectu hujus sacramenti sciendum, quod in hoc sacramento sicut in ceteris, tria sunt: unum, sacramentum tantum, puta exterior unctio; aliud, res et sacramentum, videlicet quædam unctio spiritualis, id est alacritas mentis; aliud, res tantum, quod est effectus sacramenti, scilicet sanitas duplex: una principalis, ab infirmitate spirituali quæ contrahitur per venialia, per quam anima reddebatur infirma ad procedendum in gratiæ ac gloriæ actus; altera secundaria, quasi effectus et signum illius, scilicet sanitas corporalis. — Sed quæri potest, quum remissio peccatorum atque infusio gratiæ fiant instantanee, et unctio ista successive; quando sortitur suum effectum in eo qui unditur. Et dicendum, quod sacramentum significando producit suum effectum: ideo quando completur ejus significatio, perficitur ejus effectus, puta in ultima unctione, quia perfectio rerum ex multis actionibus constitutarum consistit in ultima, quæ in virtute omnium præcedentium operatur. — Certum est demum, quod sacramentum hoc non imprimit characterem, quoniam iteratur, et quia character est signum distinctivum exsistentium in Ecclesia militanti;13 sed hoc sacramentum datur exeuntibus de eadem. — Hæc Petrus. A tualem infirmitatem ex peccato contractam : ergo est omnibus impendendum, infirmis et sanis, insipientibus et sensatis.

In præinductis continentur scripta Richardi, qui sobrie scribit, quod formam sacramenti istius creditur S. Petrus explicite tradidisse Ecclesiæ, sicut et alia multa. Et hoc melius sonat, quam quod Gregorius instituit eam : nempe ante Gregorium diu utebatur Ecclesia hoc sacramento sub congrua forma. — Iterum ait Richardus : Si sunt aliquæ Ecclesiæ utentes forma indicativa, pie credendum est quod modus exprimendi per verbum imperativum seu deprecativum vel indicativum, determinate non sit de necessitate sacramenti istius, sicut superius dictum est de modo exprimendi actum baptizandi, quem exprimunt Græci per verbum hoc, baptizetur;14 et Romana Ecclesia per hoc verbum, baptizo. — Insuper addit : Dicunt quidam, quod sacramentum istud non datur contra venialia, sed contra sequelas relictas tam ex originali quam actualibus peccatis. Sed contra hanc opinionem est auctoritas S. Jacobi, asserentis : Si in peccatis est, dimittentur ei.15 Ideo est tenendum quod contra venialia detur; et si digne percipitur, venialia aufert. Hæc Richardus. — Bonaventura quoque de præinductis scribit concorditer ad prædicta; similiter et Albertus.

Ad hæc respondet Albertus : Exercitium seu administratio Unctionis Extremæ conceditur sacerdoti, propter periculum infirmorum vitandum : quod in sacramentis frequenter contingit. Nec facile est, imo nec possibile, habere præsentiam præsulis ad unumquemque letaliter infirmantem. Unde Ecclesia Spiritu Sancto recta, ac Dei consilio mota, omnibus modis volens infirmis providere atque consulere, statuit ut simplices sacerdotes possint hoc sacramentum conferre, qui ubique faciliter possunt haberi. — Denique non nisi infirmi, perceptivi seu capaces sunt sacramenti istius. Quod etiam datum est contra prætactum defectum, non pro quolibet tempore, sed extremæ necessitatis : sic et purgatio reliquiarum pro tempore immediatæ evolutionis, est proprius hujus sacramenti effectus. Quæ etiam reliquiæ, secundum quod sunt impedimenta meritorum, sufficienter purgantur per pœnitentiam et alia sacramenta; non autem prout sunt impedimentum immediatæ evolutionis. Quumque infantes nondum ratione utentes, et mox baptizati, non habeant immediatæ evolutionis impedimentum, nec veniale peccatum, nec malum inde contractum, non competit eis hoc sacramentum. — Si autem quæratur, an in omni ægritudine sacramentum istud sumendum sit; respondetur quod non, sed quando ex ægritudine gravi probabiliter timetur mors de proximo imminere. Verum ut Aristoteles in libro de Causis longioris vitæ fatetur, quædam infirmitates sunt causæ vitæ longioris. — Nec dandum est furiosis et amentibus, nisi habeant lucida intervalla. Hæc Albertus.

Cujus etiam positio de institutione sacramenti istius, consonat dictis ex Thoma de hoc.16 Movet quoque hic alias plurimas quæstiones parvas et breves, videlicet, in quibus membris et partibus corporis de-

A Lia etiam hic quæruntur De ministris hujus sacramenti : quorum sit illud porrigere, et quorum sit illud recipere.

Atque in littera continetur, quod presbyterorum tantum est illud aliis ministrare. — Contra quod arguitur, quia in casu Baptismus potest a laicis dari, et sacramentum Eucharistiæ a diacono :17 ergo et istud, quum illa sint isto præstantiora.

Iterum, istud sacramentum est spiritualis medicina contra malum culpæ omnibus generale, sive dicatur institutum ac datum contra venialia, sive contra spiribeat unctio fieri. Et respondet: Diversarum Ecclesiarum diversus est usus: nam in quibusdam Ecclesiis unguntur loca seu membra pauciora, in quibusdam plura. Puto autem quod sufficiat ungere quinque sensuum loca. Quod vero fit in aliquibus aliis locis, non est nisi præparatorium ad effectum.

Insuper Thomas: Nullius (inquit) sacramenti dispensatio convenit laico ex officio, idcirco nec hujus. Nec etiam diacono, quia diaconus tantum habet vim purgativam:18 hoc autem sacramentum habet vim illuminativam, quoniam gratiam confert. Unde nullius sacramenti in quo gratia datur, collatio convenit ex officio ipsi diacono. Porro secundum divinum Dionysium, episcopus proprie habet vim perfectivam seu perficiendi officium, sicut sacerdos vim illuminativam.19 Hinc illa sacramenta sunt per episcopos dispensanda, quæ suscipientem in aliquo statu perfectionis super alios ponunt, ut est Ordo, non Unctio ista, quæ omnibus in extremis confertur capacibus ejus. — Potest etiam dari in qualibet infirmitate quæ sic invalescit, quod signa mortis apparent ex ea. Nam et quælibet infirmitas augmentata potest inducere mortem. — Insuper ad suscipiendum effectum hujus sacramenti, plurimum valet devotio suscipientis, actualeque meritum dantis, imo et totius Ecclesiæ meritum generale: quoniam forma hujus sacramenti datur per modum orationis. Ideo illis qui nequeunt recognoscere et cum devotione accipere, non est dandum, præsertim furiosis et amentibus, qui possent facere irreverentiam sacramento per immunditiam aliquam. Quumque exigat actualem devotionem, non est pueris dandum. Nec confertur contra reliquias originalis peccati, nisi in quantum per actuale peccatum sunt confortatæ. Infirmitates quoque in pueris non sunt ex actualibus eorum peccatis causatæ.

Nec oportet totum corpus infirmi ungi, sed aliquas ejus partes. Eadem quippe principia peccandi in nobis sunt, quæ et principia sunt agendi. Et ista sunt tria in genere: quorum primum est dirigens, puta vis cognoscitiva; secundum est appetens seu imperans, ut vis appetitiva; tertium, exsequens, utpote vis motiva. Omnis autem nostra cognitio a sensibus ortum habet. Quumque hæc unctio fieri debeat in nobis ubi est prima origo peccati, idcirco unguntur loca seu organa quinque sensuum. Et propter appetitivam a quibusdam renes unguntur; et propter vim motivam pedes, tanquam instrumenta ejus præcipua. Et quia primum principium inter ista est vis cognoscitiva, ideo unctio illa quinque sensuum ab omnibus observatur, quasi de necessitate sacramenti; quidam vero alias non observant. Aliqui quoque servant eam quæ est ad pedes, non quæ est ad renes: quoniam appetitiva et motiva sunt secunda principia. Cor demum non ungitur, quia non est prima radix cogitationum, sicut organa sensuum; nec genitalia membra, propter immunditiam eorumdem et reverentiam sacramenti. Mutilati item debent ungi quanto propius fieri potest ad illas partes in quibus unctio fieret, si mutilati non essent. Nam etsi careant membris, non tamen viribus animæ principiisque peccandi, saltem in radice.

Amplius, ut dictum est sæpe, sacramenta et sacramentalia perpetuum effectum habentia, iterari non debent:20 quia per iterationem ostenderetur sacramentum non esse efficax ad producendum illum effectum, sicque fieret sacramento injuria. Quæ vero non habent effectum perpetuum, iterari possunt, atque aliquando debent, quatenus effectus sacramentalis amissus recuperetur: et talis est Unctio Extrema, quoniam tam sanitas mentis quam corporis, quæ est ejus effectus, potest amitti et recuperari.

Sed quæri potest, an in eadem infirmitate sit iterandum. Et respondendum, quod sacramentum hoc non solum respicit infirmitatem, sed et infirmitatis statum: quoniam dandum non est nisi infirmis qui secundum humanam æstimationem videntur morti appropinquare. Quædam autem infirmitates non sunt diuturnæ: ideo si in eis datur hoc sacramentum, tunc quum homo ad illum perveniat statum, quod sit in mortis articulo, non recedit a statu illo nisi infirmitate curata: propter quod non est rursus ungendus. Sed si recidivum patiatur, erit infirmitas alia, et poterit inunctio alia fieri. Quædam vero sunt infirmitates diuturnæ, ut hydropisis, ethica*, paralysis; et in talibus non debet fieri unctio, nisi quando videntur perducere ad mortis periculum.21 Et si homo articulum illum evadat, eadem infirmitate durante, et denuo ad similem statum per infirmitatem illam reducatur, iterum potest ungi: quia jam est quasi alius status infirmitatis, quamvis non sit simpliciter infirmitas alia. — Hæc Thomas in Scripto.*

Et circa hoc ultimum verbum addit Albertus: In hujusmodi infirmitatibus diuturnis, si ultra annum remanet morbus post unctionem acceptam, potest unctio iterari: quia non judicatur numero idem morbus, qui secundum perfectam immutationem superiorum causarum est alteratus. Corpora namque nostra per illationem seu influentiam superiorum, secundum quatuor humores in quatuor anni temporibus mutantur; et franguntur habitus dispositionesque ejus, nec sunt eadem: sicque sacramentum hoc non iteratur ex causa eadem. Verumtamen si ab aliquo Patre sancto aut a summo Pontifice inveniretur aliquid determinatum, judicarem potius standum illi sententiæ quam meo judicio: quia in istis magis credendum est inspirationi Ecclesiæ quam rationi ex incertis conjecturanti. Hæc Albertus.

In præinductis autem ex Thoma continentur scripta Petri, Richardi, Alberti, Bonaventuræ, etc.

Præterea dubitatio quædam occurrit circa prædicta, in quibus doctores concordant, quod Extrema Unctio ordinetur ac detur contra venialia, seu contra infirmitatem contractam ex originali actualibusque peccatis, mortalibus seu venialibus. Videtur enim quod directe detur remediumque consistat contra universa peccata tam mortalia quam venialia, atque in omnium horum remissionem institutum sit ac ordinatum. Nempe hoc videtur prætendere forma ipsius, qua dicitur: Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid peccasti per visum, etc. Et constat quod talium multa exstent mortalia. Nec obstat, quod sacramentum Pœnitentiæ ordinetur ad idem: quia quum in extremis sit maximum atque gravissimum prorsus periculum, decentissimum et valde perutile est, tunc contra eadem mala adhiberi plura remedia, potissime in ipsa exitus hora, in qua se ipsum homo parum aut nihil potest juvare, circumdatus et repletus tot ac tantis angustiis et pressuris, tentationibus et insidiis, doloribus, agonibus, timoribus ac tormentis, imminente sibi judicio finalis sempiternæ retributionis, inæstimabilis felicitatis aut irreparabilis damnationis. gratia in alios transfundatur, ne cœlestes margaritas spiritualium verborum officiorumque divinorum sordidæ vitæ pedibus conculcent. In sacramento ergo septiformis Spiritus, septem sunt gradus ecclesiastici, scilicet: ostiarii, lectores, exorcistæ, acolythi, subdiaconi, diaconi, sacerdotes. Omnes tamen clerici vocantur, id est sortiti.

Corona enim signaculum est quo signantur in partem sortis ministerii divini.

Corona regale decus significat: quia servire Deo, regnare est.22 Unde ministri Ecclesiæ reges esse debent, ut et se et alios regant;23 quibus Petrus ait: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, etc. Summitas capitis desuper nudatur, ut eorum mens ad Dominum libera monstretur, quæ revelata facie gloriam Dei contempletur.24 Summitas enim capitis est eminentia mentis; denudatio capitis est revelatio mentis. Clericus enim secretorum Dei non ignarus esse debet.25 Tondentur etiam capilli usque ad revelationem sensuum, scilicet oculorum et aurium, ut vitia in corde et opere pullulantia doceantur præcidenda, ne ad audiendum et intelligendum verbum Dei præpediatur mens, pro quo servato reddetur in excelsis corona.

Tonsuræ autem ecclesiasticæ usus a Nazaræis exortus videtur, qui prius crine servato, deinde ob vitæ continentiam caput radebant, et capillos in igne sacrificii ponebant.2627 Hinc usus inolevit, ut qui divinis cultibus mancipantur, quasi Nazaræi, id est sancti, crine posito inveniantur, sicut ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, sume gladium acutum, et duc super caput tuum et barbam.28 In Actibus etiam Apostolorum Priscillam et Aquilam hoc fecisse legimus; Paulus quoque et alii quidam discipuli Christi hoc fecerunt.29 Recte ergo in quibuslibet gradibus constituti, clerici vocantur. Quorum nomina et rationes nominum Isidorus exponens, ait:30 Cleros et clericos hinc appellatos esse credimus, quia Matthias electus est sorte, quem primum per Apostolos legimus ordinatum. Κλῆρος enim Græce, Latine sors vel hereditas dicitur. Ideo ergo dicti sunt clerici, quia de sorte sunt Domini, vel quia Deum partem habent. Generaliter vero clerici nuncupati sunt omnes qui in Ecclesia Dei serviunt, quorum gradus et nomina hæc sunt: ostiarius, lector, etc., ut supra.

C. De ostiariis.

Ostiarii iidem et janitores sunt, qui in veteri Testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur in illud immundus. Dicti autem sunt ostiarii, eo quod præsint ostiis templi.3132 Ipsi enim tenentes clavem, omnia intus et extra custodiunt;33 atque inter bonos et malos habentes judicium, dignos recipiunt, indignos respuunt. Unde et eis, quum ordinantur, claves ecclesiæ dantur ab episcopo, et dicitur eis: Sic agite, tanquam rationem Deo reddituri pro rebus quæ clavibus istis recluduntur. Hoc officium Dominus in sua persona suscepit, quando flagello de funiculis facto, vendentes et ementes ejecit de templo.34 Ipse enim se ostiarium significans, dicit: Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.35

D. De lectoribus.

Secundus est gradus lectorum. Lectores a legendo, sicut psalmistæ a psalmis canendis vocati sunt. Illi enim prædicant populis quid sequantur; isti cantant, ut excitent ad compunctionem animos audientium: licet quidam lectores ita miserabiliter pronuntient, ut quosdam ad luctum et lamentationem compellant. Iidem etiam pronuntiatores vocantur, qui porro annuntiant*: quia tam erit clara eorum vox, ut etiam longe positorum aures adimpleat. Ad lectorem autem pertinet, lectiones pronuntiare, et ea quæ Prophetæ vaticinaverunt, populis prædicare, ut jam ex officio in ecclesia legat prophetias et lectiones. Unde et ei, vidente populo, traditur ab episcopo codex divinarum lectionum, et dicitur: Accipe, et esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter imleveris officium, partem cum his qui bene verbum Dei ministraverunt. Qui ad hunc gradum provehitur, litterarum scientia debet esse instructus, ut sensum verborum intelligat, vim accentuum sciat, distincte legat, ne confusione prolationis intellectum auditoribus auferat. Attendat quid indicative, quid interrogative sit legendum, ubi sit in oratione facienda distinctio. Hæc enim male servata, intellectum turbant, et alios ad risum provocant. Auribus et cordi consulere debet vox lectoris. Hoc officium implevit Christus, quum in medio seniorum librum Isaiæ aperiens, distincte ad intelligendum legit: Spiritus Domini super me, etc. Ex quo lectoribus datur intelligi, quia gratia spirituali clarere debent qui aliis verbum Dei annuntiant.36 Hic ordo formam et initium a Prophetis accepisse videtur, quibus dicitur: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam.*

Isid. Etym. lib. VII, c. 12, n. 24.

Hugo, de Sacram. lib. II, p. III, c. 7.37

E. De exorcistis.

Tertius est ordo exorcistarum. Exorcistæ autem ex Græco in Latinum, adjurantes vel increpantes vocantur. Invocant enim super catechumenos et super eos qui habent spiritum immundum, nomen Domini, adjurantes per eum, ut egrediatur ab eis. Ad exorcistam pertinet, exorcismos memoriter retinere, manusque super energumenos et catechumenos in exorcizando imponere. Debet autem habere spiritum mundum, qui spiritibus immundis imperat, et malignum expellere de corde suo, quem expellit de corpore alieno, ne medicina quam alii facit, sibi non prosit, et dicatur ei: Medice, cura te ipsum.38 Hi quum ordinantur, accipiunt de manu episcopi librum exorcismorum, et dicitur eis: Accipite et habetote potestatem imponendi manus super energumenos vel catechumenos. — Hoc officio usus est Dominus, quando saliva sua tetigit aures et linguam surdi et muti, dicens, Ephphetha, quod est, adaperire:39 per hoc docens nos spiritualiter debere aperire aures præcordiorum hominum ad intelligendum, et ora ad confitendum, ut pulso dæmone, Spiritus Sanctus vas suum recipiat. Hoc etiam officio usus est Christus, quum dæmoniacos multos sanavit.40 Hic ordo a Salomone videtur descendisse, qui quemdam modum41

Isid. op. cit. n. 31.

Hugo, op. cit. c. 8.

Decret. ubi supra.

Decret. p. 1, dist. 21, proæm. Matth. xii, 27. exorcizandi invenit, quo dæmones adjurati ex obsessis corporibus pellebantur. Huic officio mancipati, exorcistæ vocati sunt. De quibus Christus in Evangelio: Si ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii vestri, scilicet exorcistæ, in quo ejiciunt?

F. De acolythis.

Isid. Etym. lib. vii, c. 12, n. 29. Hugo, de Sacram. lib. ii, p. iii, c. 9. Joann. i, 9. Decret. p. 1, dist. 25, c. 1. Joann. viii, 12. Quarto loco succedunt acolythi. Ἀκόλουθοι vero Græce, Latine ceroferarii dicuntur, a deportandis cereis, quando legendum est evangelium vel sacrificium offerendum. Tunc enim accenduntur luminaria, et deportantur ab eis: non ad effugandas aeris tenebras, quum sol eo tempore rutilet, sed ad signum lætitiæ demonstrandum, ut sub typo luminis corporalis, illa lux ostendatur de qua legitur: Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ad acolythum etiam pertinet præparatio luminarium in sacrario; ipse cereo portat, ipse urceolum cum vino et aqua suggesta pro Eucharistia subdiaconis præparat. Hi quum ordinantur, quum edocti fuerint ab episcopo qualiter in officio suo agere debeant, ab archidiacono accipiunt candelabrum cum cereo et urceolum vacuum. Hoc officium Dominus se habere testatur dicens: Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Hujus officii formam illi gerebant in veteri Testamento, qui lucernas candelabri componebant et accendebant igne cœlesti, ad illuminandas tenebras aquilonares.

G. De subdiaconis.

Isid. op. cit. n. 23. Hugo, op. cit. c. 10. Decret. ubi supra. Is. lii, 11. corporalia Joann. xiii, 4, 5. Quintus est ordo subdiaconorum. Græce ὑποδιάκονοι vocantur, quos nos subdiaconos dicimus: qui ideo sic appellantur, quia subjacent præceptis et officiis levitarum. Oblationes enim in templo a fidelibus suscipiunt, et levitis superponendas altaribus deferunt. Hi apud Hebræos Nathinæi vocabantur, id est, in humilitate Domino servientes. Ad subdiaconum pertinet, calicem et patenam ad altare Christi deferre et levitis tradere, eisque ministrare; urceolum quoque et aquamanile et manutergium tenere; episcopo et presbyteris et levitis pro lavandis ante altare manibus aquam præbere. His lex continentiæ imponitur, quia altari appropinquantes, vasa corporis et sanguinis Christi portant. Unde illud implere debent: Mundamini, qui fertis vasa Domini. Ad hos etiam pertinet, tantum de oblationibus ponere in altari quantum sufficere possit populo, necnon corporales et pallas et substratoria lavare. Hi quum ordinantur, accipiunt de manu episcopi patenam et calicem vacuum, ab archidiacono vero urceolum cum aquamanili, et manutergium. Hoc officio usus est Dominus, quando linteo se præcinxit, et mittens aquam in pelvim, pedes discipulorum lavit et linteo tersit.

H. De diaconis.

Diaconorum ordo sextum tenet locum, propter senarii perfectionem. Hic ordo in veteri Testamento a tribu Levi nomen accepit vel traxit: dicuntur enim et levitæ. Præcepit quippe Dominus Moysi, ut post ordinationem Aaron et filiorum ejus, prorsus tribus Levi ad divini cultus ministeria42 ordinaretur et consecraretur Domino, et serviret pro Israel coram Aaron et filiis ejus in tabernaculo, ipsique gestarent arcam et tabernaculum et omnia vasa ejus, et in circuitu tabernaculi excubarent, et in transportando tabernaculo ipsi deponerent rursumque component. A viginti quinque annis et supra jussi sunt servire in tabernaculo: quam regulam in novo Testamento sancti Patres constituerunt, quia hæc ætas ad ferenda onera est robusta. Levitæ ergo ex nomine auctoris vocati sunt: de Levi enim Levitæ exorti sunt, a quibus in templo mystici sacramenti mysteria explebantur. Hi Græce διάκονοι, Latine ministri dicuntur: quia sicut in sacerdote consecratio, ita et in diacono ministerii dispensatio habetur. Ad diaconum pertinet, adsistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus quæ aguntur in sacramentis Christi, scilicet in Baptismo, in chrismate, in patena et calice, oblationes quoque inferre et disponere in altari; componere etiam mensam Domini et vestire, crucem ferre, et prædicare evangelium et epistolam populo*: nam sicut lectoribus vetus Testamentum, ita diaconis novum prædicare præceptum est. Ad ipsum etiam pertinet officium precum, et recitatio catechumenorum nominum. Ipse præmonet aures habere ad Dominum, ipse donat pacem, et ipse annuntiat. Quod autem huic ordini a Moyse statutum est, hoc etiam in novo Testamento repræsentatur, quum diacono super lævum humerum stola ponitur, et casula in diebus jejunii complicatur: quia quidquid laboris et sustinentiæ in hac vita toleratur, quasi in læva portatur, donec in dextera, id est in æternitate, requies habeatur. Hic ordo ab Apostolis celebratus est, quando (ut legitur in Actibus Apostolorum) septem viros plenos Spiritu Sancto ad hoc officium elegerunt, et oratione præmissa manus eis imposuerunt.43 Unde et consuetudo inolevit, ut in omni matrice Ecclesia, septem diacones circa Christi aram quasi septem columnæ adsistant.44 Hi sunt septem angeli tuba canentes in Apocalypsi. Qui quales esse debeant, Apostolus docet, Timotheo scribens. Hi quum ordinantur, solus episcopus eis manus imponit, quia ad ministerium applicantur.45 Ponit eis orarium, id est stolam, super lævum humerum, ut per hoc intelligant se accepisse jugum Domini suave, quo ad sinistram pertinentia divino timori subjiciant.46 Accipiunt et textum Evangelii, ut intelligant se esse præcones Evangelii Christi. Hi autem antequam ordinentur, probentur, ut docet Apostolus;47 et sic ministrent, nullum crimen habentes.48 Hoc officio usus est Christus, quando post Cœnam sacramentum carnis et sanguinis discipulis dispensavit;49 et quando Apostolos dormientes ad orationem excitavit, dicens: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem.50*

Hugo, de Sacram. lib. II, p. III, c. 11.

Isid. Etym. lib. VII, c. 12, n. 22.

Decret. p. I, dist. 25, c. 1. ad populum

I. De presbyteris.

Isid. Etym. lib. vii, c. 12, n. 21.

Hugo, de Sacram. lib. II, p. III, c. 12. Sap. IV, 8, 9.

Isid. op. cit. n. 17.

Id. n. 16.

Decret. p. I, dist. 25, c. 1.

Exod. XXIX.

Decret. p. I, dist. 21, proœm.

Decret. ubi supra.

Septimus est ordo presbyterorum. Πρεσβύτερος Græce, senior interpretatur Latine. Non modo pro ætate vel decrepita senectute, sed propter honorem et dignitatem quam acceperunt, presbyteri nominantur, qui morum prudentia et maturitate conversationis præcellere debent in populo. Unde scriptum est: Senectus venerabilis est, non diuturna, nec annorum numero computata; cani enim sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Ideo autem etiam presbyteri sacerdotes vocantur, quia sacrum dant: qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent sicut episcopi, quia ipsi nec chrismate frontem signant, nec Paracletum dant, quod solis deberi episcopis lectio Actuum Apostolorum demonstrat. Unde et apud veteres iidem episcopi et presbyteri fuerunt: quia illud est nomen dignitatis, non ætatis. Sacerdos nomen habet compositum ex Græco et Latino, quod est sacrum dans sive sacer dux. Sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sacrando dictus est: consecrat enim corpus et sanctificat. Antistes vero sacerdos dictus est ab eo quod ante stat: primus enim est in ordine Ecclesiæ. Ad presbyterum autem pertinet, Sacramentum corporis et sanguinis Domini in altari Dei conficere, orationes dicere, et dona Dei benedicere. Qui quum ordinatur, inunguntur ei manus, ut intelligat se accepisse gratiam consecrandi, et caritatis opera debere extendere ad omnes. Accipit et stolam, quæ utrumque tenet latus: quia debet esse munitus armis justitiæ contra adversa et prospera. Accipit etiam calicem cum vino, et patenam cum hostiis, ut per hoc sciat se accepisse potestatem placabiles Deo hostias offerendi.51 — Hic ordo a filiis Aaron sumpsit initium. Summos enim pontifices et minores sacerdotes instituit Deus per Moysen, qui ex præcepto Dei, Aaron in summum pontificem, filios vero ejus in minores unxit sacerdotes. Christus quoque duodecim elegit discipulos prius, quos et Apostolos vocavit, quorum vicem gerunt in Ecclesia majores pontifices;52 deinde alios septuaginta et duos discipulos designavit, quorum vicem in Ecclesia tenent minores presbyteri.53 Unus autem inter Apostolos princeps exstitit Petrus, cujus vicarius et successor est Pontifex summus, unde dicitur apostolicus, qui et Papa vocatur, scilicet pater patrum. Qualis autem eligi debeat presbyter, Apostolus scribens Timotheo ostendit, ubi nomine episcopi presbyterum significavit. Hoc autem officio usus est Christus, quum se ipsum in ara crucis obtulit, idem sacerdos et hostia, et quando post Cœnam panem et vinum in corpus suum et sanguinem commutavit.54

Ecce de septem Ecclesiæ gradibus breviter elocuti, quid ad quemquam pertineat insinuavimus. Quumque omnes spirituales sint et sacri, excellenter tamen canones duos tantum sacros ordines appellari censent, diaconatus scilicet et presbyteratus: quia hos solos primitiva Ecclesia legitur habuisse, et de his solis præceptum Apostoli habemus. Apostoli enim in singulis civitatibus episcopos et presbyteros ordinaverunt; levitas etiam ab Apostolis ordinatos legimus, quorum maximus fuit

B. Stephanus. Subdiaconos vero et acolythos, procedente tempore, Ecclesia sibi constituit.

K. Quid sit quod hic dicitur ordo.

Si autem quæritur, quid sit quod hic vocatur ordo; sane dici potest, signaculum quoddam esse, id est sacrum quoddam, quo spiritualis potestas traditur ordinato et officium. Character ergo spiritualis, ubi fit promotio spiritualis potestatis, ordo vel gradus vocatur. Et dicuntur hi ordines sacramenta, quia in eorum perceptione res sacra, id est gratia, confertur, quam figurant ea quæ ibi geruntur.

L. De nominibus dignitatis vel officii.

Sunt et alia quædam, non ordinum, sed dignitatum vel officiorum nomina. Dignitatis simul et officii nomen est episcopus. Episcopatus autem vocabulum inde dictum est, quod ille qui episcopus efficitur, superintendat, curam scilicet subditorum gerens. Σκοπεῖν enim Græce, Latine intendere dicitur. Ἐπίσκοποι autem Græce, Latine speculatores interpretantur: nam speculator est præpositus in Ecclesia55 dictus, eo quod speculetur atque perspiciat populorum infra se positorum mores et vitam. Pontifex est princeps sacerdotum, quasi via sequentium. Ipse et summus sacerdos nuncupatur: ipse enim levitas et sacerdotes efficit, ipse omnes ecclesiasticos ordines disponit.

Isid. Etym. lib. vii, c. 12, n. 11.

Ibidem.

M. De quadripartito ordine episcoporum.

Ordo autem episcoporum quadripartitus est, scilicet, in patriarchis, archiepiscopis, metropolitanis et episcopis. Πατριάρχης Græce, summus patrum interpretatur: quia primum, id est apostolicum, tenet locum, ut Romanus, Antiochenus, Alexandrinus; sed omnium summus est Romanus. Archiepiscopus, princeps episcoporum: ἀρχός enim Græce, Latine princeps dicitur. Metropolitæ autem a mensura civitatum dicuntur: singulis enim provinciis præeminent. Quorum auctoritati et doctrinæ ceteri sacerdotes subjecti sunt: sollicitudo enim totius provinciæ ipsis commissa est. Omnes autem superius designati ordines, episcopi nuncupantur. — Nota quod archiepiscoporum nomine primates superius significasse videtur; et metropolitorum, quos nunc archiepiscopos dicimus. Horum autem discretio a gentilibus introducta videtur, qui suos flamines, alios simpliciter flamines, alios archiflamines, alios protoflamines appellabant. Sacerdotes enim gentilium flamines dicebantur. Qui habebant in capite pileum, in quo erat brevis virga, desuper habens aliquid lanæ: quod quum per æstum ferre non possent, filum tantum in capite ligare cœperunt (nudis enim capitibus eis incedere nefas erat): unde et a filo quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. Sed festis diebus, filo deposito, pileum imponebant pro

Isid. op.cit. n. 4.

Id. n. 5.

Id. n. 6.

Id. n. 7.

Id. n. 8.

Decret. p. 1, dist. 21, proœm.

Isid. op.cit. n. 18.

Id. n. 19. sacerdotii eminentia. Vates a vi mentis appellati sunt: cujus significatio multiplex est; modo enim sacerdotem, modo prophetam, modo poetam significat.56 Cantor vero vocatur qui vocem modulatur in cantu.57 Hujus sunt duo genera, præcentor, et succentor: præcentor, qui vocem præmittit in cantu;58 succentor, qui subsequenter canendo respondet. Concentor autem dicitur qui consonat;59 qui autem non consonat nec concinit, concentor non erit.

His breviter tractatis, admonendi sunt Christi ministri, quatenus, sicut excellunt ordinis dignitate, ita præcellant vitæ sanctitate: ut plebs eis commissa eorumque disciplinis edocta, gratanter eis obediat, et eorum imitatione de die in diem proficiat, a quibus divina sacramenta percipiunt, et Missarum solennia audiunt.60 Missa autem dicitur, vel quia missa est hostia, cujus commemoratio fit in illo officio: unde dicitur, Ite, missa est, id est, sequimini hostiam quæ missa est, ad cœlestia, tendentes post eam; vel quia missus cœlestis venit ad consecrandum dominicum corpus, per quem ad altare cœleste defertur hostia. Unde et dicitur: Missa est.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ QUARTÆ

HUCUSQUE tractavit Magister de sacramentis ad quamcumque determinatam personam spectantibus: quæ sacramenta sunt quinque, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Pœnitentia, Unctio; jam tractat de duobus residuis, quæ ad totius ecclesiasticæ communitatis utilitatem, necessitatem, conservationem, profectum ac regimen pertinent. Quorum primum est Ordo, per quem fit propagatio spiritualis; secundum vero Matrimonium, quo fit propagatio et conservatio naturalis et corporalis, tamen in ordine ad spiritualem ac beatificum finem. In hac ergo distinctione agit Magister de Ordinis sacramento, et de septem speciebus seu gradibus ejus, et quare sint septem, et quomodo Christus actus eorum exercuit, præsignavit, constituit. Deinde declarat quibus ornamentis, id est virtutibus, donis et perfectionibus, debeant decorari ad hos ordines promovendi, sive in eis constituti. Consequenter tractat per septem capitula de septem istis ordinibus eorumque actibus, proprietatibus et officiis; deinde de quibusdam dignitatibus et eminentibus officiis, jurisdictionibus et auctoritatibus ecclesiasticorum, præsertim de quadripartito ordine episcoporum.

Footnotes

  1. p. 591 A. ↩

  2. p. 593 A. ↩

  3. De Eccl. hier. c. v. Ps. cxxxii, 2. ↩

  4. Cf. p. 215 A, C. ↩

  5. Cf. p. 51 A. ↩

  6. 1 Cor. xi, 23. ↩

  7. Cf. p. 591 A. ↩

  8. Cf. p. 593 D. ↩

  9. Jacob.v,15. ↩

  10. Cf.p.175 B. ↩

  11. Cf.p.176 D'. ↩

  12. Jacob. v, 14. ↩

  13. Cf. p. 176 A. ↩

  14. Cf. p. 107 A et 8. ↩

  15. Jacob. v, 15. ↩

  16. Cf. p. 592 D. ↩

  17. Cf. p. 345 B'. ↩

  18. Cf. p. 142 D. ↩

  19. De Eccl. hier. c. v. ↩

  20. Cf. p. 160 B', 192 A', etc. ↩

  21. * hectica ↩

  22. Hugo, de Sacram. lib. II, p. III, c. 1. ↩

  23. 1 Petr. II, 9. ↩

  24. II Cor. III, 18. ↩

  25. Hugo, op. cit. c. 2. ↩

  26. II Cor. c. 3. ↩

  27. Num. VI, 18. ↩

  28. Ezech. V, 1. ↩

  29. Act. XVIII, 18; XXI, 24. ↩

  30. Isid. Etym. lib. VII, c. 12, n. 1. ↩

  31. Act. n. 32. ↩

  32. I Par. XXIII, 5. ↩

  33. Hugo, op. cit. c. 6. ↩

  34. Joann. II, 15. ↩

  35. Joann. X, 9. ↩

  36. Luc. IV, 17, 18. ↩

  37. apte nuntiant Decret. p. I, dist. 25, c. 1. ↩

  38. Luc. IV, 23. ↩

  39. Marc. VII, 33, 34. ↩

  40. Matth. VIII, 16; ↩

  41. Luc. VIII, 33. ↩

  42. Num. III, 6, 10; IV, 5; VIII, 24. ↩

  43. Act. VI, 3, 6. ↩

  44. Apoc. VIII, 2. ↩

  45. Act. VIII, 14, 15, 17. ↩

  46. Matth. XI, 30. ↩

  47. I Tim. III, 10. ↩

  48. I Tim. III, 8-13. ↩

  49. Matth. XXVI, 26. ↩

  50. Ibid. 41. ↩

  51. Num. V, 8. ↩

  52. Luc. VI, 13. ↩

  53. Luc. X, 1. ↩

  54. Hebr. X, 12. ↩

  55. 1 Tim. III, 2-7. ↩

  56. Isid. Etym. lib. vii, c. 12, n. 15. ↩

  57. Id. n. 26. ↩

  58. Id. n. 27. ↩

  59. Id. n. 28. ↩

  60. Hugo, de Sacram. lib. II, p. III, c. 12. ↩

Chapter 176 of 283