Skip to the text

Quæstio 7

Restat inquirere, An gratia et gloria idem sint.1

Ad quod nono Quodlibeto respondet

A Henricus : Quamvis gloria multipliciter capiatur, videlicet, pro objecto gloriæ, pro actu gloriandi, pro clara cum laude notitia ;2 hic tamen accipitur pro habitu, potissime intellectus, de quo dubitatio major est quam de habitu ex parte voluntatis. Caritas namque est habitus quo Deum in præsenti et in futuro diligimus ; non sic autem ex parte intellectus est aliquis habitus quo in via ac patria Deum cognoscimus. Ideo quæritur, utrum in futuro sit aliquod lumen gloriæ Beatis infusum, realiter ab essentia gratiæ differens : quæ immediate in essentia animæ exsistens, ipsam in supernaturali esse perficit, et Deo reddit acceptam, et ab essentia animæ redundat in ejus potentias, ut secundum hoc gratia et virtus gratificans, realiter idem sint. Et est donum caritatis, voluntatem perficiens ad actum voluntarii supernaturalis amoris, intellectum quoque ad actum supernaturalis cognitionis : quod ideo dicimus, quia ad id quod fieri potest per pauciora, non sunt plura requirenda. Hoc itaque inquirendum, an gratia perficiens totam animam modo prætacto, sufficiat perficere eam in patria : quia si sic, idem sunt ; sin autem, sunt diversa.

Dicuntque aliqui, quod cognitio Dei in via et in patria sit omnino alterius rationis : idcirco diversæ dispositiones seu habitus requiruntur ad eas. Quumque dispositio ad eam in via sit gratia, et dispositio ejus in patria sit gloria, non erunt idem in re. Alii dicunt, quod dilectio Dei in via et in patria non differunt, nisi sicut perfectum et imperfectum in eodem genere diligendi. Triplex vero est modus cognoscendi. Unus est credendo. Secundus, intelligendo per sapientiæ donum, vel per sapientiam, includendo in ea omnes habitus cognoscitivos. Tertius, videndo per Deitatis claram præsentiam. Et quia actui fidei, quæ non manet in patria, succedit visio, ad quam eliciendam non ordinatur sapientia, quoniam est ad secundum modum cognoscendi ; hinc habitus disponens ad actum videndi, erit lumen gloriæ : quod non est in essentia animæ, sed in intellectu; nec derivatur a gratia, sed immediate a Deo infunditur, ut dicit ista opinio: sicque realiter differt a gratia. Sed in ista opinione non video necessitatem. Actus namque videndi Deum, non elicitur in intellectu ex aliquo habitu, quoniam habitu utimur dum volumus, et sic absque præsentia divinæ essentiæ se manifestantis, posset actus videndi ex illo habitu elici: quod est falsum; imo sola præsentia luminis increati elicit actum illum in intellectu videntis. Ideo si oporteret ponere habitum illum qui est lumen gloriæ, hoc non videtur nisi ad disponendum, aptandum et elevandum ipsam potentiam intellectivam ad hoc quod præsentia Deitatis eliciat in ea actum illum videndi: ad quod habitus sapientiæ videtur sufficere, sicut ex parte voluntatis sufficit habitus caritatis: sicque habitus sapientiæ, in quantum ita elevat et disponit ad beatificam visionem, potest lumen gloriæ appellari, et est idem quod gratia, quia ex habitu gratiæ redundat in intellectum. — Hæc Henricus.

Verum in his positio S. Thomæ de lumine gloriæ, verior esse videtur.3 Nec aliquo modo verum censetur, quod habitus sapientiæ et gratia gratificans sint idem in re, quum gratia etiam secundum istum doctorem, sit subjective in essentia animæ, et sapientia in intellectu. Nec verum est, quod gratia sit effective causa sapientiæ hujus: imo sapientia ista est immediate a Deo infusa, sicut et cetera dona Spiritus Sancti, ut patuit super secundum. Denique si sapientia ista esset effectus gratiæ, potius sequeretur quod realiter distinguerentur ab invicem, quum nihil sit causa sui ipsius. Nec valet objectio illa inducta, quoniam nullus in hac vita tam prompte ac libere utitur aliquo habitu, quam prompte, liberrime, jucundissime, indesinentissime sine ulla unquam interruptione Beati utuntur lumine gloriæ, secundum quod illud ad beatificam visionem requiritur. Postremo, si sola præsentia luminis increati, id est ipsummet lumen increatum, elicit actum videndi, hoc est actualem visionem beatificam, in intellectu beato; sic intellectus ad illum actum non haberet se (ut apparet) nisi passive et receptive, et esset (ut sequi videtur) intellectiva illa potentia præclarissimis habitibus decorata, expers propriæ operationis. Hinc verius æstimatur, quod divina essentia intellectibus Beatorum loco intelligibilis speciei seu formæ unita, tam supernaturaliter et eminenter actuat, elevat, roborat atque illuminat eos, quod ipsi per habitum sapientiæ consummatæ, cooperante superaltissima Deitate, eliciunt et producunt in se et ex se actum illum videndi:4 quemadmodum et voluntas beata ex habitu suæ perfectissimæ caritatis elicit et producit in se, cooperante omnipotente, superdulcissimo, increato amore, actum illum amandi finaliter fruitive. habitum sapientiæ consummatæ, cooperante superaltissima Deitate, eliciunt et producunt in se et ex se actum illum videndi: quemadmodum et voluntas beata ex habitu suæ perfectissimæ caritatis elicit et producit in se, cooperante omnipotente, superdulcissimo, increato amore, actum illum amandi finaliter fruitive.

Footnotes

  1. Cf. t. XXII, p. 350 B'. ↩

  2. q. 13. ↩

  3. Cf. p. 417B. ↩

  4. Cf. p. 416 A et s. ↩

Chapter 273 of 283