Quæstio 1
Nunc ergo quærendum, Utrum quidquid fuit in corpore, resurget in eo, et in membris eisdem.
Et videtur quod sic, loquendo de partibus substantialibus. Quod de anima certum est; de partibus vero materialibus idem apparet, quum non appareat ratio cur potius resurgeret in eo id quod in eo in una fuit ætate, quam quod in alia. — Amplius, sicut caro cooperatur condelectaturque animæ, et ei subservit in bonis et malis; sic justum est ut simul cum anima remuneretur, ac particeps fiat tormentorum gaudiorumve ejus. Ergo omnes partes materiales quæ ita participaverunt cum anima in bonis aut malis, simul cum ea resurgent, etiam in membris eisdem, præsertim in illis in quibus delectationes carnales plus sentiuntur. Nec videtur idem numero corpus, idemque homo individualis, nisi resurgat in eo quidquid ad ejus substantiam a principio nativitatis usque ad mortem pertinuit, præsertim quum capilli et ungues sint reparandi in eo.
In oppositum est, quia secundum hoc homo resurgeret in quantitate prorsus enormi.
Circa hæc omnia movet Antisiodorensis hanc quæstionem, quid sit veritas humanæ naturæ, quæ resurgere perhibetur, et quæ sola ac tota resurget. De hoc, inquit, est duplex opinio. Nam aliqui dicunt, quod id solum quod ab Adam decisum est, sit veritas naturæ humanæ, eo quod Dominus dicat : Omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur.1 Cui opinioni objicitur : dum pater per decisionem generat filium, id quod decisum est, erat de veritate naturæ humanæ patris : ergo non manet in eo tota veritas suæ humanitatis. Denique si nihil de nutrimento transit in veritatem naturæ humanæ, nulla est scientia medicorum, qui dicunt contrarium. — Respondemus, quod non solum illud quod ab Adam decisum est, sit de veritate naturæ humanæ. Et quod ait Salvator, Omne quod intrat, etc., exponitur sic : aliquid de omnibus illis; nec dixit totum, sed omne.
Notandum, quod quantum ad corpus, aliquid dicitur esse de veritate naturæ humanæ quatuor modis. Primo, quantum ad esse, ut caput et cor et alia principalia membra, sine quibus homo esse non valet. Secundo, quantum ad bonum integrum esse, ut visus, auditus, manus et pedes. Tertio, quantum ad perfectionem, ut nutrimentum, sine quo nequit puer pertingere ad robur et debitam quantitatem, ac usum seu operationem virium suarum. Et de veritate naturæ ex nutrimenti conversione provenientis est decisio seminis, quod resurget in filio, non in patre. Quarto, quantum ad decentiam, ut capilli et ungues. Itaque quidquid est de veritate naturæ humanæ primo modo et secundo ac quarto, resurget; non autem quod tertio modo : quia non totum quod ex nutrimento in carnem et membra conversum est, sed tantum quantum ad congruam quantitatem exigitur. Ait namque Apostolus : Omnes resurgemus in mensuram ætatis plenitudinis Christi.2 Unde qui moritur puer, resurget in tanta quantitate quantam habuisset si ad Christi pervenisset ætatem. Unde Augustinus libro de Civitate Dei : Habet omnipotentia Creatoris unde suppleat in his ubi minus fuit, et habet quid detrahat ubi plus fuit. Hinc sicut Deus multiplicavit quinque panes sine additione extrinseca, sic sine alia adjectione multiplicabit materiam corporis ejus qui obiit puer. Similiter detrahet quod amplius fuit. Nam aliquis superflue sumit de nutrimentis, et multa fiunt in eo de veritate naturæ humanæ tertio modo, quæ non fierent si moderate reficeretur : et illa detrahet Deus. Generaliter quippe verum est quod asserit Augustinus, quod Deus detrahet vitium, id est superfluitatem, et conservabit naturam.
Sed his objici potest. Pono quod quis nascatur simus et crescat ad virilem ætatem et maneat simus : ergo resurget simus, quum nihil ei de veritate naturæ addatur. Ad hoc Augustinus respondet, quod sicut dum statua funditur iterato, id quod prius fuit de pede, fit de manu, et econtrario; sic dum homo resurgit, quod prius fuit de uno membro, postea fit de alio. — Sed contra hoc rursus objicitur, quia secundum hoc non esset idem numero nasus. Et ita de aliis membris argui potest. Quumque totum sit idem quod suæ partes, non resurgeret idem numero corpus. Dicendum, quod de statua partim est simile, et partim dissimile. Nam simile est in hoc, quod sicut in statua quod prius fuit de pede, postea fit de naso, vel econtrario, ita in corpore resurgente; dissimile autem in hoc, quod non est eadem statua quæ prius, sed corpus numero idem resurget. In hoc rursus dissimile est, quonniam non est de intentione fundentis statuam, ut quod prius fuit in pede, postea sit de naso, imo est a casu; sed de intentione Dei reparantis est, quod id quod prius fuit de pede, postea sit de naso. Ideo dicimus, quod simpliciter idem est nasus, quamvis non sit materialiter idem. Nec sequitur, Non est materialiter idem, ergo non est idem : quia non secundum materiam, sed secundum formam identitas sumitur. Porro ex totali pulvere restauratur totale corpus idem numero, quantum ad materiam et formam atque essentiam; sed non est verum quod ex pulvere partis valeat restaurari eadem pars quantum ad materiam et formam ac condecentiam, nisi miraculose. Hinc parti indecenti ex defectu, fiet additio, vel multiplicabitur in se, ut in corporibus parvulorum. — Hæc Antisiodorensis in Summa, libro quarto, quæ ex sequentibus magis patebunt.
Itaque Thomas respondendo ad istud, utrum oporteat pulveres humani corporis per resurrectionem redire ad easdem partes quæ in eos sunt dissolutæ : In hac (ait) quæstione differt considerare, quid sine identitatis præjudicio fieri possit, et quid fiet ut congruentia observetur. Quantum ad primum, sciendum quod diversæ partes in homine sumuntur dupliciter. Primo modo, diversæ partes carnis, seu diversæ partes ossis, sicut sunt diversæ partes totius homogenei. Secundo, diversæ partes specierum diversarum totius heterogenei, sicut os et carnes. Si ergo dicatur pars materiæ redire ad aliam partem speciei ejusdem, hoc non faciet varietatem nisi in partium situ : qui partium situs variatus, non variat speciem in totis homogeneis; sicque si materia unius partis redeat ad aliam partem, nullum fit præjudicium identitati totius. Sic quoque est in exemplo quod in littera ponitur de statua, quoniam statua non redit eadem numero secundum formam, sed secundum materiam secundum quam est substantia quædam, et etiam homogenea, quamvis non secundum formam artificialem. Si autem dicatur, quod materia unius redit ad aliam partem alterius speciei, sic necessario variatur non solum partium situs, sed et identitas earumdem : ita tamen si tota materia, aut aliquid quod erat de veritate naturæ humanæ in una, in aliam transferatur; non autem si aliquid quod erat in una superfluum, transferatur in aliam. Ablata vero partium identitate, aufertur identitas totius, loquendo de partibus essentialibus; non autem loquendo de partibus accidentalibus, ut sunt capilli et ungues, de quibus Augustinus loqui videtur. Loquendo demum secundum congruentiam, probabilius apparet quod etiam situs partium idem servabitur in resurrectione, præsertim quantum ad partes essentiales atque organicas, quamvis forsan non quantum ad partes accidentales.
Quæritur quoque, an omnia corporis membra resurgent, et utrum humores, itemque capilli et ungues. Et respondendum ad primum horum trium, quod (ut dicitur secundo de Anima) anima se habet ad corpus non solum in habitudine formæ et finis, sed etiam causæ efficientis. Est namque comparatio animæ ad corpus sicut artis ad artificiatum, libro septimo Moralium Eudemiorum. Quidquid autem explicite in artificiato ostenditur, hoc totum implicite ac originaliter in arte continetur; sic et quidquid in partibus corporis apparet, totum originaliter et quodammodo implicite continetur in anima. Hinc sicut opus artis perfectum non esset, si quid eorum quæ ars continet, artificiato deesset; ita nec homo esset perfectus, nisi totum quod in anima implicite continetur, foris in corpore explicetur; nec aliter corpus corresponderet proportionaliter animæ. Idcirco oportet corpus in omnibus membris perfectum resurgere. — Et si objiciatur, quod aliquorum membrorum usus seu operatio tunc non erit; dicendum, quod membra in comparatione ad animam dupliciter considerantur. Primo, per habitudinem materiæ ad formam; secundo, in habitudine instrumenti ad agentem. Et secundum primam habitudinem, finis membri non est operatio, sed potius perfectio speciei : et ita post resurrectionem quædam membra manebunt, quamvis non secundo modo, prout finis membri est usus seu operatio; et tamen etiam tunc manebunt membra ad ostendam virtutem agentis, ut vis potentiarum animæ demonstretur in eis. Intestina quoque tunc remanebunt, nec vacua erunt, sed nobilibus humoribus plena. Membra etiam alicui amputata antequam pœnitentiam ageret, tunc resurgent, quoniam ipse homo proprie promeretur et agit, non pars seu membrum ipsius.
Ad secundum dicendum, quod quidquid pertinet ad veritatem naturæ in resurgente, hoc totum in eo resurget : hinc illa corporis humiditas resurget in homine, quæ ad ejus integritatem pertinuit. Est autem in homine triplex humiditas. Una in recedendo a perfectione hujus individui : aut quoniam est in via corruptionis et a natura abjicitur, sicut urina, sudor, sanies, etc.; vel quia a natura ordinatur ad conservationem speciei in individuo alio, sive per actum generativæ, ut semen, sive per actum nutritivæ, ut lac : et nulla talium humiditatum resurget, quia non est de perfectione individui resurgentis. Secunda humiditas est, quæ non pervetit ad perfectionem ultimam quam natura in individuo operatur, sed est a natura ordinata ad illam; et ista est duplex. Una, quæ habet formam determinatam, secundum quam inter partes corporis continetur : ut sanguis, et alii tres humores quos ordinat natura ad membra, quæ generantur aut vegetantur ex eis, sed tamen habent aliquas formas determinatas, quemadmodum aliæ corporis partes : ideo inter eas resurgent. Quædam vero humiditas est in via transeundi de forma ad formam, ut de forma humoris ad formam membri : et illa non resurgent, quia post resurrectionem singulæ corporis partes in suis formis stabilientur. Hæc quoque humiditas in duplici statu accipi potest. Primo, ut est in principio transmutationis : sicque ros dicitur, illa humiditas scilicet quæ est in foraminibus parvarum venarum. Secundo, ut est in transmutationis progressu et incipit dealterari : et ita vocatur cambium. Et in neutro statu resurget. Tertia humiditas est, quæ ad ultimam pervenit perfectionem a natura intentam in corpore individui, et est dealterata ac membris incorporata, vocaturque gluten : quæ quum sit de membrorum substantia, cum ipsis resurget, et in ipsis.3
Ad tertium respondendum, quod anima se habet ad corpus animatum sicut ars ad artificiatum, et ad ejus partes sicut ars ad sua instrumenta : unde et corpus animatum nuncupatur organicum. Ars autem utitur instrumentis quibusdam ad operis intenti exsecutionem ; et hæc sunt de prima artis intentione. Utitur quoque aliis instrumentis ad principalium instrumentorum conservationem ; et hæc sunt de intentione artis secunda : sicut ars militaris utitur non gladio tantum, sed et vagina pro gladii conservatione. Ita in partibus corporis animati aliquæ ordinantur ad operationes animæ exsequendas, sicut cor, hepar, pes, manus ; quædam vero ad conservationem hujusmodi partium. Unde sicut folia ad cooperimentum sunt fructuum, ita capilli et ungues in homine ad custodiam partium aliarum : et ita sunt de secunda hominis perfectione, non prima. Quumque resurrecturus sit homo in omni sua perfectione, ungues et capilli resurgent in ipso. — Si autem quæratur, a qua forma talia informentur in homine, an scilicet ab anima rationali ; dicendum, quod capilli et ungues in homine nutriuntur et augentur, ideo perficiuntur et informantur ab anima rationali, quum in homine non sit nisi una forma substantialis : a qua informantur secundum quod forma non sentiunt.
Insuper quæritur, an totum quod fuit in corpore de veritate humanæ naturæ, resurget in eo. Videtur quod non, quia si quis humanis carnibus vesceretur, oporteret carnes illas in carnem suam conversas in diversis resurgere. Conformiter argui potest de costa Adæ, de qua formatum est corpus Evæ.
Ad istud Thomas respondet, recitando tres opiniones de veritate carnis humanæ : quarum prima est, quod nihil de cibo et potu in illam convertitur, sed tota fuit in primo parente. Sed quoniam istæ opiniones super secundum diligenter ac diffuse sunt introductæ etPLANATÆ, de ipsis hoc loco pertranseo. Et secundum has opiniones, diversimode ad primum objectum respondetur. Et secundum primam opinionem, facile diceretur, quod carnes quæcumque comestæ, non sunt de veritate humanæ naturæ in comedente : ideo non resurgent in ipso. Juxta alias vero opiniones, unumquodque resurget in illo in quo magis accessit ad perfectam participationem veritatis speciei ; et si æqualiter in utroque accessit, resurget in illo in quo primo fuit, quia in illo habuit primo ordinem ad resurrectionem, ex conjunctione ad animam rationalem illius. Hinc si in carnibus comestis fuit superfluitas aliqua non pertinens ad veritatem humanæ naturæ in illo primo, resurgere poterit in secundo : alias quod pertinebat ad veritatem humanæ naturæ in primo, resurget in eo et non in secundo ; sed in secundo accipietur loco ejus, aliquid ex eo quod ex aliis cibis in carnem secundi conversum est, vel si nunquam pastus est alio cibo quam carnibus humanis, divina virtus aliunde suppleret quantum egeret ad quantitatis perfectionem, sicut supplet in parvulis mortuis. Costa demum de qua facta est Eva, fuit in Adam non de veritate naturæ individui, sed speciei : ideo non resurget in eo, sed in femina.
Præterea quæritur, utrum quidquid materialiter fuit in membris hominis, totum in eo resurget. Et respondendum, quod res naturaliter in homine non habet ordinem ad resurrectionem, nisi secundum quod pertinet ad veritatem naturæ humanæ, quia secundum hoc ordinem habet ad animam rationalem. Totum vero quod materialiter est in homine, pertinet ad veritatem humanæ naturæ quantum ad id quod habet de specie; sed non totum considerata materiæ totalitate, quoniam tota materia quæ fuit in homine a principio suæ vitæ usque ad finem, excederet debitam speciei quantitatem, ut dicit opinio tertia, quæ probabilior mihi videtur. Hinc totum quod est in homine resurget, considerata totalitate speciei, quæ attenditur secundum quantitatem, figuram, situm et ordinem partium; non autem resurget totum, considerata totalitate materiæ. — Hæc Thomas in Scripto. Præterea in Summa contra gentiles, libro quarto, multa scribit de his, quæ super secundum sunt inducta.4 Ibi enim ponit infidelium objecta contra fidem resurrectionis, quæ tamen nunc in diversis articulis ex dictis doctorum tacta sunt et soluta : idcirco non immoror.
Concordat Petrus in omnibus his. Et insuper quærit, utrum deformitates tollentur a corporibus electorum et etiam reproborum. Respondet: In corporibus quadruplex exsistit deformitas. Prima ex qualitate, ut simitas. Secunda ex superflua quantitate, sicut gibbositas. Tertia ex diminutione substantiæ, ut mutilatio. Quarta ex situ et ordine partium, quemadmodum transpositio membrorum. Omnes istæ deformitates ad vitium spectant naturæ, non ad naturam : ideo universæ a corporibus electorum tollentur, quia secundum Augustinum, in ipsis natura salvabitur, vitia auferentur. Cicatrices autem in martyribus non resurgent, quamvis in Christo sint reservatæ ex specialibus causis; vel si resurgent, hoc erit Sanctis illis ad gloriam ac decorem, et ad virtutis ostensionem. Amplius, quædam sunt deformitates ex diminutione; et illæ secundum omnes tollentur, quoniam mortui resurgent incorrupti, id est integri in membris. Quædam vero contingunt ex aliis causis, quarum quædam nunc tactæ sunt : et istæ deformitates manebunt in reprobis, ut aliqui dicunt, ex rigore divinæ justitiæ; secundum alios, auferentur propter perfectionem et veritatem naturæ ostendendam in illis : quod probabilius videtur. Hæc Petrus.
Bonaventura et Richardus concordant, et addunt : Secundum Avicennam et physicos, humor et humiditas differunt, quoniam humor dicitur ut est in venis, humiditas ut est extra venas et ad membra derivatur. Quatuor autem humores sunt : sanguis, cholera, phlegma, melancholia. Humiditas vero complexionalis absque dubio resurget. Sed de humoribus quid dicemus, quum sint currentes, nec de substantia membri, nec de complexione radicali ? Dicendum, quod indubitanter resurgent, quum et vinum in officio Missæ in Christi sanguinem convertatur; et sicut surrexit sanguis in Christo, sic resurget in membris ejus electis. Hoc quoque testatur Ambrosius in sermone de Martyribus. Et Augustinus ad Orosium : Credimus (inquit) hominem non tantum cum carne et ossibus, sed etiam cum sanguine et omnibus quæ ad naturam ejus pertinent, resurrecturum. Resurget quippe in corpore, non tantum quod est de ejus necessitate, sed etiam quod est de ejus integritate, condecentia et pulchritudine. Quumque capilli et ungues sint de corporis condecentia et ornatu, propter quod calvitium imperfectio est naturæ; idcirco resurgent, similiter intestina quæ (secundum Britonem) dicuntur quasi intus stantia. Unde vicesimo secundo de Civitate Dei asserit Augustinus : Quod si inspexerimus interiorem harmoniam quæ est in visceribus et intestinis, miro modo nos delectaret, omnique formæ foris oculis apparenti præferretur.
Si demum inquiras de carne quæ in duobus est successive, in quo resurget; dicendum, quod caro potest in duobus esse dupliciter. Primo ita ut sit in uno tanquam in principio, et in alio sicut in individuo et suo toto: et talis caro resurget in secundo, quia non fuit in primo nisi ut ordinata ad secundum; et sic costa fuit in Adam ordinata ad feminæ formationem, et semen in patre ad propagationem filii; purissimus quoque sanguis in gloriosissima Virgine, ex quo concepta fuit caro Christi. Si vero caro sit absolute in utroque sicut in individuo, hoc potest tripliciter accipi: primo, quod sit in utroque secundum speciem; secundo, quod sit in eis secundum materiam; tertio, quod sit in uno secundum speciem et in alio secundum materiam. — De primo modo est controversia. Nam aliqui dicunt, quod caro unius secundum speciem, potest fieri caro alterius secundum speciem, ut si homo de illa nutriatur ac generet: et hoc dicunt, quia omnino est transmutabilis caro una sicut et alia, quod experimentaliter patet. Quam dicunt resurrecturam in illo in quo majorem et essentialiorem ordinationem sortita est, et Deus supplet alteri illud: ut si de modica parte corporis unius quantum ad carnem secundum speciem, generatus sit alius, resurget in generato, et Deus supplebit in primo quod amissum est, sicut in Adam replevit carnem pro costa.5 Alia opinio est, quod de carne secundum speciem, alius homo nec generari potest neque nutriri, sed solum de carne secundum materiam: quoniam transmutatio non est nisi ex ente in potentia, et ideo caro secundum speciem, transmutari nequit in carnem secundum speciem. Sed hæc opinio fundamentum non habet, quum et lupus nutriatur carnibus lupi, et alia quædam animalia carnibus propriæ speciei. Caro etiam secundum speciem, potest fieri non caro, et sic in potentia erit. Prima item opinio repugnare videtur identitati corporis resurgentis. Si enim de una parte carnis meæ secundum speciem, fieri potest caro alterius secundum speciem, pari ratione de alia, et ita de qualibet; sicque anima totam suam amitteret carnem, nec verum esset quod ait Job: In Job xix, 26. carne mea videbo Deum, Salvatorem meum. Hinc sanius dici potest, quod sicut resurrectio erit per divinam virtutem, sic ordinatio carnis ad illam animam est secundum Dei decretum: quod quum sit inviolabile, facit quod caro unius secundum speciem, fieri nequeat caro alterius secundum speciem. Hinc in utroque secundum speciem esse non valet, quia de necessitate in utroque resurgeret. — Si autem caro sit in utroque secundum materiam, ut quando homo nutritur de carne alterius secundum materiam; dico, quod redit ad primum, quia ad utrumque est ordinata de congruo, et sequens ordinatio, quum non sit fortior, non solvit præcedentem. — Si autem in uno sit secundum speciem, et in alio secundum materiam, resurget in eo in quo secundum speciem fuit: quia ad illum essentialiorem ordinem habet, sive sit primus sive secundus. Idcirco si quis nutritur de carnibus alterius secundum speciem, talis caro redit ad primum. Et si quis generetur de carnibus secundum materiam, quia de his quæ sunt secundum speciem, generari non potest; dico, quod caro stat in secundo, et Deus recompensat primo, quoniam essentialiorem habet ordinem ad animam in secundo.
Insuper Augustinus in Enchiridio quærit, utrum deformitates manebunt in corporibus damnatorum, nec solvit. Et videtur dicendum quod manebunt, quia ad hoc resurgunt ut condemnentur, pejorisque fiant conditionis: idcirco non dabitur eis pulchritudo quam non habuerunt, nec auferetur eis deformitas. — Hæc Bonaventura.
Præterea, circa præhabita scribit Albertus: Ridiculum est dicere, nihil de cibo converti in corpus humanum, et talia dicta quorumdam theologorum derisibilem faciunt theologiam apud peritos. Sciendum vero, quod duplex est humidum, videlicet radicale et nutrimentale. Radicale vocatur, quod est in substantia seminis, quod virtute formativa formatur in organa. Virtus consurge, et honora personam senis. Item quoque formativa est in semine ab anima patris tantum, habens calorem pro instrumento cum triplici calido, scilicet animæ, cœli et ignis. Et a calido ignis est dissolvens et distendens, sed a calido cœli in speciem movens speciemque inducens, a calido autem animæ movet ad vitam et animam. Similiter est ibi frigidum in triplici virtute. Frigidum namque elementi est coagulans, et frigidum cœli terminans ad speciem, atque in quantum est animæ instrumentum, continet complexionatum vivificabile. Conformiter est de humido et sicco. Humidum autem nutrimentale superfluum est in generante, et radicale seu seminale in generato: ideo substantiale est in genito, et generanti accidentale. — Porro capilli generantur de fumo nutrimenti sicco, qui exsiccatur quando per poros pertingit ad aerem; ungues vero de sicco terrestri per calorem cordis ad superficiem pulso. Idcirco (ut Augustinus fatetur) non sunt de veritate naturæ secundum se, sed in quantum conferunt ad decorem, sicque resurgent. Hæc Albertus.
Footnotes
Chapter 240 of 283