Quæstio 2
Circa hæc ulterius quæritur, Utrum beatitudo per prius ac principalius respiciat essentiam animæ rationalis quam potentiam ejus.
Videtur quod non, quia beatitudo est operatio, quæ est actus potentiæ. Nec essentia agit nisi per potentiam.
In oppositum est, quod beatitudo est summa perfectio animæ : ergo directe et proxime concernit ac perficit id quod est summum in anima; et hoc est ejus essentia, non potentia.
Ad hæc respondet Henricus :1 Quemadmodum sexto Metaphysicæ loquitur Avicenna, bonum quod est finis, non est respectu essentiæ agentis, sed est agentis secundum quod est principium motus. Et secundum intentionem Avicennæ ac philosophorum, bonum quod est beatitudo ac finis hominis et angeli, nullo modo respicit eorum essentiam, sed solum potentiam mediante operatione. Et hoc ipsis dicere congruebat, quia non cognoverunt veram rationalis creaturæ beatitudinem. Ideo hoc omisso, dico quod vera beatitudo angelica et humana consistit non solum in actu voluntatis et intellectus, in quibus non est nisi beatitudo creata ratione actuum ipsorum; imo principalius consistit in objecto, quod est increata beatitudo, quæ est Deus in quantum est bonum voluntatis creatæ : in qua per actum beatitudinis voluntatis creatæ, ipsa anima mediante voluntate transformatur, ut convertatur in illud quantum possibile est secundum naturam : et hoc vi amoris, secundum quem elicitur, ut habitu voluntatis volitio ipsa sit beata. Amor namque, secundum divinum Dionysium, est virtus transformativa et conversiva amantis in amatum.2 Unde super illud septimi capituli Hierarchiæ cœlestis, Calidum et acutum, asserit Hugo : Significat Dionysius per hoc impetum quemdam amoris ferventis, ferentis se in amatum, atque intrantis ac penetrantis, ut ubi est id quod amatur, ibi cum ipso sit et in ipso, ut non solum sit ab ipso calidum. Calidum autem intelligo ex ejus spirituali contactu, per quem amplius inardescit, ferventiorique actu volitionis se in amatum mittit, et fit unum cum amato, relinquens, exuens, despiciensque se ipsum, et transiens in dilectum. Quod fieri nequit nisi per circumincessionem, non animæ illabentis Deitati, sed potius econtrario Deitatis illabentis in animam, ut in ea nihil appareat nisi dispositiones divinæ: quemadmodum ferrum igni immissum candescit, et quasi ignis efficitur, ardens et lucens, igne se profundante in ferrum, et interiora ejus penetrante, non econtrario.
Circumincessio autem seu illapsus talis fit potius in essentiam animæ, et per illam in potentias: sicut gratia et gloria, quæ est gratia consummata, principaliter est in essentia animæ, et redundat in ejus potentias sub ratione habitus ac virtutis. Per talem quippe circumincessionem Deitatis primo in substantiam animæ, anima illuminata luce increata, et inflammata caritatis ardore, transformatur, sicque quantum possibile est deiformem similitudinem habet, ut quasi non aliud esse videatur nisi quod Deus: sicut ferrum ignitum non aliud jam apparet quam ignis. Beatitudo igitur principalius perficit essentiam animæ quam potentias ejus, quia in illa principalius habetur Deus, qui est finis et beatitudo, quam in potentiis: quia essentiam animæ quodammodo perficit per suam essentiam; potentias autem non nisi per illarum operationes terminatas ad divinam essentiam sub ratione veri et boni; quamvis perceptio hujus perfectionis non conveniat animæ nisi per suas potentias, hoc est per intellectus notitiam et voluntatis degustationem. — Hæc Henricus.
At vero contra istam responsionem arguit Scotus multum prolixe: Deus, inquiens, non aliter habet se nunc quam prius, nec aliter illabitur angelo vel animæ nunc quam prius, considerando præcise essentiam hinc inde, quia secundum illapsum divinæ essentiæ in essentiam creaturæ, semper est uniformitas manente esse creaturæ. Ergo si est aliqua novitas in anima beata, oportet quod hoc sit per aliquem effectum creatum a Deo in illa: qui effectus dicitur beatitudo formaliter, nec potest primo inesse essentiæ, sed potentiæ, quum beatitudo sit actus. Præterea, anima non mutatur de miseria in beatitudinem, nisi novum aliquod formaliter insit ei: et hoc non potest esse divina essentia, quum nullius sit forma inhærens. Iterum, illapsus Dei in essentiam animæ, prior natura est omni operatione: ergo est ante beatitudinem, et sine ea poterit esse.
Verum ista et cetera scripta Scoti non videntur esse contra mentem Henrici: quoniam respondendo ad argumentum quo probatum est beatitudinem primo ac principaliter perficere essentiam animæ, dicit hoc argumentum procedere de beatitudine increata. Argumentum vero probans quod beatitudo prius perficiat potentiam, ait concludere de beatitudine creata: et ita fit æquivocatio in argumentis. Nec aliud obtinent Scoti objecta, nisi quod creata beatitudo, utpote actio illa, per prius respiciat perficiatque potentiam: quod Henricus non negat. Qui nihilo minus protestatur beatitudinem (haud dubium quin increatam) per prius ac principalius concernere ac complere essentiam intellectualis creaturæ, quia per prius supernaturaliter perficit eam, gratam, acceptam, conformem sibi, ac deiformem ipsam efficiens, atque in supernaturali quodam esse constituens per infusionem gratiæ gratum facientis seu luminis gloriæ: quæ gratia immediate perficit ac concernit essentiam creaturæ rationalis, prout probabilior tenet positio, sicut patuit super secundum.3 Quæ gratia una cum supernaturalibus habitibus doni sapientiæ ac caritatis infusæ, per varios actus et effectus eorum mirabiliter et præclare ornat, exaltat, deificat animam, tam quoad ejus essentiam, quam quoad vires ejus superiores, in quibus superbeatissimæ Trinitatis imago resplendet. Quod etiam fit per circumincessionem Deitatis penetrantis essentialiter hujusmodi creaturam, non solum generali modo quo omni creatæ essentiæ dicitur illabi; sed modo speciali quo per supernaturales effectus perhibetur esse et agere in creatura intellectuali. Talis autem præsentia et efficientia superdignissimi Creatoris in creaturis, Aristotelem atque philosophos latuit; nec percipitur ab eis quibus Deus sic adest et beatitudinem tantam largitur, nisi per operationes intellectus ac voluntatis. — Et per hæc evidenter solvuntur omnia Scoti objecta. Constat namque ex his, qualiter Deus omnipotens et æternus, in se et quantum ad se prorsus invariabilis, uniformis, aliter et aliter se habet ad creaturam quam prætacto modo felicitat; et qualiter diversimode operatur in ea, et prius natura in ejus essentia quam in viribus seu potentiis ejus.
Amplius, circa hæc Bonaventura fatetur: Quorumdam opinio est de gratia et de gloria, quod sicut differunt gratia et virtus, ita beatitudo et dos. Et sicut gratia concernit essentiam animæ, propter quod una est, sicut essentia animæ; sic virtus respicit potentiam ejus: unde et virtutes sunt plures, sicut potentiæ. Conformiter gloria, quia potentiam animæ respicit, una est, quemadmodum illa; et dotes, quum respiciant animæ vires, sunt plures, sicut et vires. Naturale quoque exemplum est in anima rationali corpus vivificante, quæ in quantum vivificans, respicit complexionem, quæ una est in corpore toto; et in quantum motor, diversa respicit organa. Verumtamen credo hoc magis esse per appropriationem, quam per proprietatem ac veritatem. Corpus namque ad vitam nunquam dispositum est, qualemcumque habeat complexionem, nisi habeat organizationem. Similiter credo in gratia et gloria, quod anima capax non est gratiæ aut gloriæ, nisi per mentem; unde existimo tam gratiam quam gloriam per prius esse in potentia. — Hæc Bonaventura: de cujus positione diffusius est tractatum super secundum.4
Footnotes
Chapter 268 of 283