Skip to the text

Quæstio 9

Præterea quæritur, An ignis inferni sit corporalis, et ejusdem speciei cum igne sæculi hujus, atque sub terra consistens.

In hac etiam quæstione tria tanguntur. Primum est, an ignis infernalis sit corporalis seu materialis. Et apparet quod non. Primo, quoniam Damascenus quarto libro testatur, in fine : Tradetur diabolus et dæmones ejus ac homo impius, videlicet Antichristus, ac impii et peccatores, in ignem æternum, non materialem, qualis est apud nos, sed qualem novit Deus. — Augustinus quoque duodecimo super Genesim ad litteram : Spiritualem, inquit, arbitror locum ad quem anima defertur post mortem, non corporalem. Ergo et ignis ille est spiritualis. Ex quibus probatur, quod non sit ejusdem speciei cum igne apud nos materiali.

Ad hæc tria respondet Thomas per ordinem. De igne (inquiens) inferni multiplex fuit opinio. Nam quidam philosophi, ut Avicenna, resurrectionem non credenates, solam animam post mortem dixerunt puniri. Et quoniam inconveniens reputabant incorpoream animam a corporeo igne puniri, dixerunt ignem quo impii cruciabuntur, non esse corporeum; et quidquid in Scripturis de tormentis animarum per corporalia continetur, dixerunt metaphorice intelligendum, quemadmodum etiam beatitudo et gloria animarum Sanctorum per corporalia designatur. Et sicut dixerunt justarum animarum felicitatem consistere in consecutione sui ultimi finis, sic infelicium animarum miseriam esse tristitiam quam habebunt de hoc quod separabuntur a fine, cujus naturale desiderium habent. Sed quia in pœna damnatorum non solum erit pœna correspondens aversioni a Deo, sed etiam pœna damni, correspondens conversioni ad commutabile bonum; ideo non sufficit ponere prætactam spiritualem punitionem dumtaxat. Propter quod etiam Avicenna modum alium superaddit, dicendo quod animæ vitiosæ post mortem non per corpora sed per corporum similitudines affligentur, sicut in somno apparet homini quod per corporalia diversimode affligatur : quem punitionis modum videtur et Augustinus ponere duodecimo super Genesim ad litteram, ut manifeste patet ibidem. Sed hoc inconvenienter dictum videtur. Imaginatio quippe est potentia organica : ideo locum non habet in anima separata; nec visiones imaginariæ fieri queunt in ea sicut in anima somniantis. Hinc Avicenna, ut inconveniens istud evaderet, dixit quod animæ separatæ utuntur quasi pro organo aliqua cœlestis corporis parte, cui humanum corpus oportet esse conforme ad hoc quod perficiatur ab anima rationali, quæ est similis corporis cœlestis motoribus : sequens quodammodo in hoc opinionem antiquorum philosophorum, dicentium animas redire ad compares stellas. Sed hoc omnino absurdum est, secundum doctrinam Philosophi, quoniam anima utitur determinato organo corporali, sicut ars determinatis instrumentis.

Quidquid autem dicatur de igne animas separatas torquente, de igne tamen quo corpora reproborum cruciabuntur, fateri oportet quod ignis ille corporeus sit, quoniam corpori adaptari non valet nisi pœna corporea. Unde Gregorius quarto Dialogorum ex hoc probat ignem inferni esse corporeum, quoniam impii cum suis corporibus detrudentur in ipsum. Idem aperte fatetur Augustinus, ut in littera dicitur. Unde rursus quarto Dialogorum protestatur Gregorius: Ignem gehennæ corporeum esse non ambigo. Damascenus quoque non simpliciter negat ignem illum esse materialem, sed non sic esse materialem ut terrenus ignis est apud nos, quoniam aliter agit, et proprietatibus differt. Augustinus vero in loco præallegato loquitur opinative et inquisitive magis quam determinative. Denique, quoniam ignis infernalis agit ut instrumentum divinæ justitiæ, ideo plus affligit unum quam alium, secundum diversitatem et exigentiam demeritorum eorum: sicque actio ejus in affligendo damnatos, est secundum modificationem justitiæ Dei.

Cf. p. 264 F.

Insuper ignis eo quod sit maximæ activitatis, alia corpora pro materia habet: ideo invenitur tam in sua quam in aliena materia. Et in quacumque materia sit, semper est idem specie quantum ad naturam ignis pertinet; sed potest esse diversitas in specie quantum ad materias in quibus est: propter quod flamma et carbo differunt specie, similiter lignum ignitum et ferrum ignitum. Simili modo ignis inferni, quantum ad id quod habet de natura ignis, ejusdem est speciei cum igne qui apud nos est; sed an ignis ille sit in propria exsistens materia vel in aliena, id latet nos. Et secundum hoc, potest materialiter consideratus differre specifice ab igne isto; a quo tamen secundum quasdam differt proprietates, ut quod succensione non indiget, nec lignis nutritur neque fomentis. — Si autem quæratur, an luceat; respondendum, quod lucere non convenit igni secundum quemlibet modum exsistendi, imo in propria materia exsistens non lucet, nec in propria sphæra, secundum philosophos; similiter nec in quadam aliena materia, ut dum est in materia opaca terrestri, ut in sulfure; et quando est in aliquo grosso fumo, ejus claritas obscuratur: conformiter potest esse de igne inferni.

Amplius, sicut in littera continetur, Augustinus ait: In qua parte mundi infernus sit, neminem arbitror scire, nisi cui Deus revelavit. Gregorius quoque de hoc interrogatus, respondit se de hoc non audere aliquid definire: nam aliqui putaverunt eum esse in aliqua parte terræ, aliqui vero sub terra. Et hoc probabilius reputat, quum in Apocalypsi dicatur, Nemo poterat in cœlo neque in terra nec subtus terram aperire librum:1 intelligendo per exsistentes in cœlo, Beatos; per exsistentes in terra, homines; per exsistentes sub terra, exsistentes in inferno. Augustinus quoque ad hoc videtur tangere duas rationes, duodecimo super Genesim. Una est, quoniam carnalia et terrena magis quam Deum dilexerunt. Secunda, quia quod gravitas est in corporalibus, hoc tristitia in spiritibus; et quod est levitas in levibus, hoc lætitia in spiritibus ipsis. Unde sicut conveniens locus Beatorum est cœlum empyreum, ita infernus miserorum; et sicut graviora sunt inferius, leviora vero superius, sic miseri et damnati sub terra sunt in infimo atque tristissimo loco, Beati vero et Sancti, in loco jucundissimo et supremo. Denique quidam philosophi senserunt infernum esse sub orbe terrestri, attamen super superficiem terræ ex parte nobis opposita. Quod etiam videtur sensisse Isidorus, dicens, quod sol et luna stabunt in loco seu ordine quo creati sunt, ne impii in tormentis fruantur luce eorum: quæ ratio nulla esset, si infernus sub terra ponatur. Pythagoras vero dixit locum pœnarum esse in sphæra ignis, quam in medio totius orbis esse asseruit, ut dicitur secundo Cœli et mundi. His autem quæ in Scripturis dicuntur, plus convenit quod

Cf. p. 264 F in fine. sub terra esse dicatur. Ignis quoque erit ibi vehementissimæ caliditatis, quoniam calor ejus erit undique congregatus. Nec est inconveniens dicere, quod intra viscera terræ tanta concavitas divina reservetur virtute, quod omnium reproborum possit recipere corpora. — Hæc Thomas.

Footnotes

  1. Apoc. v, 3. ↩

Chapter 248 of 283