Skip to the text

Quæstio 7

Ad huc circa hæc quæritur, Utrum corpora electorum erunt clara ac splendida claritate perceptibili oculis viatorum.

Videtur quod non, quia in eis prædominabitur terra, quæ est opaca. — Probatur quoque, quod habebunt claritatem sensibilem oculo viatoris. Nam Christus post suam resurrectionem visibiliter apparuit suis discipulis. Et possent hic multa argumenta formari, quorum solutio ex responsione patebit.

Specialiter vero restat elucidandum, an corpora gloriosa erunt clara ut vitrum, an ut aurum, hoc est, an erunt pervia atque perspicua, vel solum forinsecus luminosa, visu non penetrabilia.

Ad hæc Thomas respondet : Propter auctoritatem Scripturæ oportet fateri lucida fore. Cujus luciditatis causam quidam adscribunt quintæ essentiæ, quam dicunt prædominaturam in illis : quod improbatum est sæpe. Ideo melius dicitur, quod claritas illa causabitur ex redundantia gloriæ animæ in corpus. Quod enim in alio recipitur, in eo recipitur non secundum modum influentis, sed recipientis : sicque claritas quæ est in anima ut spiritualis, recipitur in corpore ut corporalis. Hinc secundum quod anima erit claritatis majoris juxta merita sua, sic erit diversitas claritatis in Sanctorum corporibus, sicut ait Apostolus : Alia claritas solis, alia lunæ. Et ita in corpore glorioso relucebit et agnoscetur claritas animæ, sicut in vitro cognoscitur color vini in ipso contenti, ut ait Gregorius super illud Job : Non adæquabitur ei aurum vel vitrum. Ideo corpus gloriosum non occultabit quod retro ipsum est, sicut nec vitrum. Unde Gregorius corpora gloriosa comparat auro ac vitro : auro, propter claritatem ; vitro, quoniam translucebunt ac pervia erunt. Nem-

Cf. p. 278 in fine, et t. XXII, p. 144 B, 148 B'.

1 Cor. xv, 41.

Job xxviii, 17. pe quod clarum non sit pervium, contingit ex hoc quod claritas corporis causatur ex densitate partium lucidarum; densitas enim pervietati repugnat. Sed tunc causabitur claritas ex redundantia jam prætacta. Densitas autem corporis gloriosi pervietatem ab eo non tollet, sicut nec densitas vitri a vitro. Quidam tamen affirmant, quod vitro comparantur non propter hoc quod pervia erunt, sed ob similitudinem hanc, quod sicut illud quod in vitro clauditur, foris apparet, sic gloria animæ intus exuberans, apparebit in corpore. Sed primum est melius, quia per hoc magis salvatur dignitas corporis gloriosi; magisque consonat dictis Gregorii.

Si præterea inquiratur, an corpora gloriosa erunt colorata; dicendum, quod gloria non tollet corporis naturam, sed perficiet. Hinc color qui debetur corpori ex partium suarum natura, remanebit in eo, et superaddetur ei claritas ex gloria animæ : sicut videmus corpora colorata ex sua natura, splendore solis perfundi ac resplendere. — Sed circa hæc quæritur, an claritas corporis glorificati erit æqualis in omnibus membris ejus. Dicendum, quod sicut claritas gloriæ redundat ab anima in corpus secundum corporis modum, et aliter est in eo quam in anima, ita in quamlibet corporis partem redundabit secundum ipsarum partium modum et convenientiam : ideo inconveniens non est quod diversæ partes diversimode habeant claritatem, secundum quod ex sua natura diversimode dispositæ sunt ad eam.

Amplius ad id, utrum claritas corporis gloriosi videri poterit ab oculo non glorioso, quidam dixerunt quod non naturaliter, sed solum miraculose. Quod dici non valet, nisi claritas illa æquivoce claritas appelletur : quoniam lux ex sua natura est visibilis, et nata est visum movere; visus quoque secundum quod est, natus est lucem percipere. Nam lux ita se habet ad visum, sicut verum ad intellectum, et bonum ad affectum. Hinc si esset aliquis visus qui nequaquam posset lucem percipere, esset visus æquivoce, vel lux illa diceretur æquivoce lux. Quod in proposito dici non potest, quoniam sic per hoc quod corpora illa dicuntur futura lucida, nihil nobis notificaretur: sicut qui dicit canem esse in cœlo, nihil notificat ei qui non novit nisi canem qui animal est. Hinc dicendum, quod claritas corporis gloriosi ab oculo non glorificato naturaliter potest videri. Claritas gloriæ erit alterius generis quam claritas naturæ, quantum ad suam causam, verumtamen non quantum ad speciem: ideo utraque proportionata est visui ex sua natura, quamvis una sit intensior alia.

Sed objici potest. Primo, quoniam claritas corporis gloriosi erit major quam modo sit claritas solis, et claritas solis erit tunc major quam nunc, et multo major ea erit claritas corporis gloriosi, propter quod sol et totus mundus majorem accipiet claritatem; sed oculus non gloriosus nequit inspicere solem in rota sua, propter excellentiam claritatis suæ: ergo multo minus poterit intueri claritatem corporis gloriosi. — Secundo, visibile oppositum visui, necesse est videri, nisi sit læsio aut defectus in oculo: sed discipuli Christum post resurrectionem videntes, claritatem sui corporis non viderunt.

Et respondendum ad primum, quod sicut corpus gloriosum non potest aliquid pati passione naturæ, sed solum animæ passione; ita ex proprietate gloriæ non agit nisi animæ actione. Claritas autem intensa non offendit visum in quantum agit actione animæ, imo sic magis delectat; offendit autem secundum quod agit actione naturæ, calefaciendo ac dissolvendo organum visus, et disgregando spiritus. Ideo claritas corporis gloriosi, quamvis excedat claritatem solis, tamen ex sua natura non lædit visum, sed demulcet: propter quod claritas jaspidis vocatur in Apocalypsi.1 — Ad secundum, quod claritas corporis gloriosi provenit ex merito voluntatis: ideo voluntati subdetur, ut secundum ejus imperium videatur et non videatur. Sicque in potestate erit corporis gloriosi, suam claritatem ostendere vel celare: et hæc fuit Præpositivi opinio. Imo et quælibet actio corporis in potestate animæ erit, nec color corporis talis visum immutabit alterius, nisi ad voluntatis jussionem. — Hæc Thomas in Scripto.

Idem Petrus: Aliquid, inquiens, dicitur clarum dupliciter: primo, quoniam pervium, sicut vitrum; secundo, quoniam splendidum, sicut stella. Corpora autem gloriosa erunt clara utroque modo, quia secundum Gregorium, claritate fulgent et puritate translucent. Duo sunt enim quæ nunc in corpore causant obscuritatem. Unum est materiæ impuritas, quæ corpulentia nuncupatur, dicente Gregorio: Uniuscujusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet. Aliud est luminis paucitas, quia non est in corpore humano nisi igneus splendor, per commixtionem terreni elementi confractus, et degenerans in colorem. Tunc vero tolletur densitas illa impura, et superaddetur incomparabilis claritas. Hæc Petrus.

Circa hæc scribit Richardus: Dicunt aliqui, quod claritas corporis gloriosi causabitur a claritate beatitudinis animæ per ejus multiplicationem; cujus claritatis similitudo recepta in corpore fiet corporalis, quia quod in aliquo recipitur, secundum modum recipientis in ipso suscipitur. Quibus objicitur, quod anima claritatem illam non potest creare (quod tamen ex illa opinione consequitur), quia de sua spirituali claritate non potest eam produce re quasi de materia. Rursus, sicut spiritus fieri nequit corpus, sic nec spiritualis similitudo fieri potest forma corporalis, nec econtra, quamvis de potentia formæ corporalis educi possit similitudo spiritualis. Hinc dicendum videtur, quod claritas ista educetur de potentia corporis virtute beatitudinis animæ. — Hæc Richardus. De quo et supra in Scripto secundi aut primi narratum est, quemadmodum ausus non fuerit dicere quod sol seu ignis aut flamma candelæ realiter a se effundat ac producat lumen, splendorem seu calorem in tom.2 XXII, p. 44 D'. medio, ne compelleretur fateri quod crearet hujusmodi formas in aere, sed quod educat eas de potentia materiæ ipsius medii, quod improbatum est supra. Istud vero potest facilius improbari: quia etsi in potentia materiæ contineretur forma luminis naturalis atque caloris, non tamen hujus tam supernaturalis claritatis ac luminis. Et quamvis Thomas, Albertus, Petrus, et alii quidam videntur sentire, quod claritas ista sit ab animæ claritate, non tamen expresse dicunt quod ipsa aut ceteræ corporis dotes sint effectivæ a beattitudine et gloria animæ. Unde ad salvandum verba eorum, sufficit dicere quod sint ab anima sicut a causa meritoria, atque a Deo effective per creationem: quod etiam Richardus hic tangit. Hinc claritas illa animæ et claritas corporis gloriosi, non sunt idem in numero nec speciei ejusdem, loquendo de specie specialissima.

Præterea ait Richardus: Quamvis concedamus, quod in corpore Christi major sit lux intensive quam in sole, ita quod fortius atque intensius luceat quam sol luceret, si esset æqualis quantitatis; aliqui tamen hoc nolunt de aliorum corporum gloriosorum concedere claritate, dicentes quod in verbis illis, Fulgebunt justi sicut sol, etc., ly sicut, notat quamdam similitudinem, non æqualitatem, ita quod lux aliorum glorificatorum erit imitatio quædam claritatis solaris.3 Verum quum sol et omnia corporalia, etiam cœlestia, sint propter electos, probabilius videtur quod lux solis sit imitatio lucis seu claritatis quæ erit in beatis corporibus, ita quod quodlibet corpus gloriosum fortius intensiusque lucebit quam sol, si esset quantitatis æqualis.

Cf. p. 299 D'.

Utrum vero claritas corporis gloriosi sit naturaliter visibilis ab oculo non glorificato, sunt duæ opiniones. Una ex Thoma jam recitata. Sed contra illam objicitur, quoniam vicesimo secundo de Civitate Dei asserit Augustinus, quod claritas in corpore Christi dum resurrexit, ab oculis discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda est: non enim eam ferret humanus et infirmus adspectus, quando ille a suis ita deberet attendi, ut posset agnosci. In his verbis Augustinus videtur expresse velle, quod si Christus corporis sui claritatem non abscondisset discipulis, eam non potuissent intueri, nec Christum cognoscere. Imo si potuissent eam ferre, videtur quod eis eam ostendisset, sicut ostendit eis suam agilitatem in Ascensione, et subtilitatem in ingressione januis clausis. Claritas autem quam eis ostendit in Transfiguratione, fuit multo minor et longe inferior ista; nec fuit dos, sed aliqualis similitudo ipsius. Iterum non videtur esse ex natura lucis corporalis excellentis et intensæ, posse agere in visum mortalem actione animali sine naturali.

Cf. p. 300 C.

Hinc mihi videtur dicendum, quod lux corporis gloriosi in sua virtute ac plenitudine videri nequeat sine miraculo ab oculo non glorificato, nec oculus talis recipere posset radios illius absque sui obtusione. Sicut tamen videre possumus lucem solis in suo fonte, mediante aliqua nube, sic glorificatus posset suam lucem oculo viatoris aliquo modo contemperare et proportionabilem exhibere. — Hæc Richardus. Verum prior positio subtilior veriorque videtur, si rite perspiciatur.

Scripta quoque Alberti dictis ex Thoma concordant, et addit: Lumen illud corporea forma est, a qua corpora gloriosa erunt luminosa, et causabitur a merito voluntatis. — Quærit demum quanta erit luminositas ista. Respondet: In veritate tenetur communiter, quod sol redibit ad lucem primorum septem dierum, quando plus luxit ante hominum transgressionem quam postea, et propter mundi innovationem septempliciter adhuc excedet, et luna stabit jugiter plena; tuncque homo impedimentum peccati non habens, adhuc septempliciter solem excedet in lumine. Quid tamen de hoc verum sit, puto neminem certitudinaliter scire, nisi cui fuerit desuper condonatum. Hæc Albertus.

Consonat Argentinensis : Corpora (dicens) electorum post resurrectionem erunt maximæ claritatis et lucidissimæ refulgentiæ, quoniam inter corporalia nihil naturaliter lucidius sole ; corpora autem electorum fulgebunt ut sol.4 Circa quod loquitur quædam glossa : Justi fulgebunt non solum sicut sol nunc fulget, sed sicut tunc fulgebit, quando juxta Isaiæ oraculum, erit lux solis septempliciter, id est, septies major quam nunc est.5 Nam et Moysis facies ex consortio angeli sancti in Dei persona apparentis, tam vehementer resplenduit, quod filii Israel non valebant in eam intendere.67 Quanto magis glorificati in patria, ex familiarissima conversatione et beatissima Dei fruitione ineffabiliter clarius resplendebunt in corpore ? — Nec claritas illa est penitus invisibilis oculo exteriori non glorificato, quoniam quidquid comprehenditur sub per se objecto alicujus potentiæ, in illud aliquo modo potest illa potentia. Sed omne lumen corporale comprehenditur sub per se objecto visivæ potentiæ nondum glorificatæ. Nam et damnati in die judicii videbunt claritatem glorificati corporis Christi, ut innuit Augustinus.

Verumtamen, contra fundamentum positionis hujus qua dictum est, animam glorificatam ita habere corpus suum sibi subjectum, ut ad ipsius animæ imperium corpus lumine suo visum immutet vel non immutet quorumlibet aliorum, est quidam doctor (videlicet Scotus) dicens, quod nulla qualitas activa quæ præcise est corporis, subest imperio animæ. Ideo quicumque Beatus oculo glorificato seu non glorificato approximatus, necessario quantum est ex parte ipsius, immutat oculum ipsum. Sed istud non videtur verum. Non enim videtur anima beata minoris esse potentiæ respectu corporis proprii, quam angelus respectu corporis alieni. Sed angelus tam bonus quam malus facere potest, quod aliquod corpus præsens exsistens oculis hominum in distantia debita, medio sufficienter illuminato, secundum nullam suam qualitatem moveat oculos illos. Quod in Genesi patet de angelis bonis, qui omnes contra se congregatos percusserunt cæcitate, ita quod ostium domus Lot videre nequibant.8 Hoc etiam ope dæmonum aliqui magi fecisse leguntur. Ergo potissime anima beata, taliter habet suum corpus in potestate. — Hæc Argentinensis. Qui etiam contestatur, quod corpora Beatorum erunt per transparentiam clara instar crystalli purissimi, et intus lumine plena.

B Præterea Bonaventura : Universos, ait, oportet concedere, quod corpora Beatorum erunt luminosa; sed aliqui dicunt, quod simul erunt luminosa ac pervia, secundum aliam et aliam rationem : pervia, propter subtilitatem ; luminosa, ratione claritatis et superadjuncti fulgoris. Sed ista positio non est conveniens : quia si pervia essent, visum non terminarent, nec haberent distinctionem in partibus, sicque oculi non possent discerni à naso. Sed nec luminis magnitudo ac copia patitur ea transparentia esse, ut patet in sole atque candela, in quibus est aggregatio luminis. — Alii opinantur, quod erunt simul luminosa et colorata : colorata, per naturam quatuor elementorum et commixtionem elementarium qualitatum, ex quibus constat corpus humanum; luminosa vero, ratione superadditi luminis. Nec hoc est inconveniens, ut dicunt, ut patet in noctiluca, quæ est corpus coloratum, ut in die patet, et lucens in nocte. Et hæc positio est convenientior. Homines enim cognoscentur in patria, et habebunt distinctas humanas effigies; adspectus quoque glorificatorum oculorum pertinget usque ad superficies aliorum corporum gloriosorum splendentium, quemadmodum ensis per multam tersionem non amittit colorem, sed ejus colori additur splendor. Itaque corpora gloriosa non erunt pervia. Nec harmonia delectabit visionem exteriorem, sed interiorem. Hæc Bonaventura.

C D Cujus pace et reverentia salvis, dicendum sicut ex præallegatis doctoribus est ostensum, quod corpora Beatorum verissime pervia erunt, multo plus quam quæcumque subtilissima ac purissima aqua, aut quodcumque mundissimum ac splendidissimum vitrum, crystallus aut gemma.9 Nihilo minus solida erunt, et exterioribus oculis visibilissima, nec distinctionem perdent membrorum: imo venustissime erunt figurata, et sua incorruptibiliter retinebunt lineamenta. Nec aliquis præallegatorum doctorum, dicentium quod pervia erunt, intendit quidquam his contrarium dicere. Et mirum quod venerabilis et devotus Doctor ille in hac re taliter scripserit. Nonne vitrum, crystallus et aliquæ gemmæ sunt pervia? Nihilo minus solida, suarum figurarum tenacia, atque distincte visibilia sunt. Insuper istud est tam evidenter de mente sanctorum Patrum ac præcipuorum doctorum Ecclesiæ, Gregorii et Augustini, quod nemo verba eorum diligenter inspiciens, valeat inde ambigere. Nam et octavodecimo Moralium, ultra verba prætacta apertissime protestatur Gregorius: Ibi (videlicet in superna patria) patebit animis, patebit corporalibus oculis ipsa etiam corporis harmonia. Itemque, Omnes Sancti in superna civitate tanta claritate fulgent, tanta perspicuitate transluent. Denique Augustinus vicesimo secundo de Civitate Dei: Omnia, inquit, membra et viscera incorruptibilis corporis proficient laudibus Dei. Omnes quippe harmoniæ corporalis numeri non latebunt intrinsecus et extrinsecus, hoc est, intus et extra conspicientur. Hoc idem scribit in quodam tractatu vir desuper mirifice illustratus, Joannes Ruysbroeck.

At vero Scotus scribit hic: Non video, inquiens, quomodo corpus humanum glorificatum sit perspicuum; sed erit porosum, ita quod per poros erit visibile oculis, quia per poros illos poterit multiplicari species usque ad oculum Beati. — Videtur autem in quæstione hac fluctuare, dicendo, quod forte non erunt luminosa, et quod non patebit harmonia ipsius nisi mentalibus oculis: quod est directe contra B. Gregorium. Tangit et alium modum dicendi, et etiam opinionem jam ex Argentinensi narratam et reprobatam.10 Itemque dicit quod lux et color non stant simul, quum tamen color sine lucis perfusione non queat videri.

Postremo de his tractat in libro de Universo Guillelmus, inquirendo scholastice, an corpora Beatorum erunt luminosa ac colorata, arguendo pro parte utraque, nil autem speciale determinando, nisi quod sentire videtur, quod lux et color, prout sunt in corporibus gloriosis (et in rebus non glorificatis) dicantur æquivoce, atque a nullo in hac vita possint videri: de quibus S. Thomas verius scripsisse videtur, sicut jam patuit.11

Porro in alio capitulo ait Guillelmus de pulchritudine et fulgore hominum glorificatorum, quod ultra existimationem nostram augenda sit ex interna felicitate et gloria animarum eorum. Constat ex hoc quod apparet in hominibus in hac vita in vultu eorum, ex modico gaudio animarum. Vides namque quod oculi inde splendescunt, totaque facies gratiosiore colore perfunditur, dilatatur quoque, et quasi novo decore ac pulchritudine venustatur. Quumque proportionales sint causæ suis effectibus, sequitur quod juxta immensitatem felicitatis et gaudii regni cœlestis, perficientur ac refulgebunt venustas et decor in faciebus eorum.

Henricus demum quintodecimo Quodlibeto interrogat, utrum anima gloriosa resumpto corpore possit aliquid videre sine sensu intermedio.12 Respondet quod non, loquendo de visione sensitiva, quæ fit per immutationem a sensibili sub ratione sensibili; loquendo autem de visione extense accepta, prout etiam intelligere est quodam videre, sic respondendum est affirmative. — Si autem quæratur, an anima separata, sine sensu corporeo possit sentire sensatione dolorosa; respondet quod imo, quamvis non eodem modo quo in corpore. Et de hoc erit quæstio sequens.

Footnotes

  1. Apoc. xxi, 11. ↩

  2. Cf. t. XXII, p. 44 B'. ↩

  3. Matth. xiii, 43. ↩

  4. Matth. xii, 43. ↩

  5. Is. xxx, 26. ↩

  6. Exod. xxxiv, 30 ; ↩

  7. II Cor. iii, 13. ↩

  8. Gen. xix, 11. ↩

  9. p. 299 D, 300 A'. ↩

  10. p. 302 C. ↩

  11. p. 299 D'. ↩

  12. q. 10. ↩

Chapter 246 of 283