Quæstio 5
Præterea quæritur, An de ratione beatitudinis patriæ sit infastidibilitas, impeccabilitas et sempiterna securitas confirmatioque in bono.1
Videtur quod non, quia de ratione liberi arbitrii est non necessitari ad unum, sed in utrumque oppositorum posse divertere. — In oppositum est Augustinus in libro de Civitate Dei in pluribus locis.
A Circa hæc scribit Guillelmus : Infastidibilitas est de perfectionibus divinæ naturæ, et invariabilis bonitatis et gloriæ atque dulcedinis ejus : alioqui nec prima esset, nec pura, neque perfecta. Non enim mediocris perfectio in bonitatibus et suavitatibus est infastidibilitas ipsa : imo si beatitudo, dulcedo et gloria, fastidibilis esset, fieret et molesta, ac possessorem suum contristans. Denique appropinquatio ad Creatorem, elongatio est ab omni defectione divinæ perfectioni contraria. Quæcumque enim in ultimitate propinquitatis ad ipsum sunt, etiam sunt in ultimitate elongationis totius recessus et aversionis ab ipso, præsertim quum non sit appropinquatio ad Creatorem loco, sed assimilatione sanctitatis et bonitatis, ac participatione perfectionis ipsius. Intellectuales ergo substantiæ quæ sunt in ultimitate (id est finali et extrema plenitudine) appropinquationis ad ipsum, sunt in summa participatione perfectionis divinæ in omni incorruptione, inavertibilitate ac indeviabilitate ab ipso : ideo sunt confirmatæ in ipso, et felici impotentia non se possunt ab ipso avertere. Insuper, si virtutes et scientiæ exercitationesque sanctæ defendunt animas in statu miseriæ ab inquinamentis atque contagiis vitiorum seductionibusque errorum, ubi tot et tam fortes insultus sunt et quasi continui; et tam longe repellunt ea ab ipsis : quanto magis virtutes gloriæ et perfectiones felicitatis supernæ, quæ incomparabiliter majores et fortiores sunt virtutibus hujus vitæ, prohibebunt vitia et errores a beatis illis concivibus? Adhuc autem, amor æternorum ac cœlestium gaudiorum animas humanas facit fastidire corporales delicias, et resistere eis, imo et dissolutionem a corpore affectare : quanto magis inexcogitabilis illa felicitas suavitatis divinæ, et inundantissimus fons, atque exuberantissimus torrens divinarum ac spiritualium mundissimarum deliciarum exstinguet et auferet in æternum ab ipsis Beatis omnem inclinationem et amorem ad ea quæ hujus miseriæ sunt ac præsentis exsilii ?
Rursus, aliquantula degustatio futuræ illius voluptatis in isto incolatu percepta, facit animas pias ac virtuosas hoc sæculum fastidire : quanto plus decor domus supernæ, locus gloriæ tantæ, ac plena degustatio suavitatis divinæ, facit beatissimos illos concives invariabiliter inhærere datori ac fonti beatitudinis tam immensæ ? Amplius, ardore illo in suo vigore et illo amore in suo ardore manente, impossibile est amorem contrarium advenire, seu oppositum desiderium admisceri in beatis spiritibus. Si igitur advenit, necessè est amorem illum tepescere aut frigere : et hoc, uno trium modorum, videlicet, aut satietate, aut fastidio, aut perversitatis corruptione. Jam autem alibi patefecimus tibi, quod quamvis cumulatissima satietas, et omnium desideratorum refertissima plenitudo sit ibi, nunquam tamen per illam minuitur aut tepescit amor et ardor ac complacentia in eisdem, quemadmodum corporales deliciæ sua satietate protinus in fastidium vertuntur. Suavitas vero primæ ac summæ bonitatis, si taliter satiaret, non esset perfecta : imo videmus quod multæ virtutes et spirituales profectus quo plenius acquiruntur, eo plus appetuntur. Iterum, Deus ignis vocatur, cujus calor est amor;2 et ipse Omnipotens est quasi fornax immensi fervoris. Ideo mentem sibi consummate conjunctam frigere non patitur; imo sua amabilitate immensa, sua incomparabili gratiositate atque dulcedine mentem in ipso ferventem totaliter trahit in se, et inavertibiliter eam tenet sibi conjunctam, quum et amor ipsius sit fortissimum vinculum, et tanto indissolubilius quanto intensius.
At vero mentes illæ beatæ, propria voluntate a Deo averti non queunt, quoniam omne quod ab alio voluntate propria separatur, non separatur ab illo nisi altero duorum modorum, seu alterutra duarum causarum, videlicet : quia aut aliquid sibi molestum sentit in ipso, quod impossibile est esse in prima ac superpurissima bonitate; aut quoniam aliud sua dulcedine ac virtute fortius attrahit ipsum sibi : quod esse non potest, quum Deus æternus omni creato et cunctis simul creatis incomparabiliter præstantior, amabilior dulciorque consistat. Et hujus oppositum sentire aut dicere, est hominis prorsus ignari, qui divinæ bonitatis proprietates et animarum naturam nescit, nec ad modicum novit. Adeo quippe rapit et tenet in se pulchritudo, bonitas et dulcedo Dei, animas ac spiritus quibus se intuendum fruendumque exhibet, ut aliud cogitare non libeat, aut forsan non possint; et quidquid aliud viderint, amaverint, egerint, in ipso et propter ipsum hoc faciunt. Quapropter non tanquam separatim et seorsum, adspectu declinato ab inexcogitabili pulchritudine Creatoris, id intuentur; sed ipso intuitu pulchritudinis increatæ, tanto clarius ac certius unumquodque aliorum cognoscunt ac vident, quanto ipsorum intuitus magis defixus est in ipsum totius pulchritudinis fontale principium. Propterea dico, quod quidquid cognoscunt, magis cognoscunt illud in Creatore, hoc est intuendo Creatorem, quam aciem intellectus dirigendo in illud. — Hæc Guillelmus libro de Universo, in locis diversis. Cujus hoc ultimum verbum de cognitione Beatorum in Deo, certitudinaliter verum est de notitia pertinentium ad felicitatem eorum.
Insuper Scotus hic sciscitatur, utrum ad essentiam beatitudinis spectet securitas. Ad quod respondendo inter alia dicit : Concedo, quod nihil aliud a Deo, habet esse formaliter necessarium, sed simpliciter contingens; tamen aliquod creatum dicitur habere incorruptibile esse, pro quanto non habet contrarium, vel a nullo creato destrui potest, sed tantummodo potest annihilari a Deo non conservante; sicque concedi potest beatitudinem incorruptibilem esse. Verum sic incorruptibile non est ex se perpetuum, nisi possibiliter : quoniam sicut esse suum habet contingenter a Deo conservante, sic et perpetuitatem. Ideo natura creata intellectualis eadem manens, semper est capax beatitudinis atque miseriæ. Et quamvis beata sit, non tamen necessario fruitur summo bono. Ideo dico, quod causa perpetuitatis beatitudinis electorum non est forma beatitudinis, quasi per ipsam beatitudo sit formaliter necessaria; nec natura potentiarum istarum, videlicet intellectus ac voluntatis, quasi circa objectum beatificum necessario perpetue operentur; nec habitus in potentiis, quasi necessario determinent potentias ad operandum perpetue; sed ex sola voluntate divina, quæ sicut perficit talem naturam intensive, ita conservat eam in tali perfectione perpetue. Hinc beatus est impeccabilis in sensu composito, non in sensu diviso.3 Hæc Scotus.
In cujus dictis multa continentur communi doctrinæ doctorum contraria, et quæ supra primum ac secundum evidenter sunt improbata, ubi ostensum est, quod summo bono clare viso ac beatifice præsentato ac fruitive possesso, impossibile est mentem creatam ad illud non affici.45 Nec potest se inde avertere, sed necessario et inavertibiliter intenta est illi, sicut frequenter declaratum atque ostensum est hoc; et ita senserunt viri vere heroici et perfecti, mysticam theologiam eminenter experti, Augustinus, Bernardus, Thomas, Hugo, Alexander, Bonaventura, et similes eis.6 Et sicut ex Guillelmo Parisiensi, viro profundi sensus ac fervido, modo inductum est, aliter sentire est hominis prorsus ignari, qui divinæ naturæ proprietates et animarum naturam, nec ad modicum novit. — Denique quod Scotus ait, Beatos mal rationale mortale; ita de formali et intrinseca ratione veræ beatitudinis est, quod sit status omnium bonorum aggregatione perfectus: ergo et securitatem perpetuam comprehendit, et infelix posse peccandi prorsus excludit, inavertibilemque confirmationem in bono complectitur. Hinc beatissimi nostri doctores, Hieronymus, Augustinus, ac similes eis, hoc in erroribus Origenis præcipue detestantur, quod dixit Beatos posse peccare et cadere, utpote non confirmatos in bono; et talem beatitudinem vocant sæpissime falsam felicitatem.
Istud etiam tenet et declarat Henricus duodecimo Quodlibeto, quæstione qua quærit, utrum Deus facere possit quod intellectus clare videat ipsum, ita quod voluntas non diligat ipsum;7 et plenius alibi. — Eodem Quodlibeto interrogat, utrum Deus possit a creatura diligi absque hoc quod aliud secum diligatur ab ea. Ad quod respondet: Deus potest præsentari intellectui creato tam viatori quam beato, ita quod simul cum ipso non præsentetur aliud aliquid, sicut jam ante probatum est. Idcirco etiam bene potest sic diligi absque hoc quod aliquid aliud secum diligatur. Et si objiciatur, quia non potest diligi Deus, nisi diligatur et proximus; respondendum, quod Deus non potest per caritatem actualiter diligi, nisi et proximus saltem habitualiter diligatur. Hæc Henricus.
Footnotes
Chapter 271 of 283