Skip to the text

Quæstio 3

Modo quæritur, An sunt quatuor tantum dotes corporum electorum; et specialiter, an impassibilitas sit dos corporis.

Videtur quod non sint tantum quatuor talium corporum dotes. Nam delectatio redundans in partem sensitivam ex felicitate animæ, videtur potissime dos censenda, sicut fruitio ipsa in anima. — Rursus, Anselmus tangit septem corporum dotes, dicendo quod in eis erunt pulchritudo, velocitas, fortitudo, libertas, sanitas, diuturnitas et voluptas. — Iterum, anima sancta multiplicius ac vehementius decorabitur quam corpus ipsius: ergo erunt plures dotes in anima quam in corpore.

Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto: Dotes corporis sunt quatuor, puta, impassibilitas, claritas, subtilitas et agilitas. Quæ notantur in libro Sap. III, 7. Sapientiæ, quo habetur: Fulgebunt justi, et tanquam scintillæ discurrent. In eo quod dicitur, Fulgebunt, insinuatur splendor seu claritas. Unde et Christus in Evangelio contestatur: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum.12 Sol vero fulgebbit tunc septempliciter, ut loquitur Isaias; remunerabitur quippe pro suo obsequio. Per hoc autem quod dicitur, Justi, notatur impassibilitas: quia ut in libro Sapientiæ asseritur, justitia perpetua est et immortalis, et per eam Deo præcipue conformamur.3 Nomine quoque scintillæ, notatur subtilitas; atque in verbo discurrent, significatur agilitas: quæ tanta erit in corporibus glorificatis, ut quasi in momento moveri possint ab oriente in occidentem, et ab aquilone in meridiem, et econtra. Levitas enim proprietas quædam est tantum movendi sursum, agilitas autem sive movendi sursum sive deorsum. His dotibus nihil potest in corporibus melius inveniri.

Sed quæritur, an corpus glorificatum valeat penetrare per dotem subtilitatis aliud corpus non glorificatum, et esse in eodem loco cum illo. Dicendum, quod corpus glorificatum tantæ est dignitatis et subtilitatis ac nobilitatis, quod penetrare potest alia corpora, non penetrari: ignominia namque esset ei, posse penetrari. Unde Augustinus in libro contra Epistolam fundamenti: Quum dico, natura corruptibilis, duo dico. Per hoc quod dico, corruptibilis, nihil dico; per hoc quod dico, corpus, aliquid dico. Corruptibile autem in qualibet sua parte habet aliquid mixtum de nihilo: propter quod dicitur ubique porosum, non quod in omni ejus parte sit porus sive divisio actualiter, sed ubique in ipso est porus, id est aperibilitas seu divisibilitas. Corpus autem glorificatum non est porosum: ideo non est divisibile seu aperibile; et hoc est a gratia voluntateque Dei. — Denique corpus glorificatum replet locum corporis glorificati, ita quod non recipit secum aliud corpus glorificatum; sed non replet locum corporis non glorificati, imo recipit secum corpus non glorificatum. In patria quoque bene poterit esse, quod Petrus aliquando velit esse prope Paulum, aliquando juxta alium: et sic ibi poterit esse motus. Laudabunt etiam Deum non solum mentaliter, sed item vocaliter: et sic poterit ibi usus subtilitatis et agilitatis consistere. Sed quoniam non est nobis certum, utrum motus localis in patria erit, dicimus quod sive sic, sive non, subtilitas et agilitas ibi erunt, quoniam in se ipsis delectabiles sunt. Nam et multæ virtutes erunt in patria sine usibus seu actibus quos hic habent, ut temperantia, et patientia, de qua fertur:4 Patientia pauperum non peribit in finem.

Quæritur etiam, an dos impassibilitatis erit in parvulis decedentibus sine Baptismo. Apparet quod sic, quoniam non habebunt nisi pœnam damni, quæ spiritualis est, et ita non poterunt in corpore pati. Sed contra, impassibilitas (ut est dos) aut est sola privatio passibilitatis in corpore, aut aliqua potentia qua poterimus violentiæ omni resistere. Si sola privatio: ergo diabolus eam habebit, quia non potest pati in corpore. Imo si impassibilitas est talis potentia resistendi, videtur duritia esse dos talis. — Respondemus, quod impassibilitas est potentia qua electi omni violentiæ resistere quibunt, et habet duplicem privationem, scilicet, patientiæ et potentiæ patiendi seu moriendi. Et Adam ante peccatum habuit potentiam illam solum cum una privatione, videlicet moriendi, et hoc sub conditione. Parvuli quoque sine Baptismo decedentes non habebunt istam impassibilitatem. Nec sequitur, Non poterunt pati: ergo impassibiles erunt. Quod enim non poterunt, non erit ex impotentia corporum, sed ex justitia Dei, quæ non permittit quemquam puniri pœna corporali sensibili, nisi peccatum fecerit actuale. — Hæc Antisiodorensis in Summa.

Thom. in dist. 49, q. 4, a. 5.

At vero Thomas: Ex hoc (ait) homo est beatitudinis particeps, quod ad Dei imaginem factus. Quæ imago primo ac principaliter in mente consistit, et per derivationem quamdam, in corpore, secundum quod ipsum corpus oportet animæ esse proportionatum. Hinc et beatitudo in mente principaliter sita, per redundantiam existit in corpore, ut beatitudo hominis secundum corpus vocetur, quod imperium animæ perfecte exsequitur. Hinc sicut dispositiones quæ sunt in anima beata ad perfectam operationem qua Deo conjungitur, dicuntur animæ dotes; ita dispositiones quæ sunt in corpore glorioso, ex quibus corpus efficitur perfecte animæ subjectum, dicuntur corporis dotes. Nam et perfectio corporis gloriosi aliquo modo juvat ad hoc quod anima liberius perfectiusque Deo inhæreat, in quantum nullo corporis impedimento retrahitur, atque in quantum anima habet perfectius esse corpori tali conjuncta, quam separata: unde et ejus operatio perfectior redditur. Ex quibus patet responsio ad id, utrum ponendæ sunt corporis dotes.

Porro dum quæritur, an dotes illæ sint quatuor; respondendum, quod anima est corporis forma ac motor. Quumque dotes corporis ordinentur ad hoc quod animæ corpus perfecte subdatur, utpote tam ut formæ quam ut motori (a forma quippe in materia tria causantur, videlicet, esse substantiale, vires et formæ secundariæ seu accidentales, conservatioque amborum); itaque corpus gloriosum in quantum perfecte subditur animæ quantum ad esse substantiale, ornatur dote subtilitatis. Nempe ex hoc corpus gloriosum subtile vocatur, quod perfecte ab anima informatur. In quantum autem subditur animæ tanquam formæ secundum formas accidentales quæ ab anima sunt in corpore, habet dotem claritatis; et in quantum corpus gloriosum perfecte ab anima conservatur, dotem sortitur impassibilitatis; et prout perfecte subjicitur animæ ut motori, dote agilitatis perficitur. Porro quidam has quatuor dotes quatuor cardinalibus adaptant virtutibus, eo quod cardinalium virtutum materia sunt corporalia bona: ut scilicet prudentiæ correspondeat claritas, propter cognitionem; justitiæ, quæ perpetua est et immortalis, impassibilitas;5 fortitudini agilitas, ex qua contingit ut nil corpori queat resistere (unde agilitas notatur ab Apostolo, quum ait, Surget in virtute);6 temperantiæ autem, quæ corpus attenuat, subtilitas. Sicque quatuor dotes corporis correspondent quatuor virtutibus cardinalibus, sicut tres dotes animæ tribus virtutibus theologicis.

Et ad has quatuor dotes reducuntur septem illa quæ ponit Anselmus. Pulchritudo enim continetur sub claritate; velocitas, libertas et fortitudo, sub agilitate; sanitas et diuturnitas sub impassibilitate. Voluptas autem reduci potest ad subtilitatem, quia ex hoc quod corpus est perfecte informatum ab anima, est ad delectationem dispositum. Porro agilitas non solum spectat ad motum, sed etiam ad sensum, et ad omnes alias animæ operationes, ut corpus gloriosum dicatur agile ex hoc quod est perfecte habilitatum ad omnes operationes quæ exercentur per corpus. — Si vero quæratur, cur claritas potius dos vocatur quam alia sensibilis qualitas; respondetur, quod secundum Philosophum secundo de Generatione, qualitates visibiliens sunt aliis qualitatibus sensibilibus nobiliores, in hoc quod corpora inferiora cum corporibus cœlestibus in visibilitate communicant, non in aliis sensibilibus qualitatibus. Unde lux seu claritas, quæ est qualitas propria cœlestium corporum, aptior est ad designandum intelligibilem qualitatem; hinc quoque pervietas ad claritatem est pertinens. — Hæc Thomas.

Footnotes

  1. Is. XXX, 26. ↩

  2. Matth. XIII, 43. ↩

  3. Sap. I, 15. ↩

  4. Ps. IX, 19. ↩

  5. Sap. I, 15. ↩

  6. 1 Cor. xv, 43. ↩

Chapter 242 of 283