Quæstio 5
A Mplius quæritur, An corpori glorioso ex sua subtilitate conveniat naturaliter, aut saltem supernaturaliter, esse simul in eodem loco cum alio corpore glorificato et non glorificato; an etiam tale corpus commensuretur loco, sitque palpabile.
In hac quæstione multa tanguntur et includuntur. Et primo in ea supponitur, quod subtilitas sit dos atque proprietas corporis gloriosi. Contra quod arguitur. Nam corpora glorificata habebunt carnem et ossa, sicut et Christus post resurrectionem suam locutus est :1 Videte et palpate, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et ita sunt grossa ac solida, non subtilia et aliorum penetrativa. — Rursus, elementa subtiliora habent de materia minus quam alia, ut patet de elementis ignis elementaris et aeris; sed carnes et ossa sunt valde materialia. — Iterum, proprietas, donum et decor gratuitorum excedunt proprietatem et ornatum naturalium : sicut et claritas corporis glorificati claritatem solis, quæ maxima est in natura, creditur excessura. Ergo subtilitas corporum gloriosorum major erit subtilitate cujuscumque corporis naturalis, sicque subtiliora essent vento et aere : quod Gregorius reprobat, et Sancti concorditer negant.
Ad hoc Thomas respondet: Nomen subtilitatis a potestate penetrandi acceptum est. Unde secundo de Generatione asseritur: Subtile est quod repletivum est partibus, et partium partibus. Porro, quod corpus sit penetrativum, ex duobus contingit. Primo, ex parvitate quantitatis, præsertim secundum profunditatem et latitudinem, non secundum longitudinem: quoniam penetratio fit in profundum, propter quod longitudo penetrationi non obstat. Secundo, ex paucitate materiæ: ideo rara vocamus subtilia. Quumque in corporibus raris forma prædominetur materiæ, ideo nomen subtilitatis magis translatum est ad corpora illa quæ optime substant formæ, et perficiuntur ab ea perfectissimo modo: sicque dicimus subtilitatem in corporibus esse cœlestibus. Et quoniam incorporea carent quantitate atque materia, nomen subtilitatis etiam ad ea transfertur, non solum ratione substantiæ suæ, sed et virtutis. Sicut enim subtile dicitur penetrativum, quia pertingit usque ad intima rei; ita et intellectus vocatur subtilis, qui pertingit ad cognoscendum intimas rerum naturas, proprietates et vires.
Et juxta hoc diversi diversimode attribuerunt subtilitatem corporibus gloriosis. Nempe, ut recitat Augustinus, quidam hæretici attribuerunt eis subtilitatem, prout spirituales substantiæ subtiles vocantur, dicentes, quod in spiritum convertentur. Quod falsum est, quoniam corpus in spiritum converti non valet, quia non communicant in materia; nec post resurrectionem vere homines essent, quum caro sit de hominis ratione. Hinc alii dixerunt hæretici, quod corpora erunt subtilia per rarefactionem, ita quod vento et aeri erunt similia. Sed hoc quartodecimo Moralium reprobat Gregorius, quoniam corpus Christi, in subtilitate potissimum, carnem et ossa se habere monstravit. Et sanctus Job ait: In carne mea videbo Deum salvatorem meum. Caro autem et ossa talem raritatem non admittunt. Idcirco dicendum, quod dicuntur subtilia propter completissimam
Luc. xxiv, 39.
Job xix, 26. corporis perfectionem. Sed hanc perfectionem diversi variis modis eis attribuunt. Quidam ratione quintæ essentiæ: quod improbatum est supra. Alii ratione dominii animæ beatæ super proprium corpus: propter quod etiam corpus illud vocatur spirituale, id est omnino subjectum spiritui. Prima quippe subjectio qua corpus subjicitur animæ, est ad participandum esse specificum; et deinde subjicitur animæ ad alia opera ejus, secundum quod anima est motor: ideo prima ratio spiritualitatis in corpore est ex subtilitate, deinde ex agilitate ac aliis proprietatibus corporis gloriosi. Hinc per spiritualitatem Apostolus subtilitatem designat. — Ex quibus patent objecta.
Ad id vero quod quæritur, an corpus gloriosum per suam subtilitatem possit esse in eodem loco cum alio corpore non glorioso, dicendum, quod hoc dici non valet, nisi per subtilitatem auferatur ab eo id quo nunc prohibetur simul esse cum alio corpore in loco eodem. Et (ut aliqui dicunt) prohibetur ab hoc ratione corpulentiæ suæ in hac vita, per quam corpulentiam replet locum: quæ per dotem subtilitatis aufertur ab eo. Quod stare non valet. Primo, quoniam corpulentia quam subtilitas aufert, pertinet ad defectum, quum sit inordinatio quædam materiæ non perfecte substantis suæ formæ. Totum enim quod ad integritatem corporis pertinet, in corpore resurget, tam ex parte formæ quam ex parte materiæ. Quod autem corpus repletivum sit loci, habet per id quod est de integritate naturæ ejus, non ex defectu naturæ. Quum enim plenum vacuo opponatur, id solum non replet locum, quo posito in loco, locus nihilo minus remanet vacuus. Vacuum namque quarto Physicorum definitur, quod est locus non repletus sensibili corpore. Corpus vero sensibile dicitur ex materia et forma et naturalibus accidentibus, quæ omnia ad integritatem pertinent naturæ. Constat autem quod corpus gloriosum erit sensibile secundum tactum: ideo non obstante dote
Cf. p. 279 A. subtilitatis, replebit locum; imo insania videtur dicere, quod locus in quo esset corpus glorificatum, consisteret vacuus. Secundo, quoniam impedire coexsistentiam corporum in eodem loco, est in plus quam locum replere. Si enim ponamus dimensiones separatas sine materia, illæ dimensiones non replent locum: unde quidam ponentes vacuum, dixerunt vacuum esse locum in quo sunt hujusmodi dimensiones sine sensibili corpore. Et tamen istæ dimensiones nequeunt simul esse cum aliquo corpore in loco eodem, ut quarto Physicorum et tertio Metaphysicæ dicitur, ubi Philosophus habet pro inconvenienti, quod corpus mathematicum, quod non aliud est quam dimensiones separatæ, sit simul cum sensibili corpore naturali. Hinc dato quod subtilitas corporis gloriosi auferret ab eo hoc quod est locum replere, non tamen sequeretur, quod ob hoc posset simul esse cum alio corpore in eodem loco: quia remoto eo quod in minus est, non removetur id quod in plus est.
Ideo dicendum, quod id quod nunc impedit nostrum corpus simul esse in eodem loco cum alio corpore, nullo modo potest removeri ab eo per dotem subtilitatis. Nihil enim potest prohibere corpus ne simul sit situatum cum alio corpore in loco eodem, nisi hoc quod in eo requirit situm diversum: nihil enim est impeditivum identitatis, nisi quod causa est diversitatis. Quam distinctionem situs non requirit aliqua corporis qualitas, quoniam corpori non debetur aliquis situs ratione suæ qualitatis: hinc remoto a corpore sensibili esse calidum aut frigidum, grave aut leve, nihilo minus manet in eo necessitas prædictæ distinctionis. Materia quoque non potest inducere necessitatem prædictæ distinctionis, quia materiæ non advenit situs nisi mediante quantitate dimensiva; sed nec forma situm habet nisi mediante materia situm habente. Restat ergo quod necessitas distinctionis duorum corporum in situ, causetur a natura quantitatis dimensivæ, cui per se convenit situs: nam cadit in ejus definitione qua dicitur, Quantitas dimensiva est quantitas habens situm. Quumque materiæ competat situs in quantum substat dimensioni, impossibile est duas esse materias, nisi sit distinctio situs. Et quia distinctio materiæ est principium distinctionis individuorum, Boetius in libro de Trinitate fatetur, Duobus corporibus unum fingere locum nullatenus possumus: ut hanc saltem accidentium varietatem distinctio individuorum requirat. Porro dos subtilitatis a corpore gloriosum dimensionem non aufert: idcirco non aufert ei necessitatem prædictam distinctionis in situ ab alio corpore. Sicque corpus gloriosum, ex dote subtilitatis non habebit quod simul esse possit in loco eodem cum alio corpore; sed virtute divina hoc fiet miraculose, sicut ad umbram corporis beatissimi Petri sanabantur infirmi. Hinc corpus Christi non virtute subtilitatis, sed divinæ potestatis, exivit de utero Virginis, introivitque domum januis clausis. Similiter corpora gloriosa penetrabunt orbes cœlestes, facto extremo judicio, ad cœlum empyreum ascendendo.
Hinc patet responsio ad quæstionem qua quæritur, utrum virtute divina duo corpora possint esse simul in loco eodem. Nempe (ut patuit) propter hoc necesse est duo corpora in locis esse distinctis, quia diversitas materiæ distinctionem requirit in situ: unde videmus, quod dum duo corpora conveniunt in unum, destruitur utriusque esse distinctum, et acquirunt unum esse, ut patet in mixtionibus. Non igitur potest esse quod duo corpora remaneant duo, et tamen sint simul, nisi utrique conservetur esse suum distinctum, quo et jam ante fuit indivisum in se et divisum ab aliis. Quod esse dependet ab essentialibus principiis rei sicut a proxima causa, atque a Deo sicut a causa prima: quemadmodum dictum est supra, quod esse accidentis dependet a subjecto sicut a causa proxima, et a Deo tanquam a prima causa.2 Quumque prima causa valeat rem conservare in esse sine secundis ac proximis causis, ut probatur ex prima propositione libri de Causis: hinc virtute divina, et ea dumtaxat, fieri potest ut accidentens sit sine subjecto, ut in Sacramento altaris; similiter, quod corpori remaneat esse distinctum ab alio corpore, quamvis ejus materia non sit situ distincta ab alterius corporis materia; sicque miraculose agitur quod duo corpora simul sint in eodem loco. Et quamvis contra hoc fiant multæ objectiones, quæ prima facie fortes videntur, tamen aut falsum supponunt, aut ex principiis naturalibus producuntur, quæ omnipotentiæ Dei limites non præfigunt. Nec ex hac fidei assertione sequitur contradictionis implicatio aliqua, ut etiam patet ex dictis jam supra, tractatu de Eucharistiæ sacramento, ubi de his introducta sunt aliqua.
Cf. t. XXIV, p. 314 C'.
Insuper si quæratur, an corpus gloriosum valeat esse in loco eodem cum alio corpore glorioso: dicendum, quod eisdem rationibus quibus probatum est corpus gloriosum simul non posse esse cum corpore non glorioso, virtute suæ subtilitatis, probatur quod nec cum alio corpore glorioso esse queat in loco eodem, sua subtilitate; sed sola Dei virtute utrumque fieri potest, qua et corpus non gloriosum simul in eodem loco esse potest cum corpore non glorioso. Verumtamen non est conveniens, corpus gloriosum simul esse in loco eodem cum corpore glorioso: tum quia in eis servabitur debitus ordo, qui distinctionem requirit; tum quoniam corpus unum gloriosum non se opponet alteri. Hinc nunquam simul erunt duo corpora gloriosa. — Et si objiciatur, quod corpora cœlestia glorificabuntur, ita quod multo clariora erunt quam sunt (ut infra dicetur), et tamen simul cum eis erunt, eaque penetrabunt corpora Beatorum; dicendum, quod corpora cœlestia non erunt univoce et perfecte gloriosa sicut corpora Beatorum, sed aliquid participabunt glorificationis per luminis incrementum, sicut patebit, non tamen dotes habebunt corporum Beatorum.
Quæritur quoque, an per dotem subtilitatis amoveatur a corpore glorioso necessitas exsistendi in loco sibi æquali. Et respondendum, quod corpus non comparatur ad locum nisi mediantibus dimensionibus propriis, secundum quas circumscribitur corpus locatum ex corporis contactu locantis. Unde quod corpus sit in loco minori quam est quantitas sua, non potest esse nisi per hoc quod quantitas corporis efficitur aliquo modo minor se ipsa. Quod non potest intelligi nisi duobus modis. Primo, ex variatione quantitatis circa eamdem materiam, ut scilicet materia quæ primo subest quantitati magnæ, postea subsit parvæ. Et hoc aliqui posuerunt in corporibus gloriosis, dicentes, quod quantitas eorum subest eis ad nutum. Quod stare non potest, quoniam nullus motus exsistens secundum aliquid intrinsecum rei, potest esse sine passione abjiciente a substantia: propterea in corporibus incorruptibilibus, puta cœlestibus, non est nisi motus localis. Hinc talis mutatio circa materiam, repugnaret impassibilitati et incorruptibilitati corporis gloriosi. Item sequeretur, quod corpus gloriosum interdum rarius, aliquando spissius esset: quia quum nil dividi possit ab eo de materia sua, quandoque eadem materia esset sub dimensionibus magnis, quandoque sub parvis. Secundo intelligi potest, quod quantitas corporis gloriosi efficiatur minor se ipsa per situs variationem, ita quod partes corporis gloriosi subintrent se invicem, sicque redeat ad quantitatem quantumcumque parvam. Et hoc aliqui posuerunt, dicentes, quod corpus gloriosum, ratione suæ subtilitatis possit simul esse cum corpore non glorioso in loco eodem; consimiliter possit una pars ejus esse intra aliam, in tantum quod totum corpus gloriosum intrare poterit per minimum porum: et ita dicunt, quod corpus Christi exivit de utero Virginis, et intravit januis clausis. Quod esse non potest, quia (ut dictum est) corpori glorioso hoc non convenit per dotem subtilitatis, et præsertim non convenit ei simul esse cum corpore glorioso.
Cf. p. 289 C.
Talis quoque subintratio partium in se ipsas, repugnat rectæ dispositioni corporis humani, quæ requirit situm determinatum atque distantiam partium: propterea nec per miraculum hoc unquam fiet. Idcirco dicendum, quod corpus gloriosum semper erit in loco sibi æquali. — Et si objiciatur, quod corpus Christi sit totum sub modica forma hostiæ in altari; dicendum, quod corpus Christi non est ibi localiter, sicut præhabitum est.3
At vero ad hoc, utrum corpora Beatorum erunt palpabilia, respondendum, quod omne corpus passibile est tangibile, non econtra. Omne enim corpus habens qualitates quibus immutari potest sensus tactus, ut ignis et aer, est corpus tangibile. Palpabile vero superaddit, quod resistat tangenti: ideo aer non exsistit palpabilis. Hinc corpus fertur palpabile ex duobus, puta: ex qualitatibus palpabilibus, et quia resistit tangenti ne pertranseatur. Quumque qualitates sensibiles sint calidum et frigidum, et consimiles, quæ non inveniuntur nisi in corporibus gravibus et levibus, quæ habent contrarietatem, unde et corruptibilia sunt: hinc corpora cœlestia ex sua natura incorruptibilia, sunt sensibilia visu, non tangibilia, unde nec palpabilia. Et hoc est quod in homilia dicit Gregorius: Corrumpi necesse est omne quod palpatur. Corpus autem gloriosum habet ex sua natura qualitates quæ natæ sunt immutare tactum; attamen quum corpus illud spiritui sit omnino subjectum, in sua potestate est, per eas tactum immutare vel non immutare. Similiter secundum naturam competit sibi resistere omni alteri corpori transeunti, ita ut nequeat simul esse cum ipso in eodem loco nisi miraculose: quod et ad nutum ejus potest contingere, et sic non resistit alteri corpori. Itaque ex sua natura palpabile est, sed supernaturaliter competit ei ut dum vult, non palpetur a corpore non glorioso. Hinc ait Gregorius, quod Dominus palpandam carnem suam præbuit, quam clausis jannuis introduxit, ut ipso facto ostenderet quod corpus suum post resurrectionem ejusdem fuit naturæ, et alterius gloriæ. — Denique qualitates tangibiles in corporibus gloriosis non erunt reductæ ad medium rei secundum æquidistantiam ab extremis acceptum, sed ad medium proportionis, secundum quod optime competit complexioni humanæ in singulis partibus. Unde et tactus illorum corporum delectabilissimus est, quia potentia semper delectatur in proportionato et convenienti objecto, et tristatur in excessivo. —
B Hæc Thomas in Scripto. In quibus satis comprehensa videntur ea quæ in Summa contra gentiles, libro quarto, de hac scribit materia. In quibus sunt aliqua quæ non multum videntur concludere, ut de subintratione partium corporis gloriosi in invicem: quod nunquam fieri perhibet, quum tamen in Sacramento totus Christus et tota sacratissima caro ipsius sit in tota hostia, et in qualibet ejus parte: ergo et quælibet pars corporis ejus est in qualibet hostiæ parte, ac per consequens pars quælibet in qualibet parte, loquendo de partibus secundum speciem, ut ante ostendist. x, q. 3. sum est. libet in qualibet parte, loquendo de partibus secundum speciem, ut ante ostendist. x, q. 3. sum est.
D Petrus quoque in præhabitis aliter sentiens: Aliqui (inquit) dicunt, quod corpus gloriosum, virtute suæ glorificationis non potest simul esse cum alio corpore non glorioso in eodem loco, quoniam corpora distinguuntur per diversas materias, diversas quoque materiæ per situs diversos. Sed Damascenus distinguens operationes dominici corporis libro tertio, ingressum jannuis clausis attribuit virtuti glorificationis. Hinc alii dicunt communius, quod corpus gloriosum potest sine miraculo novo simul esse cum corpore non glorioso, virtute suæ gloriosæ subtilitatis: sicque corpora gloriosa penetrabunt corpora alia, non dividendo, sed subintrando, sicut spiritus sua subtilitate penetrat corpus. Subtilitas autem corporum gloriosorum erit spiritualis ad modum spirituum, quoniam corpora erunt spiritualia, non corporalis per rarefactionem. Ipsa vero grossities im-
D Petrus quoque in præhabitis aliter sentiens: Aliqui (inquit) dicunt, quod corpus gloriosum, virtute suæ glorificationis non potest simul esse cum alio corpore non glorioso in eodem loco, quoniam corpora distinguuntur per diversas materias, diversas quoque materiæ per situs diversos. Sed Damascenus distinguens operationes dominici corporis libro tertio, ingressum jannuis clausis attribuit virtuti glorificationis. Hinc alii dicunt communius, quod corpus gloriosum potest sine miraculo novo simul esse cum corpore non glorioso, virtute suæ gloriosæ subtilitatis: sicque corpora gloriosa penetrabunt corpora alia, non dividendo, sed subintrando, sicut spiritus sua subtilitate penetrat corpus. Subtilitas autem corporum gloriosorum erit spiritualis ad modum spirituum, quoniam corpora erunt spiritualia, non corporalis per rarefactionem. Ipsa vero grossities impedit duo corpora esse simul in loco uno, quia unum alteri resistit: quæ grossities per donum subtilitatis tolletur. Unde corpus non gloriosum glorioso non potest resistere, sicut nec corpus spiritui. Non enim impedimentum illud provenire videtur ex parte materiæ, quum materia per se non occupet locum; nec ratione formæ substantialis, quæ simplex est, et locum non occupat; nec ex parte quantitatis, quum duorum corporum sese contingentium superficies simul sint; sed magis ex parte cujusdam grossitiei seu materialis impuritatis, quæ aufertur per dotem subtilitatis. Amplius, duplex est terminus: unus intrinsecus, alter extrinsecus. Ad eumdem terminum intrinsecum impossibile est duo corpora terminari, sed ad eumdem extrinsecum possibile est. Nam impossibile est duo corpora habere eamdem superficiem, sed possunt locum habere eumdem.
Si autem quæratur, utrum corpus gloriosum valeat esse simul cum alio corpore glorioso; dicendum, quod quamvis corpus possit penetrari a spiritu, non tamen spiritus a spiritu. Omne autem corpus glorificatum, habet eamdem specie subtilitatem spiritualem. Hinc quamvis corpus non gloriosum possit a glorioso corpore penetrari, unum tamen gloriosum nequit penetrari ab alio glorioso: idcirco nec simul esse valent. Et si objiciatur, quoniam corpus gloriosum est magis subtile quam non gloriosum; ergo minus resistit, quemadmodum aer minus resistit quam aqua et terra: dicendum, quod æquivoce sumitur subtilitas. Quædam namque est subtilitas per raritatem partium materiæ, et hæc minime resistit; quædam per quamdam immaterialitatem vel immaterialitati similem proprietatem, et hæc maxime resistit. — Hæc Petrus.
Præterea Richardus hic sciscitatur, utrum corpora Beatorum erunt subtiliora elementis, videlicet igne et aere. Respondet: Subtile dicitur a virtute penetrandi. Res autem penetrativa est ex triplici causa. Primo, propter quantitatis parvitatem, præsertim secundum latum et profundum: ideo acus penetrativa est, quamvis longa. Secundo, propter raritatem seu materiæ paucitatem, ut aer. Tertio, propter activæ virtutis magnitudinem, ut vinum: propter quod aqua modico vino permixta, magis refrigerat, quia plus penetrat. Secundum primos duos modos corpora Beatorum non erunt subtiliora igne et aere, quia in debita quantitate resurgent, et cum tota materia ad eorum subsistentiam necessaria; sed tertio modo. Etenim ex virtute beatitudinis animæ erit in gloriosis corporibus tanta magnitudo virtutis activæ, quod per eam multo efficacius poterunt penetrare quam ignis et aer, aut dimensiones, etiam si essent separatæ. Unde Anselmus libro de Similitudinibus, protestatur de unoquoque Beato, quod erit tam fortis, quod et terram possit movere. Ideo dicit Gregorius contra Eutychium Constantinopolitanum episcopum, quod erunt subtilia corpora Beatorum per effectum spiritualis potentiæ, palpabilia vero per veritatem naturæ. Hæc Richardus.
Qui etiam circa quæstionem de penetrazione et coexsistentia corporum Beatorum, recitat opiniones quæ ex Thoma sunt recitatæ; et magis consentit positioni sancti Doctoris, quod scilicet penetrabunt corpora non gloriosa, et simul cum ipsis poterunt esse in loco eodem, non ex dote subtilitatis, sed supernaturali Dei virtute, qua ad hoc indesinenter ipsis adsistet ex æterno decreto. — Narrat demum erroneam opinionem dicentium, quod nec per omnipotentiam Dei fieri posset quod duo corpora sint pariter in loco eodem, quoniam implicat; et quod corpora illa subintrant in se, et sub majori ac minori sunt quantitate, juxta et nutum et imperium animæ; atque quod corpus Christi ita exivit de Virginis utero: quod totum jam reprobatum est. — Cui positioni Albertus consentiens: Corpora (ait) Beatorum vocantur subtilia, quoniam fomes, grossities et aliæ ignobiles proprietates erunt eis ablatæ; nihilo minus locum replebunt. p. 288 B' et s.
Cf. p. 291 D. p. 290 B', D'.
Præterea Bonaventura etiam refert hic aliorum opiniones non veras, et exprimit suam, dicendo: Corpus gloriosum potest esse in eodem loco cum corpore non glorioso, per penetrationem, subintrando illud per totum, non per poros. Quod enim duo corpora naturalia nequeunt esse simul in eodem loco, non est ex hoc quod sunt duo: imo ante sunt duo quam sint in loco uno aut duobus, quia per proprias formas sunt duo. Nam duo puncta, duæque lineæ, et duæ superficies simul sunt in contactu physico. Contigua enim sunt quorum ultima seu termini simul sunt, et simul sunt quandocumque in eodem loco primo sunt. Quod ergo non sunt simul, est propter eorum corpulentiam, qua unum non est alteri pervium. Si ergo unum habeat corporeitatem subtilem, ac penetrativam virtutem respectu alterius, poterunt esse simul. Quumque in dote penetrabilitatis detur corpori subtilitas, et virtus activa ad penetrandum corpus non glorificatum; ideo penetrat, illo non cedente. Corpora autem mathematica ideo plura sunt, quoniam distant ab invicem: unde impossibile est duo corpora mathematica vel duas lineas esse simul, vel etiam mathematicum cum naturali, ut vult Philosophus. Hæc Bonaventura.
Præterea Scotus circa hæc, specialia aliqua scribit, in primis narrans ac reprobans quasdam opiniones jam recitatas ac improbatas. Deinde refert ac improbat positionem quam B. Thomas assequitur: Alia (inquiens) opinio est, quod nullum corpus simul potest esse cum alio corpore nisi per miraculum, ita quod unum solummodo corpus sit in loco situiter, et aliud non (sicut corpus Christi est in altari non modo quantitativo, sed per miraculum); sicque unum corpus in loco sit modo naturali et quantitativo, aliud vero modo supernaturali et non quantitativo. Sed hoc nihil est. Nam quamvis Deus possit hoc facere, tamen secundum ponentes dotes corporis gloriosi, utrumque corpus erit simul localiter ac situiter. Hæc Scotus.
Quocirca advertendum, quod Scotus iste inepte hæc recitat, imo et contra intentionem Doctoris sancti. Non enim Sanctus ille dicit quæ iste refert, sed respondendo ad quæstionem hanc, utrum ex subtilitate sua removeatur a corpore glorioso necessitas exsistendi in loco æquali, primo sic arguit ad partem affirmativam: Corpora gloriosa erunt conformia corpori Christi; sed corpus Christi non arctatur ad locum æqualem, imo totum continetur sub parvis dimensionibus hostiæ.
B Postea quæstionem determinat sicut jam patuit;4 atque ad istud respondet objectum, dicendo quod corpus Christi in Sacramento altaris non est localiter:5 quod ait ad defendendum responsionem qua dixit, quod corpus gloriosum semper erit in loco sibi æquali. Unde clarissime constat quod intentio Thomæ non sit asserere, quod dum duo corpora simul sunt in eodem loco miraculose, unum eorum sit ibi modo naturali et quantitativo, et aliud modo supernaturali, non quantitativo: imo dicit utrumque ibi consistere in loco sibi æquali, quod est per commensurationem et quantitative esse ibidem.
Insuper scribit Scotus: Dico hic primo, quod possibile est duo corpora esse simul. Secundo dico, quod hoc erit per dotem subtilitatis. Tertio dicam, an subtilitas erit aliqua qualitas absoluta. De primo dico, quod ad impossibile simpliciter, nulla est activa potentia; sed est potentia ad hoc quod aliqua corpora sint simul, quoniam non est repugnantia formalis inter quantitatem et quantitatem, et inter situm et situm, et inter ubi et ubi. Nam hoc ubi hujus corporis, et illud ubi alterius corporis, non repugnant inter se, nec in subjectis; nec subjecta inter se. Si ergo esset aliqua repugnantia in locali duorum corporum simuleitate, hoc esset quoniam illa ubi dicunt diversos respectus ad eumdem terminum; sed nec sic est impossibilitas, etc. De secundo dico, quod per dotem subtilitatis erit istud possibile. Hæc dos enim non est nisi perfectio debita, seu debitus ordo huic corpori in quantum animatum est et perfectibile hac anima. Ergo hoc est vere dos subtilitatis data corpori glorioso, ut pro libito voluntatis suæ sit possibilis ad exsistendum cum alio corpore. De tertio dico, quod dos subtilitatis non est nisi debitus ordo ad exsistendum simul cum alio corpore, qui est ordo extrinsecus, non intrinsecus formaliter. Porro positio Thomæ super quartum et in uno de Quodlibetis, est quod distinctio compositorum potest salvari absque situs distinctione:6 quod et sola divina fieri potest virtute, quoniam esse distinctum compositi non solum dependet a causa secunda, sed principalius a prima causa. Unde sine distinctione essentiali principiorum potest Deus causare et conservare compositum. Et ponit exemplum in Sacramento altaris. Nam accidentia dependent a subjecto sicut a causa secunda, atque a Deo sicut a prima causa: ideo virtute primæ causæ possunt a subjecto separari, et habere esse distinctum sine subjecto. Sic in proposito, duo corpora possunt esse essentialiter inter se distincta et quantitative, absque distinctione loci et situs. Contra istud objicitur, quoniam Deus non potest rem conservare sine causis intrinsecis, nec sine essentialibus suis principiis, quæ tamen sunt causæ secundæ. Hæc Scotus.
In quibus multa videntur inidonee dicta, ut quod dos subtilitatis non sit nisi relatio et ordo extrinsecus, quum juxta præinductam præcipuorum doctorum doctrinam sit qualitas absoluta et decor supernaturalis, positivaque qualitas aptificans et disponens corpus ad obtemperandum et subserviendum in omnibus promptissime animæ gloriosæ; nec aliquis doctor authenticus et antiquus videtur oppositum hujus sensisse. Præterea nec verba S. Thomæ congruenter videtur inducere et referre. Nunquam enim hoc sensit Thomas, quod aliquid possit esse absque his quæ sunt de sua essentiali et propria ratione, seu de ejus essentia, ut quod aliquid possit esse homo sine anima rationaali, imo frequenter fatetur hoc implicare; sed hoc intendit asserere, quod id quod dependet ab essentialibus principiis, tanquam realis effectus essentialiter differens ab eisdem, possit conservari a Deo immediate, et hoc secundum intellectum quo communiter dicitur, quod ea quæ realiter differunt, Deus potest separatim seu unum sine alio conservare. Nihilo minus S. Thomas circa hæc, sicut et circa alia, scribit nonnulla quorum contraria probabiliter possunt teneri; sed in hoc non decet quempiam consistere captiosum, aut verba solidorum doctorum truncate et impertinenter commemorare, præsertim quum hoc videatur vanitatis levitatisque esse.
Adhuc demum de his scribit Guillelmus libro de Universo: Corporibus glorificatis cedent absque difficultate ac resistentia quæcumque corpora alia; alioqui corpora gloriosa passibilia essent ab illis. Quoniam omne corpus resistens alteri, necessario agit in illud, retardans aut impediens motum illius; et si fuerit alterum altero subtilioris substantiæ, intrabit alterum in alterum, faciens in eo sectionem seu divisionem: quæ si corporibus Beatorum posset inesse, ipsi Beati essent mortales. Amplius, omne impedimentum et retardatio voluntarii motus, omnisque difficultas, miseria est. Nihil autem miseriæ habitura est illa felicitas. Motus ergo voluntarius in beatis hominibus, nec resistentiam nec retardationem nec difficultatem habebit. Per quæcumque ergo corpora transitus eis erit liberrimus et immunis: per quæcumque, inquam, corpora non glorificata. Hinc corpora gloriosa poterunt simul esse in locis eisdem cum corporibus aliis: alioqui corpora glorificata ejicerent illa de locis suis, et hoc per violentiam quamdam; et ita retardaretur motus ipsorum, et difficultatem incurreret. Hinc corpora illa spiritualia appellantur, quoniam sicut spiritus intrat corpus suum et illud informat, vivificat, implet sine ipsius læsione; sic corpora glorificata subintrabunt corpora non glorificata, sine ipsorum læsione et sectione : quod multi crediderunt de ferro ignito et carbone ardente, itemque de pane prorsus madefacto in vino. — De his doctor iste scribit diffuse, de quibus pertranseo, quoniam sententialiter sunt præhabita, et quædam infra addentur. Verumtamen in omnibus his magis consentio Thomæ in hoc, quod ex dote subtilitatis non conveniet gloriosis corporibus alia penetrare, ac simul cum illis in eisdem consistere locis, sed divino miraculo speciali, et supernaturali virtute divina.
Footnotes
Chapter 244 of 283