Skip to the text

Quæstio 6

R Estat de dote agilitatis inquirere, Utrum glorificati in corpore et anima, per agilitatem suam in instanti movebuntur et exsequentur per corpus quod voluerit anima præceperitque voluntas, an potius sine fine quiescent sicut cœlestia corpora.

Videtur quod non movebuntur in instanti, quia de ratione motus, sicut et temporis, est successio : et si in instanti moverentur, sequerentur absurda, quæ infert Philosophus contra opinionem dicentium aliquid posse in instanti moveri. — Præterea, secundum Philosophum, motus est actus imperfecti, et tendit ad aliquid obtinendum, et ita est indigentiæ signum. Corpora autem Beatorum erunt in summo perfecta et actuata, non igitur movebuntur.

In oppositum sunt auctoritates Scripturæ præallegatæ.1

Circa hæc loquitur Thomas : Corpus gloriosum erit omnino subjectum animæ glorificatæ, non solum ut in nullo resistat animæ voluntati, quia hoc fuit etiam in corpore Adæ ante peccatum; sed etiam ut in eo sit aliqua perfectio effluens ab anima in ipsum, per quam habile reddatur ad hujuscemodi perfectionem, quæ agilitas appellatur. Anima vero conjungitur corpori non solum ut forma, sed item ut mo- Cf. p. 277 C. tor : hinc oportet corpus utroque modo esse summe subditum animæ. Unde sicut per dotem subtilitatis omnino subjicitur animæ ut est forma, ita per agilitatem ut est motor, obediens promptissime et efficacissime ipsi animæ in omni motu et actu exercendo per ipsum. Idcirco quod in Glossa ad Thessalonicenses dicitur, quod I Thess. IV, 17. angelis bajulis deferentur corpora glorificata obviam Christo, non est dictum ad designandum indigentiam, sed reverentiam quam sancti angeli gloriosis exhibebunt corporibus.

Denique hac agilitate Sancti interdum utentur; imo necesse est ponere, quod corpora gloriosa aliquando movebuntur, sicut et corpus Christi post resurrectionem frequenter est motum, et in Ascensione. Sancti quoque in suis corporibus, facto judicio, ascendent usque in cœlum empyreum. Est etiam verisimile quod in cœlo empyreo aliquando movebuntur pro suæ libito voluntatis, quatenus dono Dei utentes, et quod habent in potestate actualiter exercentes, sapientiam et omnipotentiam Dei in se ipsis commendabilem pandant, atque ut visus eorum reficiatur pulchritudine diversarum creaturarum : sensus namque non potest esse nisi præsentium, quamvis oculus glorificatus a remotioribus videat quam non glorificatus. Nec per hoc unquam a divini vultus impedientur intuitu. — Nec istud est indigentiæ absolute. Dicitur enim quis aliquo indigere dupliciter, puta : simpliciter et secundum quid. Simpliciter quis indiget eo sine quo non potest esse seu conservari, vel principalem suam perfectionem habere : et talis indigentia non inest beatis corporibus. Secundum quid vero dicitur quis indigere illo sine quo non potest ita bene in omnibus esse : et talem indigentiam esse in glorificatis corporibus, non est alienum, sicut etiam indigent visum dirigere ad videnda. Nihilo minus unicuique corpori glorioso deputabitur congruus locus juxta exigentiam suæ dignitatis ac meriti; et quamvis ad horam inde recedat, nil detrimenti incurrit. Nec locus ille pertinet ad præmium accidentale secundum quod actualiter continet ipsum corpus, quum nihil influat corpori tali, imo potius ab ipso sortiatur splendorem; sed secundum quod debetur meritis.

Præterea de hoc, an corpora glorificata movebuntur in instanti, est opinio multiplex. Una, quod transibunt de loco in locum, non pertranseundo medium, sicut voluntas transfertur de uno extremo in aliud, non eundo per medium: sic quod corpus gloriosum instantaneæ movetur. Sed hoc esse non valet, quoniam corpus gloriosum ad spiritualis naturæ nobilitatem non potest pertingere; voluntas quoque non transfertur essentialiter de uno in aliud. Hinc alii dicunt, quod corpus gloriosum ex sua natura habet, in quantum corpus, quod pertranseat medium; sed ex virtute gloriæ suæ habet quamdam infinitatem supra naturalem virtutem, unde possit medium non pertransire, sicque in instanti moveri. Verum nec hoc dici potest, quoniam implicat contradictionem, corpus quodcumque in instanti moveri, quod in Scripto super primum satis ostensum est.2 Hinc impossibile est quod corpus gloriosum perveniat de loco ad locum nisi omnia media pertranseundo. Et alii hoc concedunt; nihilo minus dicunt, quod movetur in instanti. Sed ex hoc sequitur, quod in eodem instanti sit in locis duobus aut pluribus. Ad quod respondent, quod quamvis sit idem nunc secundum rem, tamen differt ratione. Quod non sufficit, quoniam instans mensurat secundum id quod est in re, non secundum quod est in consideratione. Hinc alii probabilius dicunt, quod corpus gloriosum movetur quidem in tempore, sed imperceptibili propter brevitatem. Atque ob nimiam illius temporis brevitatem, aliqui dicunt, quod movetur in instanti. Et Augustinus testatur, quod ubicumque voluerit spiritus, mox aderit corpus. Imo ordinatissima Beatorum voluntas nunquam aliquid impossibile, indecens aut inconveniens volet. — Hæc Thomas in Scripto, de quibus multa pertranseo, quia præhabita sunt. Prolixe quoque declarat hic, qualiter verum sit quod quarto Physicorum ait Philosophus: quia si fieret motus in vacuo, oporteret aliquid moveri in instanti. Addit etiam, quod corpora gloriosiora, in quibus magis abundat agilitas, movebuntur celerius aliis.

Insuper Petrus: Nunc, inquit, in corpore humano duplex est motor, videlicet: natura elementi prædominantis, quæ motet ad determinatam differentiam loci; atque voluntas animæ, quæ ad omnem loci differentiam movet indifferenter. Et in præsenti, natura non est penitus subdita voluntati: ideo non movetur corpus sine fatigatione, ad imperium spiritus. In futuro autem natura erit voluntati omnino subjecta: ideo tunc non movebitur corpus nisi ad imperium spiritus. Unde corpora sunt nunc tarda, ex contraria inclinatione naturæ ad voluntatem; tunc vero erunt agilia, ex perfecta subjectione naturæ sub voluntatis imperio. — Hæc Petrus. In ceteris sicut Thomas.

Porro Richardus: Beatorum (inquit) corpora erunt agilia, quia ut ait Apostolus: Surget corpus spirituale. Tarditas autem spiritualitati repugnat.3 Ad agilitatem autem motus tria concurrunt, quæ sunt: fortitudo virtutis motivæ, habilitas mobilis ad motum, et horum duorum perfecta conjunctio, quæ requiritur inter mobile et motorem. Primum erit Beatis per gloriam animæ; secundum in corpore per dotem agilitatis; tertium ex horum in eadem persona conjunctione. Hæc Richardus.

Circa hæc scribit Albertus: Dos agilitatis est libera possessio et habilitas omnium membrorum similium et officialium ad omnem actum animæ exsequendum. Movebuntur Sancti in corporibus gloriosis quandocumque et quocumque et quomodocumque voluerint, absque omni indigentia. Est etenim motus duplex quantum ad finem motionis: unus propter indigentiam sublevandam; alter ad motivam potentiam demonstrandam : sicut cursores currunt frequenter ut ostendant habilitatem et agilitatem suam ad currendum, absque indigentia alia. Sicque movebuntur Sancti, ut laudetur Dei sapientia in tanta agilitate et velocitate eis collata. Movebuntur autem in tempore imperceptibili. Hæc Albertus.

At vero Bonaventura : Motus (asserit) omnis est propter alicujus rei carentiam. Carentia autem potest esse aut rei quæ inhæret aut rei quæ adsistit. Si rei quæ inhæret, ut proprietas absoluta, hæc imperfectionem ostendit in mobili, et consimiliter motus ad illam. Alia est carentia rei quæ adsistit : et tunc illa aut est nata adsistere per naturam, et tunc indiget ea; talisque motus, quamvis sit rei perfectæ, attestatur tamen alicui imperfectioni, ut quum lapis movetur deorsum. Aut res illa non est nata per naturam adsistere magis quam alia, sed per voluntatem, quoniam circa rem illam aut locum vult aliquid operari; et talis motus non ponit imperfectionem, sed libertatem : et talis motus potest esse in corpore glorioso. Hæc Bonaventura.

Concordat Argentinensis, qui etiam protestatur dotes corporum effective esse a Deo, quamvis dicantur esse ab anima per modum meritoriæ causæ. Sic quippe ait de dote subtilitatis : Pro tanto subtilitas ista dicitur corpori convenire per animam, quoniam quamvis a Deo sit effective, tamen virtus divina eam non efficit nisi concurrente ipsius animæ placita voluntate. Ad argumentum quoque quo arguitur, duo corpora non posse pariter esse in loco eodem, quoniam pari ratione possent decem, imo innumerabilia corpora esse simul in eodem loco; respondet hoc sequi, nec omnipotentiæ Dei id impossibile esse, qui potest efficere quod dimensiones unius corporis non resistant dimensionibus alterius, neque quantumlibet aliorum.

Præterea Scotus hic loquitur qualis sit dos agilitatis, et qualis qualitas : Dicitur communiter, quod est quædam facilitas qua movebitur corpus ad locum, seu illud quod facit proportionem motoris ad mobile, auferens gravitatem : quæ nisi auferretur, corpus gloriosum violenter quietetur extra centrum et fatigaretur. Sed hoc non credo, quia non video quod maneat corpus humanum, et non sit grave. Non enim erit sicut sol et luna sine gravitate, quia sic non esset hominis corpus; imo oportet quod terra dominetur in eo. Hinc dico, quod agilitas nihil aliud est nisi intensio virtutis motivæ ex parte animæ, cum amotione duplicis impedimenti ex parte corporis, etc. — Hæc Scotus, qui hanc suam singularitatem prolixe prosequitur. Et patet ex introductis ineptitudo ejus. Nempe si corpus resurgens erit spirituale, grossitie et corpulentia ponderositateque carens, quomodo difficile est videre quod careat gravitate, et prædominetur in eo aliqua ignis aerisque proprietas? Nec mirum quod Scotus iste ita imaginetur, qui (ut dictum est super se cundum) opinatur corpus hominis non esse mixtum ex quatuor elementis, sed ex terra sola formatum concurrentibus aliorum qualitatibus elementorum.

Insuper de agilitate, motu et gestibus corporum Beatorum, scribit in libro de Universo Guillelmus : Utrum corporibus glorificatis sit futura mobilitas seu agilitas quam in eis ponit doctrina Christianorum, facile est determinare ex dictis de subtilitate seu spiritualitate ipsorum, per quam sine resistentia, difficultate et retardatione, liberum transitum per alia corpora obtinebunt : quemadmodum si motus fieri posset per inane seu vacuum, sicut Aristoteli visum est, esset motus sine mora et tempore, utpote subitus, nullo penitus resistente. Totum namque quod motus requireret, apud mobile esset. Potentia vero quæ totum habet apud se quod actus ejus requirit, non debet moram habere in exitu suo ad actum. Ubi vero resistentia est contra potentiam, mora et retardatio locum habent. Amplius, quoniam virtutes gloriæ

Cf. p. 288 B' et s., 291 C' et s.

Cf. t. XXII, p. 192 C, 118 B et s. virtutibus naturæ incomparabiliter nobiliores ac fortiores consistunt, necesse est ut in operationibus suis operationumque modis præcellant eisdem super omnem comparationem atque mensuram : quare necesse est ut motus ad motus se pariformiter habeant. Quumque nullus motus continuus ad alium continuum sit incomparabilis in velocitate, necesse est alterum istorum duorum motuum non esse continuum : quare oportet eum esse in non tempore. Adhuc autem, imperium et obedientia æqualia erunt in patria, et imperativum et ministrativum, in comparationibus suis : quare quam imperativa erit anima, et quam potens imperare corpori suo in gloriæ statu, tam obediens et ministrativum erit corpus ipsius, et tam potens ministrare et exsequi. Ergo quam magnum et velocem motum poterit anima imperare, tam magnum et velocem poterit exsequi ejus corpus : quare motum non in tempore, id est instantaneum, poterit anima imperare, et poterit eum exsequi corpus. Denique, quantumcumque velocem motum animæ imperarent corporibus suis in statu illo, et quantumcumque veloci motu animæ corpora sua moverent, dummodo motus illi essent in tempore, non essent motus illi motus gloriæ : quum vel æquales, vel saltem comparabiles inveniantur motus naturales, vel ad minus, qui non sunt motus gloriæ, qualis est motus primi mobilis, cujus motus seu transitus in ictu oculi est plus quam mille millia milliariorum. Quod monstratur ex magnitudine cœli illius : motus namque ipsius in spatio viginti quatuor horarum æqualium, est iter sexaginta millium fere annorum, ita ut annus sit trecentorum sexaginta dierum; iter vero diei, milliaria quadraginta. Ita, inquam, est juxta probationes et declerationes cujusdam in libro suo de Profunditatibus cœlorum.4

Redeo nunc ad investigandum de motu, an futurus sit in statu illo. Dicam ergo in primis, quia si motus ibi erit, necesse est ibi futurum esse et tempus, quod ibi non esse futurum probavi : quo remoto, sequitur remotio omnis motus et mutationis. Sed si motus ibi non erit, videtur quod homines glorificati erunt immobiles : quod videtur esse non levis miseria. Denique sana erunt membra, et incomparabiliter fortiora quam nunc sunt : quis ergo ea prohibebit moveri ? Ad hoc respondeo, quod si dicatur ibi motum non esse, non hoc erit ex infirmitate debilitateve corporum, sed ex dispositione status illius, qui æternitati erit simillimus : unde non permittet ibi esse prius aut posterius. Et ad hoc probandum confert perfectio status illius, a quo omnis indigentia removetur; motus autem omnis animalium ex indigentia est. Si autem dicatur, quod quidam sunt motus jucunditatis, sicut nonnullæ deambulationes, venationes, exercitationes; dico quod sermo iste est sermo hominis inexercitati in naturalibus, et non intelligentis se ipsum. Indigentia namque et carentia voluptatis atque solatii, sunt vere indigentia et exsultationis carentia. C — Hæc Guillelmus.

Qui hanc disputationem prolixe satis subtiliterque prosequitur : in qua probare conatur, quod motus corporum Beatorum instantaneus erit, non temporalis. Verum ad motiva ejus patet ex præinductis solutio :5 quia nec corpora quæcumque susceptiva sunt hujusmodi motus, et de ratione motus corporalis exsistit successio; nec ordinatissimæ ac sapientissimæ mentes unquam imperant suis corporibus motus hujusmodi. Quale autem tempus erit in patria post diem judicii, patuit super secundum. Deinde in præhabitis verbis persuadere conatur, quod Sancti in anima et corpore glorificati, immoti jugiter in suis locis manebunt;6 sed de hoc præinducta opinio alia credibilior rationaliorque videtur.7 Verum de his infra diffusius ex eodem doctore loqui intendo. Etenim jam inductis subjungit : Habet autem quæstionem de choris seu choreis et gesticulationibus, an in statu gloriæ sint futuri, etc.

Footnotes

  1. p. 276 D, 278 ↩

  2. Cf. t. XX, p. 464 Cet. s. ↩

  3. I Cor. XV, 44. ↩

  4. Cf. t. XXII, p. 56 A'. ↩

  5. p. 296 A' et s. ↩

  6. dist. II, q 2. ↩

  7. Cf. p. 295 B'. ↩

Chapter 245 of 283