Skip to the text

Quæstio 8

Deinde ergo quærendum de damnatis, Utrum corpora damnatorum erunt deformata, et ab igne infernali sine corruptione et morte perpetue affligenda; an etiam animæ ante corporum resumptionem possint ab igne et frigore cruciari.

In hac quæstione multa tanguntur. Primum est, an cum deformitatibus suis resurgent.

Videtur quod imo, quoniam sicut electis augebitur omne bonum, omnis perfectio, omnis felicitas et ornatus, sic in reprobis augebuntur mala his bonis contraria, omnis videlicet deformitas, fœditas, turpitudo, calamitas. — In oppositum est illud I Cor. xv, Apostoli: Mortui resurgent incorrupti.1 Glossa: Mortui, id est iniqui, vel generaliter mortui omnes, incorrupti resurgent, id est absque ulla diminutione membrorum.

Deinde arguitur, quod non possint ab igne infernali calidissimo perpetue sine corruptione et morte torqueri, quoniam nullum violentum perpetuum; omnis quoque passio afflictiva abjicit ab eo quod est secundum naturam, et quo exsistit intensior, eo magis corrumpit. Ignis etiam est maxime consumptivus.

Nec videtur quod simplex et immaterialis seu incorporeus spiritus (ut est anima) possit ab igne corporeo aut aliis corporalibus rebus affligi, quum ab illis nequeat impressionem recipere, nec calefieri aut frigefieri, sicut nec dealbari.

Circa hæc scribit Guillelmus Parisiensis libro de Universo: Quemadmodum in malis hominibus præcesserunt duo genera demeritorum, videlicet corporalium ac spiritualium; sic requirit justitia Dei, ut eis reddantur duo genera tormentorum, utpote spirituales corporalesque pœnæ, quatenus effectus correspondeant suis causis, et retributiones meritis; nec hoc fieri potest, nisi corpora animabus reuniantur. Occurrit ergo circa hoc difficilis quæstio, qualiter in illis corporibus æternaliter puniendis simul inesse queant immortalitas ac passibilitas. Ad quod dico, quia jam alibi declaravi esse quamdam speciem ignis, qui nec dissolvit nec lædit, torquet tamen intolerabiliter animam in corpore exsistentem. — Sed quæri potest, utrum corpora damnatorum ex propria dispositione incorruptibilitatem indissolubilitatemque habeant, an ex protectione divinæ justitiæ, sicut fuit in corporibus primorum parentum ante transgressionem. Jam ante multipliciter patuit, multos fideles ac justos divina virtute servatos illæsos in medio ignium et flammarum; nec difficilius est Omnipotenti, conservare corpora reproborum in incendiis infernorum. Nec obstat quod ignis infernalis incomparabiliter æstuantior est et fortior ad agendum ac puniendum ignibus sæculi hujus, quia nec hoc difficultatem parit infinitæ potentiæ Creatoris. Denique animal nomine salamandra, et quarumdam plumæ avium in igne fortissimo apud nos servantur illæsæ, imo (ut fertur) purgantur ac meliorantur in eo: quanto magis potestati Creatoris perfacile est hoc illis conferre corporibus, id est non corrumpi nec consumi in eo? Hæc Guillelmus.

Qui in eodem volumine, alio scribit capitulo: Inter diversa ignium genera est quidam ignis qui aquam comburit, qui dicitur ignis Græcus, cujus novem sunt species, ut docet Aristoteles in tractatu speciali quem de igne illo et speciebus ipsius ac de compositionibus ejus composuit. Est etiam ignis quidam qui oleo exstinguitur, et frigida aqua accenditur, qui ignis calcis vocatur. Est item ignis seu lampas, qui nec vento nec pluvia potest exstingui, qualis fuit in Veneris templo; nec dubium quin in lampade illa ardebat atque lucebat asbestus lapis, qui semel accensus nunquam exstinguitur vento aut imbribus, et est lividi ferrugineique coloris. Insuper ignis est qui vulgo nominatur aqua ardens, cujus confectio to magis ad ulciscendas universas supernotissima est, et nihil consumit nisi se ipsum. Est enim liquor ex quatuor aut quinque rebus confectus: quo quum adsperguntur aut liniuntur capilli alicujus, non est alia lucerna necessaria ad mensam in qua sedet. Capilli namque ipsius ardere videntur, et instar faculæ illuminant, et tamen ipsi capilli manent illæsi. Ex his tam diversis ignibus credibile tibi fieri potest, quod ignis infernalis affligit, non tamen corrumpit nec deficit in se ipso.

Præterea, quoniam plurimi sciscitantur ac admirantur, qualiter igne corporeo torqueri possunt et affligi valent incorporeæ animæ; dico ad hoc, quod homines tales agnoscere nequeunt ea quæ jugiter vident et sentiunt. Nonne quotidie cernunt animas suas ac alienas a corporeis rebus delectari ac molestari? Quis enim non videat qualiter corporalia delectabilia desideriis suis animas inflammant, irretiunt et captivant, imo inquietant ac cruciant, ita ut aliqui præ desiderio et amore langueant ac moriantur? Sic et tristabilia quædam eas contristant, dilaniant, et quasi absorbere cernuntur in tantum, quod talia etiam in superiorem animæ partem redundant ac imprimunt. Non ergo mirentur quod ignis aliquis corporalis animas possit torquere, tam exutas corporibus quam eis unitas, quum tanta mirabilia ignium audiant, et plura atque majora forsitan apud scriptores rerum mirabilium mundi ac historiographos legere possint. Denique si ignis qui in rubo apparuit Moysi, materiam quam operuit non combussit, aut forsitan novus ignis ab Omnipotente creatus est tunc, qui hoc naturaliter potuit;2 quomodo non magis verisimile atque credibile est, quod propter exercendam tantam Dei justitiam, talis ignis creatus sit qui torquere valeat animas impiorum, et vindicare in eis injurias Altissimo irrogatas? Amplius, si pluvia ignis et sulfuris creata fuit a justissimo Creatore propter vindicandam Dei pariter et naturæ injuriam contumeliamque in Sodomitas;3 quanto magis ad ulciscendas universas supergloriosissimi Dei offensas credendum est esse creatum specialissimum ignem, qui in spiritus vitiosos agere et imprimere queat, et universa scelera ulciscatur? Quia nec Sodomitarum facinora quantumlibet multa et magna, comparari queunt universis sceleribus et peccatis eorum qui in extremo judicio in infernum sunt detrudendi. Insuper si ventri struthionis hanc Deus omnipotens contulit activitatem vehementiamque caloris, ut durum ac frigidissimum ferrum consumat et coquat in nutrimentum corporis sui; quid mirum si igni purgatorii et inferni impressit virtutem animas sic torquendi? Et si econtrario virtutem præstitit ventri struthionis ejusdem, ut a ferro ignito et igne tanto intra se consistente nihil ustionis aut læsionis alterius patiatur; quanto plus exsistit probabile quod Deus spiritus illos qui creaturis vilissimis potius adhæserunt ac servierunt quam superdignissimo Creatori, subdat vilibus creaturis in infernalibus purgatoriisque suppliciis? Nec incredibile quod corpora impiorum a tantis incendiis non comburantur, quum et plumæ avium et pelles salamandræ, quamvis videantur ab igne accensæ, nihil tamen combustionis patiuntur, sed lucent. — Hæc Guillelmus, qui de his alia multa effatur, quæ infra forsan tangentur. De his demum dictum dist. XX, q. 2. est partim distinctione in qua de pœnis purgatorii est tractatum.

Insuper Thomas de his loquens diffuse, primo respondet ad istud, utrum corpora damnatorum cum deformitatibus suis resurgent : In corpore humano deformitas potest esse dupliciter. Primo, ex defectu alicujus membri, sicut in mutilatis : et talis deformitas ac defectus in nullo resurgentium erit, quia (ut dictum est supra) corpora resurgent in omnibus integra. Secundo, ex indebita partium dispositione, etc. — De his Thomas scribit prolixe, sed quia in tractatu isto de resurrectione præhabitum est, dimitto.4

Cf. t. XXIV, p. 208 C.5

Deinde respondens ad id, utrum corpora damnatorum erunt corruptibilia: Quoniam, inquit, in motu oportet esse aliquod principium motus, dupliciter removetur motus seu mutatio a mobili. Primo, quia deest principium motus; secundo, quia principium hoc impeditur a productione sui effectus seu motus. Quumque corruptio sit quædam mutatio, dupliciter potest aliquid ex sua natura corruptibile, fieri incorruptibile. Primo, quia principium movens ad corruptionem, ab eo omnino auffertur: sicque corpora reproborum incorruptibilia erunt, quoniam motus cœli (qui est principium movens et alterans) tunc cessabit; propter quod nulla tunc qualitas erit sufficiens transmutare ea a sua naturali qualitate. Secundo, quia principium corruptionis impeditur: sicque corpus Adæ fuit incorruptibile, quia per gratiam innocentiæ reprimebantur in eo qualitates contrariæ a mutua impugnatione. — Si autem objiciatur, quod mors est maxima pœna, ergo non deerit condemnatis; dicendum, quod quamvis mors in se sit pœna gravissima, tamen in quantum est terminus miseriarum atque pœnarum, est calamitatum remedium. Hæc Thomas. p. 285 A'.

Cujus responsioni (ut tactum est ante) repugnat articulus Parisiensis quo dicitur: Dicere quod motu cœli cessante, ignis non incenderet stuppam sibi applicatam, error est. Verum ad hoc poterit responderi, quod articuli illi fuerunt post felicem transitum sancti Doctoris compositi, sub domino Stephano Parisiensi episcopo, ut patet ex dictis in Scripto super secundum, ex Henrico et Richardo. Nihilo minus contra responsionem illam adhuc argui potest, quia cessante motu cœli, adhuc erit motus localis tam in corporibus electorum quam reproborum, sicut et ipse S. Thomas de corporibus gloriosis supra testatus est.67

Cf. p. 295 B'.

Ulterius ad quæstionem, utrum corpora damnatorum sint futura impassibilia, respondet idem sanctus Doctor: Dicendum, quod principalis causa quod corpora reproborum non consumuntur, est divina justitia; cui etiam servit naturalis dispositio ex parte corporis patientis, et ex parte agentium. Quum enim recipere sit quoddam pati, secundum duplicem receptionem duplex est passio. Una secundum receptionem rei materialem, sicut ignis in combustibili: et hæc vocatur passio naturæ. Alia secundum receptionem rei spiritualem, sicut recipitur color in oculo secundum esse intentionale: et ista vocatur passio animæ. Quia ergo post resurrectionem, motu cœli cessante, non poterit corpus a sua naturali qualitate mutari, nullum corpus pati poterit passione naturali: unde quantum ad hunc modum passionis corpora damnatorum impassibilia erunt, sicut et incorruptibilia. Verum motu cœli cessante, adhuc manebit passio quæ est per modum animæ, quia et aer a sole illuminabitur, differentiasque colorum ad visum deferet; et hoc modo corpora damnatorum passibilia erunt. Et quia in tali passione sensus perficitur, ideo in corporibus damnatorum sensus pœnæ erit sine mutatione naturalis dispositionis. Hinc quod ait Philosophus, quod omnis passio magis facta, abjicit a substantia, intelligitur de passione qua patiens transmutatur a naturali dispositione.

Et si objiciatur, quod agens assimilat sibi passum, ergo suam similitudinem seu verum calorem imprimit illis corporibus; dicendum, quod imprimit eam illis spiritualiter, sicut albedo imprimit visui similitudinem suam secundum esse intentionale. — Quod vero de salamandra objicitur, solvitur: quia ut ait Philosophus libro de Proprietatibus elementorum, nullum animal in igne diu vivere potest. Galenus quoque in libro de Simplici medicina testatur, quod nullum corpus est quod tandem ab igne non consumatur, quamvis quædam corpora ad horam in igne sine læsione permaneant, ut patet de ebeno. Hinc nec salamandra posset in igne sine læsione finaliter perseverare. Nec ex his sequitur, quod corpora damnatorum ab igne non affliguntur: quia sensibile non solum natum est delectare sive affligere sensum, agendo in ipsum actione naturæ, sed etiam agendo in ipsum actione spirituali. Quia dum sensibile est in debita proportione ad sentientem, delectat; econtrario autem, quando se habet in superabundantia aut defectu, affligit. Hinc et colores medii vocesque consonantes sunt delectabiles, inconsonantes vero offendunt auditum. — Hæc Thomas. De cujus verbis quid sentiam, inferius dicam, quum aliorum expressero mentem. Attamen Thomas in hac ipsa asserit quæstione : Si autem mors dicatur pœnalis propter corporalem quem sentiunt morientes dolorem, non est dubium quod multo majorem dolorem sustinebunt damnati continue : propter quod in morte perpetua esse dicuntur, juxta illud in Psalmo, Mors depascet eos.8

Footnotes

  1. I Cor. xv, 52. ↩

  2. Exod. III, 2. ↩

  3. Gen. XIX, 24. ↩

  4. dist. XX, q. 2. ↩

  5. dist. XLIV, q. 1. ↩

  6. an. 1277. ↩

  7. tom. XXII, p. 93 A', 362 B'. ↩

  8. Ps. XLVIII, 15. ↩

Chapter 247 of 283