Quæstio 6
Etiam jam quærendum, An gaudium sit de essentia beatitudinis.
Et videtur quod gaudium sit ipsa felicitas. Ait namque Salvator apud Joannem: Petite, ut gaudium vestrum plenum sit;1 et rursus, Hæc (inquit) locutus sum vobis, ut gaudium vestrum impleatur.2 In quibus verbis insinuari videtur, quod gaudium sit bonum finale, ad quod cetera omnia sunt referenda. Imo nec visio, neque fruitio multum appeteretur, nisi gaudium esset eis annexum. Ergo gaudium videtur esse quid optimum. — Amplius, gaudium est quietatio ultima in bono: quod beatitudini potissime convenit. Et si beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus, ergo potissime delectationem gaudiumve includit. Hinc et decimo Confessionum disseruit Augustinus: Ipsa est vita beata, gaudere de te, ad te, et propter te.
Ad hoc respondet Richardus: Quamvis aliqui dicant, quod gaudium sit quoddam accidentale beatitudinis complementum ab ipsa inseparabile per quamcumque potestatem creatam; non tamen concedunt, quod sit de essentia beatitudinis. Essentia namque beatitudinis consistit in conjunctione perfecta rationalis creaturæ cum Deo: de cujus conjunctionis essentia non est gaudium, quum non sit visio neque fruitio, nec summa securitas, sed aliquid causatum ex eis. — Aliis videtur, quod gaudium sit de essentia beatitudinis, quum sit de ratione perfectæ unionis voluntatis cum summo bono. Voluntas namque unitur summo bono, non solum se movendo immediate ad ipsum propter ipsum*: qui motus dicitur amor fruens; sed etiam immediate patiendo ab ipso: quæ passio gaudium appellatur. Insuper, amor non potest prius ordine naturæ quietare voluntatem, quam voluntas gaudeat de re amata; beatitudo autem comprehendit in sua essentia quidquid est de ratione perfectæ quietis voluntatis in summo bono. Amplius, si gaudium esset accidens beatitudinis, posset Deus de potentia absoluta hominem facere beatum, non gaudentem de Deo, aut saltem beatitudo hominis intelligi posset simplici apprehensione sine gaudio; sed Deus nullo modo posset aliquem facere beatum, de ipso non gaudentem, nec beatitudo sine gaudio potest intelligi. Et ista secunda positio videtur mihi probabilis magisque consona Augustino ac beatitudinis perfectioni. Hæc Richardus.*
Has quoque duas opiniones recitat Scotus, apparetque ei quod prima probabilior sit: quoniam delectatio est quædam perfectio operationis in qua essentialiter beatitudo consistit: quia (ut ait Philosophus) delectatio ornat et perficit operationem, quemadmodum pulchritudo juventutem; item quia Philosophus asserit decimo Ethicorum, quod multa appeteremus, quamvis nulla delectatio sequeretur, ita quod delectatio sequitur operationem perfectam. Hinc (inquit) dico, quod delectatio non est de essentia beatitudinis. Verumtamen propter objecta sciendum, quod voluntas potest considerari dupliciter: primo, in quantum est elicitiva actus seu operativa; secundo, in quantum est receptiva spiritualium passionum quæ esse possunt in voluntate. Voluntas ergo primo modo considerata, perficitur operatione, quæ essentialiter est ipsa beatitudo; sed secundo modo, perficitur delectatione. Hæc Scotus.
Verum horum veritas clarius potest intelligi ex verbis sancti Doctoris, in hac distinctione quærentis, utrum aliqua delectatio sit quid optimum. Ad quod respondet: Triplex fuit de delectatione opinio. Una Epicureorum, dicentium omnem delectationem esse bonam, et quamdam delectationem esse quid optimum. Alia Stoicorum et Platonicorum, ponentium omnem delectationem esse malam. Tertia Peripateticorum, qui dicebant quasdam delectationes esse bonas et aliquas malas: imo quum aliqua operatio sit quid optimum in genere humanorum bonorum, quod est felicitas; ideo delectatio consequens eam, quid optimum erit. Nec ista duo sunt consideranda quasi duo bona, sed sicut unum bonum completum. Nam sicut ex perfectibili et sua perfectione constituitur res una perfecta, ita ex delectatione et operatione consistit operatio una perfecta, quæ est felicitas, quum delectatio sit operationis perfectio. Verum quid horum sit propter aliud eligendum, an scilicet operatio propter delectationem, an econtra, Philosophus decimo Ethicorum, insolutum relinquit. Videtur tamen quod delectatio ordinetur ad operationem sicut ad finem : sicut et omnes perfectiones secundæ non propter aliud sunt, nisi propter perfectibilia sua perficienda. Unde propriissime loquendo, delectatio non est optimum, sed aliquid optimi, puta felicitatis. Felicitas namque, secundum Philosophum decimo Ethicorum, delectationem includit. Hæc Thomas.
Cujus responsio consonat præinductis, in quibus asseritur quod beatitudo potest considerari dupliciter.3 Primo, quantum ad suam essentiam : et ita est operatio simplex et optima. Secundo, quoad suam existentiam, hoc est, quoad id quod est essentialiter, et etiam quoad ea quæ ad suum esse concurrunt ac requiruntur, et comprehenduntur in ea : sicque describitur esse status omnium bonorum aggregatione perfectus. — Præterea, quod Thomas refert dixisse Platonicos, omnem delectationem esse malam, non est ita simpliciter accipiendum ut sonat ; nec Stoici tam simpliciter hoc dixerunt. Imo Plato attribuit gaudium Deo, secundum quod Augustinus libro de Civitate Dei refert Platonem dixisse, quod summus opifex Deus mundo peracto gavisus est. Et in primo Timæi atque Phædone testatur, intellectuale spiritualeque gaudium esse laudabile ac sincerum. Et tale gaudium Tullius, Seneca, Macrobius, dixerunt abundare in viris heroicis. Delectationem ergo quam dixerunt universaliter esse malam, intellexerunt esse passionem appetitus inferioris : eo modo quo et omnes passiones dixerunt esse malas, intelligendo per passiones irrefrenatos animi motus, aut sensitivi appetitus irrationabiles motiones : juxta quem modum etiam quidam catholici Patres loquuntur.
Footnotes
Chapter 272 of 283