Quæstio 4
Consequenter quæritur de dotibus istis in speciali.
Primo, Utrum impassibilitas sit dos corporis gloriosi, æqualiter conveniens omnibus corporibus gloriosis. Præterea, Utrum impassibilitas illa excludat sensum in actu a Beatis, et an omnes sensus sint in actu in illis.
In hac quæstione quatuor tanguntur.
Ad primum respondet sanctus Doctor: Dicendum, quod passio dupliciter sumitur. Primo communiter, pro omni receptione, sive sit perfectiva, ut intelligere et sentire, sive corruptiva: et sic corpora gloriosa non dicuntur impassibilia. Secundo accipitur proprie: quam libro secundo definiens Damascenus, Passio (inquit) est motus præter naturam. Sicque immoderatus motus cordis appellatur passio ejus; moderatus vero dicitur operatio ejus, quoniam omne quod patitur, ad agentis terminos trahitur. Et sic proprie sumpta passione, corpora gloriosa impassibilia erunt. Hujus autem impassibilitatis ratio a diversis diversimode assignatur. Nam quidam eam attribuunt conditioni elementorum, quæ aliter se habebunt in corpore tunc quam nunc, dicentes quod elementa manebunt in illis secundum substantiam, non secundum qualitates activas et passivas. Contra quod est, quod qualitates illæ sunt de perfectione elementorum. Rursus, qualitates illæ sunt propria accidentia elementorum, causata ex materia et forma: ideo non videntur separabiles ab eisdem, et manente causa manebit effectus. — Hinc alii dicunt, quod manebunt, sed actiones proprias non habebunt, divina virtute id faciente. Quod etiam non apparet, quia ad mixtionem requiritur activarum passivarumque qualitatum conjunctio; et juxta prædominium unius vel alterius, mixta efficiuntur diversæ complexionis: quod oportet ponere in corpore resurgentis, quoniam carnem et ossa habebunt, quibus non convenit complexio eadem. Præterea, secundum hoc impassibilitas dos non esset, quia non poneret aliquam dispositionem in substantia impassibili, sed solum prohibitionem corruptionis ab exteriori, puta divina virtute. — Ideo alii dicunt, quod in illis gloriosis corporibus erit aliquid de natura quintæ essentiæ, quam dicunt venire in compositionem humani corporis ad conciliandum elementa in harmoniam quamdam, per quam possint esse apta materia animæ rationalis. Attamen in statu præsenti patitur corpus humanum instar aliorum mixtorum, propter dominium naturæ elementaris in eo; in resurrectione vero dominabitur natura corporis quinti: propterea corpus humanum tunc impassibile erit. Sed nec hoc stare potest, quoniam corpus quintum, videlicet cœleste, non venit naturaliter in compositionem corporis humani. Impossibile quoque est, quod aliqua virtus naturalis, qualis est virtus cœlestis corporis, transferat corpus humanum ad proprietatem gloriæ, qualis est impassibilitas corporis gloriosi, quum immutationem corporis humani adscribat Apostolus Christi virtuti, dicendo: Qualis cœlestis, tales et cœlestes;1 itemque, Reformabit corpus humilitatis nostræ, etc.2 Nec ita potest natura cœlestis dominari in corpore humano, quin natura elementaris remaneat, cui ex essentialibus suis principiis passibilitas inest. — Hinc dicendum, quod omnis passio fit per victoriam agentis super patiens: alias non traheret ipsum ad terminos suos. Impossibile autem est, quod aliquid dominetur super patiens, nisi in quantum debilitatur dominium propriæ formæ super materiam patientis, loquendo de passione quæ est contra naturam, de qua nunc loquimur. Non enim potest materia subjici uni contrariorum sine hoc quod tollatur dominium alterius super ipsam, vel saltem diminuatur. Corpus autem humanum, et quidquid in eo exsistit, erit perfecte subjectum animæ rationali, sicut et ipsa perfecte erit subjecta Deo: ideo in corpore glorioso non poterit esse mutatio aliqua contra dispositionem illam qua perficitur ab anima; et ita corpora illa erunt impassibilia.
Si autem objiciatur, quod mortale est differentia hominis, ita quod definitio hominis est animal rationale mortale: ergo non potest esse immortalis. Dicendum, quod mortale ponitur in definitione hominis a philosophis qui non crediderunt hominem totum aliquando posse esse immortalem, quia non viderunt homines nisi secundum mortalitatis statum. Vel potest dici, quod secundum Philosophum, quoniam differentiæ essentiales sunt nobis incognitæ, ideo aliquando utimur differentiis accidentalibus ad significandum essentiales differentias, quæ sunt accidentalium causæ. Hinc mortale non ponitur in definitione hominis quasi ipsa mortalitas ad essentiam pertineat hominis, sed quoniam id quod nunc est causa mortalitatis, videlicet compositio ex contrariis, est de essentia hominis; sed tunc non erit causa ejus, propter victoriam animæ super corpus: unde et potentia patiendi erit tunc quasi ligata, non libera. — Denique qualitates elementares instrumenta sunt animæ: unde habetur secundo de Anima, quod calor ignis in corpore animalis regulatur, in actu nutriendi, secundum virtutem animæ. Dum vero agens principale est perfectum, nec est defectus in instrumento, nulla actio procedit ab instrumento nisi secundum dispositionem principalis agentis. Hinc in Sanctorum corporibus nulla actio aut passio poterit provenire a qualitatibus elementaribus, contraria disposizioni animæ intendentis suum corpus conservare. — Præterea, secundum Augustinum in epistola ad Consentium, potest virtus divina ab ista corporum visibili atque tractabili natura quasdam qualitates auferre, manentibus aliis. Ideo, sicut ab igne fornacis Chaldæorum abstulit virtutem combu rendi, quantum ad corpora puerorum, non quantum ad ligna; ita ab humoribus corporum gloriosorum auferet passibilitatem, et dimittet naturam. — Postremo, cicatrices vulnerum non sunt in Christo, nec erunt in martyribus, prout includunt defectum, sed in quantum sunt signa constantissimæ virtutis qua pro Deo et fide sunt passi, quatenus ex hoc eis ac aliis gaudium crescat. Unde vicesimo secundo de Civitate Dei, capitulo vicesimo loquitur Augustinus: Nescio quomodo sic affici-
Cf. t. XXII, p. 144 B. mur amore martyrum beatorum, ut velimus in regno in eorum corporibus videre vulnerum cicatrices quæ pro Christi nomine pertulerunt, et fortassis videbimus. Non enim deformitas sed dignitas est in eis: quia non corporis sed virtutis pulchritudo in illis fulgebit.
Ad secundum, quo quæritur, utrum impassibilitas æqualiter erit in omnibus illis, dicendum, quod impassibilitas consideratur primo secundum se: sicque quoniam solam negationem vel privationem importat, non suscipit magis et minus, sed æqualis erit in omnibus glorificatis; secundo, penes suam causam, et sic major erit in uno quam in alio. Causa vero ipsius erit dominium animæ super corpus: quod dominium causabitur ex hoc quod immobilitur Deo fruetur. Hinc quo quis perfruetur Deo perfectius, eo eminentior erit impassibilitas ejus.
Ad tertium demum, quo quæritur, utrum impassibilitas excludit sensum in actu a Beatis, dicendum, quod omnes ponunt aliquem esse sensum actualem in corporibus Beatorum. Alias corporalis virtus ipsorum post resurrectionem, assimilaretur somno potius quam vigiliæ: quod illorum perfectioni non convenit, quia in somno corpus sensitivum non est in ultimo actu vitæ, propter quod somnus vocatur dimidium vitæ, primo Ethicorum. Verum de modo sentiendi illorum, diversa diversi senserunt. Quidam, quod quoniam corpora gloriosa erunt impassibilia, erunt et insusceptiva peregrinæ impressionis, etiam plus quam cœlestia corpora; nec videbunt intus suscipiendo, sed extra mittendo. Quod esse non potest: quia in resurrectione natura hominis manebit eadem in ipso et in omnibus partibus ejus; natura autem hominis est sentire intus suscipiendo. — Hinc alii dicunt, quod sensus in actu fiet non per receptionem ab objectis, sed per effluxum a superioribus viribus. Sed iste modus non faceret vere sentire, quoniam omnis potentia passiva, secundum suæ speciei rationem determinatur ad aliquod speciale activum. Quumque proprium activum in sensu exteriori sit res extra animam exsistens, et non intentio ejus exsistens in imaginatione aut ratione; idcirco, si organum sentiendi non moveatur a rebus ab extra, sed ex imaginatione, aut aliis superioribus viribus, non erit vere sentire. Non enim dicimus, quod phrenetici et alii mente capti, in quibus propter victoriam imaginativæ virtutis fit talis specierum defluxus ad organa sentiendi, veraciter sentiant. — Hinc dicendum cum aliis, quod sensatio corporum gloriosorum erit per susceptionem a rebus exterioribus. Sed sciendum, quod organa sentiendi immutantur a rebus dupliciter. Primo immutatione naturali, quando videlicet organum disponitur eadem qualitate naturali qua objectum, ut dum manus fit calida ex attactu rei calidæ. Secundo immutatione spirituali, dum recipitur qualitas sensibilis in organo secundum esse spirituale, hoc est, intentio seu species qualitatis, non qualitas ipsa: quemadmodum pupilla recipit albedinis speciem, non tamen efficitur alba. Itaque prima receptio non causat sensum per se loquendo, quoniam sensus est receptivus specierum in materia præter materiam, ut dicitur secundo de Anima. Hæc quoque receptio immutat recipientis naturam, quia sic recipitur qualitas secundum esse materiale. Hinc ista receptio non erit in corporibus gloriosis, sed secunda, quæ per se facit sensum in actu, nec recipientis naturam immutat. Erunt etiam ibi novæ receptiones in organis, et ex consequenti nova judicia sensus communis, non tamen de hoc nova judicia intellectus.
Sed præhabitis objici potest. Nam vehemens occupatio circa actum et objectum unius potentiæ, remittit aliarum virium actiones; animæ autem Beatorum, quantum ad vires suas superiores, vehementissime sunt intentæ circa increatum objectum: ergo sensibilia non advertent nec sentient. — Respondendum, quod quando unum duorum est ratio alterius, occupatio animæ circa unum non impedit nec remittit occupationem ejus circa aliud: sicut dum medicus videt urinam, non minus potest attendere regulas artis de coloribus urinarum, sed magis. Et quoniam Deus apprehendetur a Sanctis ut ratio omnium quæ ab eis agentur et cognoscentur, ideo occupatio beatificæ contemplationis non minuet neque impediet actiones in sensibus. Vel dicendum, quod ideo una potentia impeditur in actu suo ab alia vehementer occupata, quoniam una potentia per se non sufficit ad operationem tam intensam, nisi ei subveniatur per id quod erat influendum aliis potentiis aut membris a principio vitæ. Quumque in Sanctis omnes potentiæ perfectissimæ erunt, ideo ex intensa actione seu occupatione unius, alia nequaquam impedietur.
Nunc ad quartum respondendum, quo quæritur, utrum omnes sensus erunt in actu in Beatis: de quo sunt duæ opiniones. Una, quod quamvis universi sensus exteriores erunt in Beatis, tamen solum duo sensus erunt in actu, videlicet visus et tactus; nec hoc erit ex defectu sensuum, sed medii et objecti; nec tamen erunt frustra, quoniam erunt ad naturæ integritatem atque ad commendandum sapientiam Creatoris. Sed istud non videtur verum, quoniam quod est medium sentiendi in sensibus istis, est etiam medium sentiendi in aliis: sicut aer, qui est medium in videndo, est etiam medium in audiendo ac odorando, ut patet secundo de Anima. Gustus quoque habet medium conjunctum, sicut et tactus, quum gustus sit quidam tactus, ut in eodem dicitur libro. Odor etiam erit ibi, sicut cantat Ecclesia, quod odoris suavissimi corpora erunt Sanctorum; odor autem objectum est odoratus. Laus item vocalis erit in patria. Unde super illud Psalmi, Exsultationes Dei in gutture eorum, loquitur Augustinus:3 Corda et linguæ non desinent Deum laudare. Idem habetur in Glossa super illud Esdræ: In cantico et cymbalis.4 — Idcirco dicendum, secundum alios, quod etiam odoratus et auditus erunt ibi in actu; gustus vero non erit ita in actu, quod immutetur ab aliquo cibo aut potu sumpto, nisi forte dicatur, quod erit ibi gustus in actu per immutationem linguæ ab aliqua humiditate adjuncta. Verumtamen tactus a qualitatibus tangibilibus non immutabitur nisi spirituali immutatione, sicut in corpore Adæ fuit ante peccatum: quod corpus nec ignis urere, nec gladius scindere potuisset.
Si autem objiciatur, quod odoratio non fit sine fumali evaporatione, quæ non est sine corruptione; dicendum, quod aliqui posuerunt odorem non esse nisi evaporationem fumalem. Quod stare non valet, quum vultures odorem percipiant ex remotissimis locis, ad quæ fumalis evaporatio nequit pertingere, quamvis totum resolveretur in vaporem, præsertim quum sensibilia in æquali distantia ad quamlibet partem immutent: unde odor interdum immutat medium simul et organum sentiendi spirituali immutatione, sine omni evaporatione ad organum pertingente. Quod autem aliqua evaporatio ibi est, inde est, quod odor in corporalibus est aliqua humiditate adspersus: unde oportet aliquam fieri resolutionem ad hoc quod percipiatur. In corporibus vero gloriosis odor erit in sua ultima perfectione: ideo immutabit spirituali immutatione. Odoratus quoque in Beatis, quoniam nulla humiditate impedietur, sicut in nobis nunc accidit, sentiet non solum excellentias odorum, imo etiam minimas differentias eorumdem.
Insuper, sicut jam tactum est, in patria erit laus vocalis, quamvis aliqui aliter dicant; et sola spirituali immutatione organum immutabit auditus: et fiet hoc propter perfectionem sensus, et delectationem.
Verum his objici potest, quoniam visio fit secundum quod in pupilla recipitur species rei visæ; sed hoc esse non poterit in Beatis, quia quod actu est lucidum, non est speciei visibilis receptivum: propter quod speculum directe sub solis radio positum, non repræsentat speciem oppositi corporis. Quum ergo pupilla in
Beatis erit totaliter luce perfusa, non vallebit recipere speciem corporis colorati. Dicendum, quod augmentatio luminis non impedit spiritualem receptionem speciei coloris, dummodo maneat in natura diaphani. Nam quanto plus aer illuminatur, tanto aptius medium est ad videndum, nisi defectus sit ex visus debilitate. Quod autem in speculo directe opposito non appareat similitudo rei oppositæ, est ex reverberationis defectu, ad quam requiritur quid obscurum (propter quod in speculo plumbum adjungitur vitro): quam obscuritatem radius solis repellit. Claritas demum corporis gloriosi non aufert diaphaneitatem a pupilla, quia gloria non tollit naturam: unde magnitudo claritatis in pupilla plus conferet ad visus acumen quam ad ejus defectum. — Hæc Thomas in Scripto.
Concordant Petrus et Richardus per omnia. Asserit quoque Richardus, quod quilibet sensus exterior erit in aliquo actu, atque quod gustus erit ibi apprehensivus saporum per immutationem animalem, ex vi beatitudinis animæ, ut aliqui opinantur; vel ut alii scribunt, ex quadam humiditate exsistente in lingua Beatorum, habente saporem illi perfectioni convenientem, quæ indesinenter in lingua servabitur. Et ut mihi videtur, humiditas illa fiet in lingua per creationem, vel in lingua causabitur ex vi beatitudinis animæ. — Erit item in patria sonus et laus vocalis, et immutabit auditum sine materiali immutatione facta in ipso auditu ac medio;5 et generabitur in medio absque materiali passibilitate: et hoc, vel in aere, vel in loco formationis ipsius vocis reservato, qui ibi incorruptibiliter permanebit. Vel dici potest, quod partes cœli empyrei dividi poterunt et reuniri, et secundum partes suas moveri motu tremoris necessario ad vocis formationem, et inspirationem ac respirationem. Nempe, quum hic motus sit vitalis, dicunt aliqui quod erit in Beatis ita, quod sic se habebit corpus illud ad corpora glorificata, sicut hic aer ad corpora corruptibilia; et quod cœlum aqueum ita se habebit ad eos, sicut terra ad nos in hac vita, sic quod habebunt pedes suos super convexum cœli illius, quamvis quandocumque placuerit eis, poterunt se inde levare sine difficultate, et tenere in alto; et tamen cœlum illud incorruptibilis est naturæ. Quemadmodum enim in cœlo stellato sunt firmitas atque soliditas, ita ut partes ejus ab invicem dividi nequeant virtute creata, quæ tamen causatæ non sunt per quatuor qualitates primas contrarias; sic qualitas qua cœlum empyreum est penetrabile, ac modo præfato passibile, non est de illarum numero qualitatum, nec causata ex illis. Quod autem passibilitas illa incorruptioni cœli illius non repugnet, videtur posse probari auctoritate Augustini, secundo super Genesim protestantis, quod cœlo non moto, si sola sidera verterentur, fieri potuissent omnia quæ in ipsis siderum conversionibus animadversa exsistunt ac deprehensa. In quibus verbis sentire videtur, stellam posse incedere de una parte cœli ad aliam, quod sine divisione partium cœli et reunione earum naturaliter fieri non valeret: et tamen cœlum illud incorruptibile est. Hoc tamen de cœlo stellato non approbo. Hæc Richardus.
Quocirca sciendum, quod B. Augustinus in his quæ philosophiam concernunt, Platonem præcipue est secutus. Plato autem dixit cœlum stare, non circumferri, sed stellas moveri per illud. Unde in primo ait Timæi: Per cœli orbem sidera meant, et ducunt choream. Quam positionem Ptolemæus quoque secutus est, qui (ut in prologo super Genesim fatetur Hieronymus) in Platonis dogma cadere videbatur. Et quamvis Richardus istud non reprobet in hoc loco de possibilitate inceptionis stellarum per partes cœli, nihilo minus in Scripto super secundum sequitur eos qui dicunt planetas per suos orbes moveri:6 quod sine orbium illorum divisione fieri non posse tenetur.
Præterea circa præhabita scribit Albertus: Unumquodque corporum in resurrectione recipiet quantitatem in longo, lato et spisso, in mensura ætatis plenitudinis Christi, si natura non defecisset per infirmitatem aut mortem aut nutrimenti subtractionem, nec errasset per alimentorum superfluitatem, aliumve errorem. — De dote demum impassibilitatis dicendum, quod quum impassibilitas sit præmium quoddam, non erit æqualiter neque æqualis in omnibus, sicut nec aliæ dotes, quoniam præmia non sunt æqualia. Et quamvis dicat privationem, tamen fundatur super habitum facientem illam impassibilitatem.
Quamvis etiam non plura privet in uno quam alio, attamen resistens habitus fortius privat in uno quam in alio. Omnis quoque passibilitas est ex materia, et impassibilitas est ex forma : ideo habitus exaltantes formam super materiam ad tollendum privationes et dispositiones contrarias formæ, impassibilitatem perficiunt. Hi vero habitus exaltantes, nequeunt esse nisi gratia et gloria, quæ continent et ligant agentia ac patientia, ut nunquam agant ad discrasiam complexionis, aut ad divisionem partium compositionis. Quod qualiter fieri possit, sic potest intelligi.
Nam ut Aristoteles innuit, et Commentator exponit, elementa salvantur in mixto quantum ad suas formas substantiales.7 Proprietates vero elementares, utpote qualitates primæ activæ et passivæ, non sunt in mixto secundum proprium modum seu actum : unumquodque enim contrariorum alteratum est ab altero secundum actum mixti. Continens vero seu ligans actum mixti, est omne illud quod impedit intensionem seu prævalentiam unius super aliud in actu mixti et miscibilium unione, ut faciunt medicinalia conservantia sanitatem. Et loco medicinalium imaginemur poni in corpore habitus quosdam facientes alium statum, non diversam naturam : statum scilicet in quo sic prævalet actus mixti, quod omnino dominetur potentiis miscibilium, sic quod nunquam intendi valeant aut remitti, nec a causa interiori nec exteriori; et tunc est status mixti alterabilis ac impassibilis : et hæc est impassibilitas corporis gloriosi. Hæc Albertus.
Præterea, Bonaventura circa hæc sciscitatur, utrum beatitudo seu gloria corporis in dotibus istis consistens, sit originaliter a felicitate et gloria animæ. Respondet : De dotibus corporis, in quibus glorificatio ejus consistit, contingit loqui dupliciter. Primo, quantum ad earum dispositionem; secundo, quoad earum consummationem. Primo modo sunt dispositiones seu absolutæ corporis qualitates, ei in sua glorificatione donandæ. Sed secundo modo acceptæ, sunt a beatitudine animæ, seu ab anima gloriosa. Sicut enim nunc influit anima corpori, et ex influentia illa corpus coloratius, vivacius durabiliusque efficitur; sic anima gloriosa influens in corpus resuscitatum, omnes has dotes ad quas corpus habuit dispositionem per sui reformationem, perficit et consummat.
Insuper sufficientia quatuor dotium, quadrupliciter assignatur, et duo modi expressi sunt.8 Tertius tantum sumitur penes causam formalem. Nam ut aliqui dicunt, quum in corpore nostro sit natura cœlestis concilians, atque natura elementaris conciliata, modo dominatur in corpore natura elementaris, post resurrectionem vero dominabitur natura cœlestis, quæ est natura lucis :9 quæ erit sicut causa formalis et completiva corporis glorificati. Quumque lux habeat quatuor istas proprietates, quæ sunt, claritas, subtilitas, agilitas, impassibilitas, convenienter hæ quatuor lucis proprietates ponuntur corporum dotes. Quartus modus accipitur secundum causam materialem. Corpus etenim nostrum est ex quatuor elementis compositum, et quadruplicem habet ab eis defectum. Ab aqua est passibilitas, a terra obscuritas : nam sicut humidum aqueum corpus corrumpit, sic terra (quæ est opaca) obscuritatem inducit. Ab igne vero animalitas, quoniam ignis suo calore consumit continue, propter quod indiget continua alimonia ciborum. Ab aere autem habet corpus infirmitatem, eo quod aer facillime immutatur, et impellentibus cedit. Itaque, contra hæc quatuor mala indiget corpus his quatuor dotibus, hæc mala tollentibus, utpote : impassibilitate contra corruptionem, claritate contra obscuritatem, spiritualitate seu subtilitate contra animalitatem, virtute seu agilitate contra infirmitatem. Hæc demum sufficientia est aliis aptior, quia præcipue concordat auctoritati Apostoli, asserentis ad Corinthios : Seminatur in corruptione, surget in incorruptione (ecce impassibilitas); seminatur in ignobilitate, surget in gloria (ecce claritas); seminatur in infirmitate, surget in virtute (ecce penetrabilitas);10 seminatur animale, surget spirituale (ecce agilitas). — Denique dotes istæ recipiunt magis et minus. Quædam namque recipiunt magis et minus per admixtionem contrarii, ut quando utrumque contrarium est aliquid positivum, sicut album et nigrum; quædam vero per accessum ad complementum, ut ea quorum opposita sunt privativa, ut bonum et malum, lux et tenebræ : sicque dotes recipiunt magis et minus.
Si autem quæratur, an omnes sensus erunt ibi in actu : dicendum, quod posse sentire est ex conjunctione potentiæ sensitivæ cum organo proprio bene disposito; sentire vero est ex conjunctione potentiæ cum objecto. Quoniam ergo in patria erunt potentiæ conjunctæ organis optime dispositis, erunt ibi omnes potentiæ sentiendi. Sed quia objecta omnium sensuum non erunt in gloria, sed quorumdam; ideo quidam sensus erunt in actu suo, et quidam non. Objecta quippe quorumdam sensuum sunt proprietates absolutæ, quæ recipiuntur in corpore glorificato, ut color in visu, levitas in tactu. Quumque corpus gloriosum resurrecturum sit cum luminositate et levitate, erunt ibi objecta et actus visus et tactus. Objecta autem aliorum sensuum non sunt proprietates corporis glorificati, nec proprietates absolutæ, sed emanationes a corporibus, ut odor et sonus et sapor : ideo horum trium sensuum actus in patria non consistent. De sono tamen ambigitur, an laus vocalis in patria erit, quam ibi ponere nec videtur necessarium, nec aperte falsum : idcirco de hoc opinari est licitum. — Hæc Bonaventura. In quibus ultimum istud non reputatur idonee dictum : imo positio ex Thoma ac aliis recitata, verior, communior rationabiliorque censetur.11 Nam in reprobis erit sensibilis et nimis acerbus dolor in quolibet sensu exteriori; et constat quod sensus omnes exteriores copiosius et gloriosius actuabuntur et glorificabuntur in electis, quam affligentur in reprobis.
Porro dum quæritur, an erunt impassibilia, respondendum, quod secundum quosdam, natura cœlestis dominatur in gloriosis corporibus, quæ omnino conciliat elementa, et elementarem naturam quasi absorbet.12 Sed istud est dubium, quomodo natura cœlestis sit in compositione corporis nostri, quod non videtur componi nisi ex quatuor elementis. Idcirco dicendum, quod elementa manent in corpore glorificato, secundum substantiam et qualitates et operationes. Verumtamen attendendum, quod operatio elementorum est quadruplex. Prima est ad constitutionem, et hæc est operatio mixtionis; secunda est ad conservationem, et hæc est ministerialis delatio caloris vitalis per corpus. Et hæ duæ manebunt in patria. Tertia est pugnæ, ordinans ad dissolutionem; quarta exterioris impressionis, qua operatio unius elementi super aliud intenditur ac roboratur : unde et oritur inter ea pugna. Et hæ duæ non manebunt, triplici ratione. Prima est temperata mixtio, confringens contrarietatem; secunda est elementarium appetituum quietatio; tertia est animæ prædominantis ac influentis conservatio. Ratione primi non impugnant, ratione secundi impugnare non possunt, ratione tertii necessario conquiescunt.
Postremo, si quæras, an corpus gloriosum sit impassibile passione ab extrinseco veniente, ut ab igne seu cultello; dicendum, quod corpus gloriosum est impassibile ab extrinseco omni genere passionis corrumpentis. Quæ duplex est : una per influentiam, sicut ignis comburit corpus; alia per violentiam, sicut cultello caro dividitur. Prima harum non est in corpore glorioso: quoniam talis influentia aut est secundum ordinem justitiæ, et hæc est in damnatis secundum divinæ justitiæ ordinem; aut est secundum ordinem naturæ, et ista est solum quando patiens est talis naturæ, quod materia sua appetit esse sub alio actu. Privatio namque est principium patiendi. In corporibus autem glorificatis terminati jam sunt hujusmodi appetitus: ideo si corpus gloriosum poneretur in igne infernali, non læderetur. Alia demum est actio per violentiam. Et de hac aliqui dicunt, quod corpus gloriosum non patitur, quia non est qui inferat; et si quis vellet inferre, corpus gloriosum posset subito declinare. Sed juxta hoc, corpus Adæ ante lapsum habuisset dotem impassibilitatis. Ponatur etiam per impossibile, quod cultellus applicetur hujusmodi ventri: aut venter resistet, aut non. Si non: ergo venter lædetur ac patietur. Si resistit, quæro qua virtute. Et dicunt aliqui, quod habet naturam quintæ essentiæ, quæ non est divisibilis neque secabilis. Unde si quis juxta solem exsisteret, impingeretque cultellum, non pertransiret neque resisteret per naturam duri ac mollis, sed quia caret mollitie et duritia et passibilitate. Sed quum hoc intelligere sit prorsus difficile, hinc dicendum, quod corpus gloriosum pati nequit ex violentia aut duritia corporis obviantis, quoniam omne corpus est pervium ei, et illud pertransit, ut infra dicetur. Unde si quis haberet crystallinum cultellum, per ejus ictum non expelleret radium, imo radius penetraret, nec pateretur ab illo: sic in proposito intelligendum est corpus gloriosum penetrare cultellum absque læsione. — Hæc Bonaventura.
At vero Thomas de Argentina: Causam, inquit, passibilitatis corporum gloriosorum quidam assignant cessationem motus cœli, quia motus cœlestis est primus omnium motuum ac mutationum, et primo motu cessante, necesse est alios omnes cessare. Sed contra istos est articulus Parisiensis, qui dicit quod stante cœlo et igne approximato stuppæ, dicere quod ignis non comburat stuppam, error est. Hæc Argentinensis.
Amplius Scotus: Homo, ait, non potest esse beatus sine immortali vita; totus autem homo erit beatus, quoniam totus meruit. Rursus, homo habebit perfectionem suæ naturæ convenientem; et talis est immortalitas, quoniam animæ immortali non repugnat perpetue perficere perfectibile suum. Hinc sicut ex animæ immortalitate probatur resurrectio corporis, ita et immortalitas hominis, et per consequens corporis, et ita in homine potentia suscipiendi impassibilitatem. Omni autem potentiæ passivæ correspondet activa potentia extrinseca vel intrinseca; et posset forsan poni potentia intrinseca, ponendo qualitates esse redactas ad tantam æqualitatem, ut una non posset esse principium agendi in aliam. Attamen istud non esset sufficiens causa ad salvandum impassibilitatem respectu agentis extrinseci. Denique, anima constituta est media inter Deum et corporalem naturam: ergo dum ipsa fuerit superiori suo, videlicet Deo, perfecte obediens ac plene subjecta, erit ejus inferius, utpote corpus, ei omnino subjectum, inseparabiliterque conjunctum. Sed contra hoc objici potest, quod anima in suo corpore qualitates contrarias exigit et præsupponit: non ergo ei repugnant. Ideo dico, quod causa impassibilitatis corporis gloriosi est voluntas divina, non coagens causæ secundæ corruptivæ; et per hoc est corpus incorruptibile, non potentia remota sed propinqua, non a causa intrinseca sed extrinseca impediente: cujus exemplum est de igne in camino, non agente ad consumptionem corporum trium puerorum.
Verum contra hoc arguitur, quia sic dos non esset aliquid intrinsecum et inhærens corpori. Dicendum, quod corpus Beati habet jus quoddam ad talem Dei custodiam ac præservationem ab omni corruptione. Nec cessatio motus cœlestis est causa incorruptibilitatis illius. Nam quamvis motus cœli habet aliquam primitatem ad alios motus, videlicet uniformitatis et velocitatis, non tamen causalitatis, nisi in quantum adducit generans agendo ad præsentiam et approximationem, quod est esse causam per accidens. — Rursus, si instetur, quia (secundum Gregorium) necessario corruptibile est quod palpatur; dico, quod auctoritas illa necessaria non videtur. Quare enim non posset palpari cœlum digito ibi exsistente, intelligendo palpationem ita, quod corpus cœleste sensibiliter resisteret tactui, quamvis non afficiendo per aliquam qualitatem, utpote nec ut durum, nec ut molle, nec ut calidum, neque ut frigidum? Quod autem palpatur secundum aliquam qualitatem sensibilem immutando, bene est corruptibile. — Hæc Scotus, qui etiam concedit, quod visus et auditus (qui sunt sensus magis spirituales) erunt in actu, præsertim si erit ibi sonus; de sensibus vero ad nutritionem pertinentibus, non sic apparet. Sed in his dicta ex S. Thoma, multo his rationabiliora et solidiora videntur.
Insuper Henricus nono interrogat Quodlibeto, utrum dos impassibilitatis sit aliqua dispositio positiva corporis gloriosi.13 Respondet: In corporibus Sanctorum erunt perfectæ operationes omnium virium intellectivarum et sensitivarum. Volent enim et scient, videbunt et audient, et universaliter sentient quæcumque sunt eis et beatitudini eorum convenientia, tam ex parte virium interiorum quam exteriorum. Hinc oportet in illis dotem ponere impassibilitatis, quam requirit natura animæ humanæ, quoniam esse in corpore ei est naturale, sicut naturale est gravi esse in centro. Unde esse extra corpus, est contra suam naturam: sicut contra naturam est gravis, esse sursum. Hinc et contra naturam animæ est, aliquid esse in corpore suo per quod necessario habet aliquando esse extra corpus; et hoc est mortalitas, seu corruptiva passibilitas corporis. Ideo anima non habet naturalem suam perfectionem ac liberam, nisi impassibile corpus recipiat: quod quum naturaliter fieri nequeat, oportet hoc fieri per aliquid supernaturale, puta per dotem impassibilitatis. De qua quæstio est, an sit, et quomodo habeat esse, et quid agat in corpore.
Quocirca sciendum, quod immortalitas seu impassibilitas triplex est. Una, quæ fuit in statu innocentiæ, qua homo potuit non mori, per diuturnam præservationem a morte et corruptione ex esu ligni vitæ, quousque raperetur ad secundam immortalitatem, quæ erit corporum gloriosorum post resurrectionem. Secunda immortalitas erit corporum gloriosorum, qua homo non poterit mori ab aliqua causa intrinseca vel extrinseca agente. Tertia est immortalitas qua quis nullo modo potest mori, qualis est immortalitas ejus qui formaliter necesse est esse, et est suum esse, qualis est immortalitas Dei solius. Nunc ergo quærimus causam impassibilitatis secundo modo acceptæ. Nec dicere possumus, quod sola Dei voluntas sit causa ipsius: juxta quem modum Plato disseruit in Timæo, voluntatem Dei esse causam immortalitatis et indissolubilitatis deorum, in hoc ipso sentiente multo melius Aristotele. Nam Dei voluntas est solum causa extrinseca impassibilitatis quæ dos vocatur, quam oportet esse aliquid positivum in corpore tali. Nec hoc potest esse aliqua virtus elementaris neque cœlestis, sicut probatum est; sed oportet hoc esse aliquid supernaturale.14 Et sunt qui dicunt, quod dispositio illa non sit aliud quam gloria animæ, per quam corpus suum erit plene subjectum. Hoc tamen non videtur sufficere, quoniam quantumcumque corpus subjectum sit animæ, si in corpore nihil receptum sit per quod ex se sit impassibile, non sequitur quin ex se sit passibile, possitque pati. Ideo dico, quod radix passibilitatis est privatio formæ exstens in materia. Ex unione vero animæ gloriosæ cum corpore suo ab omni fomite mundo, ex redundantia gloriæ animæ in corpus infunditur corpori dispositio auferens dispositionem defectuum, quæ erat privatio : quemadmodum adveniente alia qualibet forma, tollitur privatio quæ fuit carentia formæ illius. Sicque sublata dispositione illa defectiva, dispositio ista illi contraria per se ponit impassibilitatem, inimica ejus morte destructa;15 et ita mortale hoc induit immortalitatem, et corruptibile incorruptionem.16 — Hæc Henricus.
At vero Guillelmus, libro de Universo : B Quoniam (inquit) quædam animæ humanæ glorificandæ sunt, reddenda sunt illis corpora non solum immortalia, sed etiam impassibilia, et nutrimento non indigentia. Erunt etiam illis aliæ mirabiles et supernaturales dispositiones, propter quas ipsa merito glorificata vocabuntur. Si enim passibilia essent, læsionibus eorum essent animæ dolori obnoxiæ, et ita non essent vere felices. Verumtamen non hoc intendimus dicere, quod per gloriam illam futuram omnino destruatur defectibilitas naturalis in animabus aut corporibus illis, sed quod prohibetur ab actu suo prohibitione impassibilitatis perpetuæ. Cujus exemplum est in vase solidissimo impenetrabiliter recluso, in quo aqua inclusa a sua effluxione totaliter prohibetur, nihilo minus suam fluxibilitatem nequaquam amittit. Clarius autem exemplum est in crystallo, in qua aqua a suo fluxu vehemence congelationis impeditur, quamvis in sua natura perseveret fluxibilis. — Hæc Guillelmus, qui super his scribit prolixe, et de modo operationis sensuum exteriorum in Beatis : an scilicet tam perfecte videant et audiant a remoto ut a propinquo, et utrum ab objectis immutentur. Et dicit, hoc per Omnipotentis moderantiam fieri posse, ut distantia objecti non impediat perfectam sensationem ipsius; et rursus, quod sicut vires superiores sunt in ultimitate suæ actualitatis respectu omnium intelligibilium, præsertim post diem judicii, et velut speculum in effectu intelligibilium omnium : ita et dici potest, ipsos sensus tunc futuros in ultimitate suæ perfectionis et actualitatis, per hoc quod erunt tanquam speculum in effectu seu actu sensibilium universorum, unusquisque videlicet sensus respectu sui objecti, ita quod ultra non indigebunt ab objectis immutari. Nam et hoc ad perfectionem sensuum pro statu illo amplius pertinet, atque ad simuleitatem gaudii quod ex apprehensione objectorum suorum habebunt.
Footnotes
-
1 Cor. xv, 48. ↩
-
Philipp. III, 21. ↩
-
Ps.cxlix, 6. ↩
-
II Esdr. xii, 27. ↩
-
Cf. p. 281 D, D'. ↩
-
Cf. t. XXII, p. 79 D'. ↩
-
Cf. t. XXII, p. 117 C' et s., 119 A'. ↩
-
Cf. p. 277 C'. ↩
-
Cf. t. XXII, p. 144 A'; XXV, p. 278 D'. ↩
-
I Cor. xv, 42-44. ↩
-
p. 281 D, D', 282 C. ↩
-
Cf. t. XXII, p. 144 A'. ↩
-
q. 16. ↩
-
Cf. p. 279 A. ↩
-
I Cor. xv, 26. ↩
-
Ibid. 53. ↩
Chapter 243 of 283