Quæstio 2
Præterea quæritur, An omnes resurgent in æquali ætate, pari statura, eodemque sexu, et ad exercendum opera generativæ ac nutritivæ potentiæ.
In hac quæstione tacta sunt quatuor. Primum est, an omnes resurgent in ætate æquali. Videtur quod non. Nam ordo in omni pluralitate pulcherrime ornat: ergo in tanta resurgentium multitudine maxime perornaret, quod esset in eis ætatum diversitas. Rursus, si resurgent in ætate æquali, convenientissimum videretur quod in ætate senili, non juvenili, quoniam ætas senilis venerabilior est, juxta illud libri
Sap. IV, 8. Sapientiæ: Senectus venerabilis est. Unde Lev. XIX, 32. et Moyses loquitur: Coram cano capite
Joannes in Apocalypsi vidisse se testatur in cœlo viginti quatuor seniores. — Conformiter potest argui de statura. Nam et in processionibus ornat, quod quidam sunt parvuli, aliqui mediocres, alii eminentes in statura. — Similiter, quum sexus virilis sit dignior, apparet quod in illo sexu omnes resurgent, vel magis in nullo, quum sexus ordinetur ad prolificationem. — Amplius, quum delectationes gustus et tactus sint valde intensæ, videtur quod in totius habitaculo voluptatis non deerunt.
Circa hæc occurrunt quasi infinita scribenda, præsertim de hoc, an resurrectio erit ad exercendum opera vitæ animalis. Et potest alicui apparere quod imo: non enim negatur quin electi post resurrectionem utentur sensu visus, sensu quoque auditus, in quibus et vehementer delectabuntur. Et ut infra tangetur, probabile est quod erunt et suavissimi odoris, sicut et corpora reproborum fœtidissima erunt: sicque in odoratu erit Sanctis delectatio ingens. Rursus, corpora electorum erunt temperatissimæ harmoniæ complexionisque optimæ, et ita ad tangendum dulcissima. Hinc sicut damnati in universis et singulis sensibus suis interioribus et exterioribus inæstimabiliter affligentur, sic Sancti in glorificatorum corporum suorum sensibus cunctis (ut apparet) indicibiliter deliciabuntur, potissime quum eorum jucundatio nequaquam sit minus copiosa futura quam impiorum afflictio. Hinc multi dixerunt, quod post resurrectionem futuram erit usus venereorum, reflectio corporalium alimentorum. In quem errorem rudem ac vilem prolapsi sunt Sarraceni ac Tartari, imo et Judæi quamplures (qui error incepit tempore Apostolorum), et quidam hæretici Millenarii, imaginantes quod post resurrectionem Sancti per mille annos carnalibus voluptatibus abundabunt. Et ut super Jeremiam scribit S. Hieronymus, etiam quidam ecclesiastici viri consenserunt in hoc; Papias quoque Hierapolitanus antistes, ut super Angelicam hierarchiam narrat Albertus. Postmodum vero sancta mater Ecclesia istud totaliter reprobavit, et doctores scholastici contra insaniam illam copiose subtiliterque scripserunt.
Itaque Guillelmus Parisiensis in libro de Fide et legibus, et in libro de Universo, disputans contra Sarracenos, super his fideliter loquitur: Voluptates (inquiens) venereæ propter se ipsas nequaquam sunt appetendæ; imo quantum in ipsis est, magis impediunt et offuscant plenam mentis creatæ conversionem in Creatorem, et spiritualem delectationem. Sunt etiam ligamenta rationis et retinacula brutalitatis, et quantum ad viliorem inferioremque hominis partem competunt ei, ac per eas bestiis conformamur. Non ergo ad veram et perfectam, ad spiritualem ac deiformem, ad angelicam et cœliformem beatitudinem pertinent quæ post resurrectionem ultimam dabitur Sanctis. Insuper corporalium ciborum ac potuum oblectamenta, nec per se nec propter se sunt appetenda, sicut nec corporalis comestio atque potatio, quæ non sunt nisi quædam medicinæ ac remedia contra famem et sitim, ac instaurationes quotidianæ deperditionis ac ruinæ ex consumptione cibi et potus: propter quod contra quotidianam indigentiam ordinantur. Sua quoque satiatione gignunt fastidium, nec diu nec multum possunt oblectare sumentem in quo nulla est fames nullaque sitis; imo quo spiritualis delectatio frequentius atque intensius percipitur ac sentitur, eo plus contemnuntur: quod viris heroicis et internis in hac vita tanto experimentalius ac certius constat, quanto amplius heroici seu divini, spirituales et perfecti consistunt. — Istam disputationem Guillelmus prolixe prosequitur. Verum sensum eorum quæ scribit, S. Thomas compendiose perstringit, cujus scripta paulo post tangam.
Porro de primis punctis hujus quæsiti Bonaventura in quæstionibus circa litteram breviter ait: Ætas resurgentium dupliciter accipi potest. Primo, per comparationem ad principium durationis: et ita nunc computatur. Secundo, penes dispositionem et valetudinem corporis: et ita accipitur ætas juvenilis. Sic quoque dicuntur homines resurrecturi in juvenili ætate: omnes namque tales ac tanti resurgent in corpore, quales et quanti fuerunt, aut fuissent si vixissent in ætate juvenili. Et sic ætas non nominat durationem, sed corporis dispositionem: sicut si Deus crearet nunc hominem in eo statu ac habitu quem habet vir in tricesimo anno, diceretur homo hujusmodi in virili ac juvenili creatus ætate.
Insuper de sexu loquitur Augustinus vicesimo secundo de Civitate Dei: Quidam dixerunt, quod sexus femineus non resurget, quum dicat Apostolus: Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi.1 Sed sicut Augustinus exponit ibidem, vir perfectus, intelligitur caput nostrum, videlicet Christus, et mysticum corpus ejus, puta Ecclesia, quæ constat ex omnibus membris ejus, quæ suo tempore complebuntur. Vel si hoc ad resurrectionis formam (quæ erit una) est referendum, quid impediret nominato viro intelligi etiam feminam? ut virum pro homine positum acciperemus, ut ibi: Beatus vir qui timet Dominum;
Ps. CXI, 1. ubi dicitur vir non a sexu, sed virtute, non corporis, sed mentis. Non ergo Apostolus per verba illa negat resurrectionem mulierum. Imo manifesta ratio docet, quod quia a principio a Deo institutus est et creatus sexus uterque, uterque ad perfectionem pertinet speciei: ideo uterque resurget, non ad generationem, sed ad naturæ perfectionem et decorem: quia tunc membris illis dedecus et inhonestas penitus auferentur, et quod nunc excitat ad libidinem, tunc excitabit ad Dei laudem. — Et si objiciatur, quod sexus femineus seu mulier importat imperfectionem, quæ tunc tolletur, et quod juxta Philosophum, femina dicitur mas occasionatus; dicendum, quod mulier dicit imperfectionem quantum ad statum præsentem, in quo est sexus subjectionis, et comparatione viri sexus præstantioris: sicut et vir imperfectus est comparatione angeli. Quod autem mulier vocatur mas occasionatus, intelligendum est per respectum ad naturam particularem, quæ intendit effectum producere perfectiorem quo potest; non respectu naturæ universalis, quæ intendit conservationem speciei, ad quam necessarius est et intentus sexus uterque.
Sed adhuc objici potest de nanis et de carentibus membro aliquo a nativitate, qui in hac vita nec habuerunt nec habituri fuerunt quantitatem idoneam ac debitum hujusmodi membrum. Dicendum, quod statim ex quo generatum est corpus humanum, statutum est ei quantum debeat esse mole, quoniam quantitas causaliter est in eo: ideo natus tantus fiet mole quantum se virtus augmentativa extendit, nisi aliunde impediatur. Et juxta hoc intelligendum est, quod quantitas molis in quibusdam deficiet, in aliis superabundabit, et in nonnullis erit sufficiens. Tunc demum virtus auctiva fertur sufficere, quando potest corpus ad quantitatem naturæ convenientem perducere. Natura quippe determinatos terminos habet tam in parvitate quam in magnitudine, inter quos Christi statura medium tenet. Et quo minus ab illa receditur, eo congruentior est statura. Et in his quorum statura ab illa deficit versus minus, addetur; in excrecientibus minuetur seu detraetur; nec oportebit hoc fieri per extraneæ materiæ adjectionem, sed de eo quod ibi erit in corpore, extrahet Deus et educet quod derit, prout creditur factum in quinque panum multiplicatione. Nihilo minus poterit esse quod aliunde quid addat, sicut in panum illorum multiplicatione forsitan factum est; sed primum probabilius esse videtur, quanquam utrumque miraculum sit. Ex his patet quid de nanis et mutilatis atque gigantibus sit dicendum.2 Verbum vero Augustini intelligendum est quantum
Hæc Bonaventura.
At vero Thomas: Homo, inquit, resurget absque omni defectu humanæ naturæ. Nam sicut Deus humanam naturam sine defectu instituit, sic sine defectu hanc reparabit. Deficit autem humana natura dupliciter. Primo, quoniam nondum ultimam suam perfectionem est consecuta; secundo, quia ab ultima perfectione jam recessit. Et primo modo deficit in pueris, secundo modo in senibus: ideo in utrisque reducetur humana natura per resurrectionem ad statum ultimæ perfectionis, qui est in juvenili ætate, ad quam terminatur motus augmenti, et a quo motus incipit decrementi. Quod autem senectuti reverentia quædam debetur, non est ex corporis conditione, quod tunc in defectu consistit, sed propter sapientiam animæ, quæ tunc creditur inesse ex temporis diuturnitate. Hinc in electis manebit senectutis reverentia, non defectus, quoniam in sapientia abundabunt.
Denique in resurrectione reparabitur natura humana, non solum quantum ad idem in specie, sed etiam quantum ad idem in numero. Idcirco in resurrectione non solum est attendendum quid naturæ competat speciei, sed etiam individui. Natura autem speciei habet aliquam quantitatem, quam nec excedit et a qua non deficit sine errore; quæ tamen quantitas habet aliquos latitudinis gradus, nec est accipienda secundum unam determinatam mensuram. Quodlibet vero individuum hominis assequitur intra terminos illius latitudinis, gradum aliquem quantitatis quæ naturæ individui competit, ad quam in termino augmenti perducitur, si in opere naturæ non fuit aliquis error per quem sit aliquid additum aut subtractum quantitati prædictæ: cujus mensura accipitur secundum proportionem caloris extendentis et humidi extensibilis, quod non est ejusdem virtutis in omnibus. Idcirco non omnes resurgent in eadem quantitate, sed unusquisque in ea quantitate resurget in qua fuisset in termino sui augmenti, si natura non errasset nec defecisset; quod autem superest aut deficit in homine, resecabit vel supplebit divina potentia.
Porro dum quæritur, an omnes resurgent in sexu virili; dicendum, quod sicut considerata natura individui, debetur diversa quantitas diversis hominibus, ita quoque natura individui considerata, debetur diversis personis sexus diversus. Quæ etiam diversitas competit speciei perfectioni, cujus diversi gradus implentur per sexus seu etiam quantitatis diversitatem. Ideo sicut homines resurgent in diversis staturis, ita et in diversis sexibus; nec tamen ex mutua sexuum inspectione ulla inordinatio orietur, quia nulla libido sequetur.
Ad ultimum in quæstione hac tactum, respondendum, quod resurrectio non erit necessaria homini propter primam ipsius perfectionem, quæ consistit in integritate spectantium ad naturam, quia ad hoc potest homo pertingere in statu vitæ præsentis per naturalium actionem causarum; sed necessitas resurrectionis est ad ultimam quamdam perfectionem, quæ consistit in perventione ad ultimum finem. Ideo operationes quæ ordinantur ad primam hominis perfectionem causandam vel conservandam, non erunt in resurrectione; et tales sunt actiones vitæ animalis in hominibus, actionesque mutuæ in elementis, et motus cœlestes: ideo omnia hæc in resurrectione cessabunt. Quumque comedere, bibere, dormire, generare, concumbere, ad animalem pertineant vitam, quum sint ad primam perfectionem naturæ ordinata; ideo post resurrectionem non erunt. Imo nec conveniunt homini in quantum est homo (ut etiam Philosophus dicit): propter quod in ipsis non consistit humani corporis beatitudo; sed corpus humanum beatificabitur ex redundantia beatitudinis partis intellectivæ (a qua homo est homo) in ipsum, in quantum erit omnino subditum rationi. Delectationes quoque carnales ad felicitatem perfectam non requiruntur, quum non sint propter se expetendæ. Imo (secundum Philosophum septimo ac decimo Ethicorum) sunt medicinales, quoniam homini adhibentur ad removendum fastidium. Sunt etiam ægritudinales, secundum quod homo eis immoderate afficitur et adhæret, ac si essent veræ delectationes: quemadmodum habens gustum infectum, delectatur in nocivis, in quibus non delectatur qui habet sanum palatum; atque (ut etiam ait Philosophus) qui delectationibus illis inhærent, non habent sanum affectum. Solæ etenim delectationes spirituales (secundum ipsum) sunt simpliciter delectationes, et propter se expetendæ: unde ipsæ solæ ad beatitudinem requiruntur. — Hæc Thomas in Scripto.
At vero in Summa contra gentiles, libro quarto, diffusius super his scribit: Remota (inquiens) corruptibili vita, necesse est removeri ea quæ corruptibili vitæ deserviunt, ut sunt corporales refectiones et carnales commixtiones: quia per alimenta instauratur deperditum, et ad congruam pertingitur quantitatem. Quum ergo resurrectio sit ad vitam incorruptibilem, non erit in ea corporalis refectio. Generatio vero est ad speciei conservationem, quæ tunc individuis immortalibus conservabitur. Insuper corporalia ad spiritualia referri oportet: ideo inordinatum esset ac vitiosum, comestiones, potationes, concubitus, eorumque delectationes propter se ipsas appetere, et non ordinari in aliquem finem spiritualem, neque ad prolem ad Dei honorem procreandam, neque ad corporis sustentationem, ut efficacius possit spiritui in Dei obsequio subservire. — Sed objici potest, quod primi parentes etiam si non peccassent, nihilo minus cibo, potu et commixtione carnali usi fuissent, et posteri eorumdem. Dicendum, quod ipsi adhuc fuerunt viatores, nec confirmati in bono; et sicut potuerunt peccare, ita et mori. Fuitque eis injunctum per generationem multiplicari: hinc refici indigenant.3 Nec positi erant in paradiso ad macap. 83. naturæ nendum ibi perpetue, nec ut sine fine venereis uterentur, sed inde ad paradisum transferrentur cœlestem: idcirco nequaquam est simile.
Ex quibus patet, quam vilis, rudis et falsa sit lex Mahometi, et Judæorum modernorum perfidia, præsertim quum felicitas in nobilissimarum virium actionibus, et eminentissimarum virtutum actibus sit consistens, non in exercitiis istis brutalibus, quæ etiam nullatenus essent merces condigna sanctarum spiritualium actionum theologicarum virtutum. Ideo illa fragmenta incredulorum non nisi a carnalibus hominibus credi possunt et appeti. Quæ vero in Scripturis de futura beatitudine per modum corporalium epularum dicuntur, certum est spiritualiter esse interpretanda, quemadmodum ubertim in Scripturis spiritualia per corporalia designantur. — De his multa scribit Thomas ibi.
Footnotes
Chapter 241 of 283