Skip to the text

Quæstio 8

C Quærendum nunc est de dotibus animæ, quia de dotibus corporum glorificatorum tractatum est supra.1 Itaque quæritur, Utrum assignandæ sint dotes animabus beatis; et quæ et quot sint, atque in quibus, hoc est, an etiam in angelis et in Christo consistent.

Videtur quod non sint hujusmodi dotes ponendæ. Non enim est ponenda pluralitas sine necessitate; sed beatitudo sufficiens est ad dotandum, contentandum quietandumque animam, quum beatitudo sit status omnium bonorum aggregatione perfectus.

Circa hæc scribit Thomas, primo respondendo ad hoc, an dotes sint assignandæ Beatis: Dum Beati in gloriam transferuntur, aliqua eis dona ad eorum ornatum spectantia divinitus dantur; qui ornatus a magistris dotes vocati sunt. Hinc dos, prout nunc sumitur, taliter definitur: Dos gratiæ, potius sequeretur quod realiter distinguerentur ab invicem, quum nihil sit causa sui ipsius. Nec valet objectio illa inducta, quoniam nullus in hac vita tam prompte ac libere utitur aliquo habitu, quam prompte, liberrime, jucundissime, indesinentissime sine ulla unquam interruptione Beati utuntur lumine gloriæ, secundum quod illud ad beatificam visionem requiritur. Postremo, si sola præsentia luminis increati, id est ipsummet lumen est ornatus perpetuus animæ et corporis, vitæ sufficiens, in æterna beatitudine jugiter perseverans. Quæ descriptio sumitur ad corporalis similitudinem dotis, qua sponsa ornatur, ac viro providetur unde sufficienter valeat sponsam liberosque nutrire; et tamen dos ipsi sponsæ inamissibiliter conservatur, ut ad eam separato matrimonio revertatur. Verum de ratione nominis, diversi diversimode opinantur. Nam aliqui dicunt, quod dos non accipitur ex aliqua similitudine ad matrimonium corporale, sed secundum modum loquendi quo omnem ornatum seu perfectionem, dotem vocamus, sicut scientificus dicitur scientia esse dotatus. Sicque dixit Ovidius:

Et quacumque potes dote placere, place.

Sed istud non videtur omnino conveniens: quia dum nomen quodcumque impositum est ad aliquid significandum, non consuevit transferri ad alia nisi secundum aliquam similitudinem. Quumque secundum primam institutionem nomen dotis ad matrimonium carnale pertineat, oportet ut in qualibet alia acceptione attendatur aliqua similitudo ad primum significatum.

Hinc secundum alios, in hoc similitudo attenditur, quod dos proprie dicitur donum quod in carnali matrimonio datur sponsæ ex parte sponsi, quando traducitur in domum sponsi, ad ornatum pertinens sponsæ. Quod patet ex hoc quod Sichem dixit ad Jacob ac filios ejus:2 Augete dotem, munera postulate. In Exodo quoque habetur: Si seduxerit quis virginem dormieritque cum ea, dotabit eam et accipiet eam in uxorem.3 Unde et ornatus qui a Christo exhibetur Sanctis quando introducuntur in domum gloriæ, dos vocatur. — Sed hoc est manifeste contra id quod aiunt juristæ, ad quos pertinet de his tractare, dicentes, quod dos proprie est quædam datio ex parte mulieris facta iis qui sunt ex parte viri, pro onere matrimonii quod sustinet vir, sustentando. Id vero quod sponsus dat sponsæ, vocatur donatio propter nuptias. Sicque sumitur dos tertio libro Regum, quo legitur quod Pharao accepit Gazer, et dedit eam in dotem filiæ suæ uxori Salomonis.4 Nec contra hoc faciunt auctoritates inductæ. Quamvis enim dotes a parente puellæ consueverunt assignari, interdum tamen contingit quod sponsus aut pater sponsi assignat dotes vice patris puellæ. Quod contingit dupliciter: vel ex nimio affectu ad sponsam, sicut fuit in Sichem; vel in pœnam sponsi, ut puellæ a se corruptæ dotem de suo assignet.

Ideo secundum alios dicendum, quod dos in matrimonio corporali proprie appellatur quod datur ab his qui ex parte sunt mulieris, eis qui ex parte sunt viri, ad sustinendum matrimonii onera. Verum sic remanet difficultas, quomodo significatio hæc aptetur huic proposito, quum ornatus qui sunt in beatitudine, dentur sponsæ a patre sponsi. — Ad quod dicendum, quod pater sponsi, utpote Christi, est sola persona Patris; pater vero sponsæ, est Trinitas tota. Hinc hujusmodi dotes in spirituali matrimonio, proprie loquendo, magis dantur a patre sponsæ quam a patre sponsi: effectus namque in creaturis ad totam pertinent Trinitatem. Attamen ista collatio, quamvis a tribus fiat personis, nihilo minus singulis personis secundum aliquem modum appropriatur: personæ quidem Patris ut danti, quia in ipso est auctoritas; ei quoque paternitas respectu creaturæ appropriatur, ut sic idem sit pater sponsi et pater sponsæ; Filio autem, in quantum propter ipsum et per ipsum datur; Spiritui Sancto, in quantum in ipso et secundum ipsum datur. Amor enim, omnis donationis est ratio. — Denique in spirituali matrimonio interior decor requiritur, juxta illud Psalmi, Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus;5 in matrimonio autem corporali, decor exterior. — Dotes etiam non consueverunt dari in desponsatione, sed dum sponsa in domum introducitur sponsi, ut præsentialiter ha-

II Cor. v, 6. beat eum; et quia in hac vita peregrinamur a Domino, ideo dona gratiæ in hac vita desuper data, non dicuntur dotes.

Quæritur quoque, an dos sit idem quod beatitudo. Videtur quod sic, quoniam beatitudo, secundum quosdam, est essentialiter visio; secundum alios, fruitio: et horum utrumque dos nominatur. In oppositum est, quod beatitudo est una, dotes sunt tres. — Dicendum, quod de hoc est duplex opinio. Una, quod sint idem in re, et sola differant ratione: quoniam dos respicit spirituale matrimonium quod est inter Christum et animam. Sed contra hoc est, quod beatitudo consistit in operatione, dos autem non est operatio, sed qualitas aut dispositio quædam. Hinc, secundum alios, respondendum, quod realiter differunt: ut beatitudo dicatur operatio perfecta qua anima beata Deo conjungitur; dotes vero sunt habitus aut dispositiones, vel quæcumque aliæ qualitates quæ ordinantur ad hujusmodi operationem perfectam. Visio autem dupliciter sumitur. Primo actualiter, pro actu videndi: et ita est beatitudo, non dos. Secundo habitualiter, pro habitu a quo operatio illa elicitur, hoc est pro ipsa gloriæ claritate qua anima illustratur ad Deum videndum: et ita est dos atque principium beatitudinis. Conformiter dicendum de fruitione.

Præterea quæritur, an Christo competat dotes habere. Et respondendum, quod de hoc quoque est duplex opinio. Una dicentium, quod in Christo est unio triplex: una, quæ consentanea nuncupatur, qua Deo conjungitur per connexionem amoris; secunda dignativa, qua natura humana unitur divinæ; tertia, qua Christus unitur Ecclesiæ. Dicuntque, quod secundum duas primas uniones convenit Christo habere dotes sub ratione dotis; et quantum ad tertiam, convenit ei excellentissime id quod est dos, quamvis non sub ratione dotis: quia in tali conjunctione Christus est ut sponsus, et Ecclesia tanquam sponsa. Dos autem datur sponsæ quantum ad proprietatem atque dominium, quamvis detur sponso ad usum. Sed hoc non videtur esse conveniens, quia in unione qua Christus unitur Patri per consensum amoris et in quantum est Deus, non dicitur esse matrimonium aliquod, quum non sit ibi subjectio aliqua, quam oportet esse sponsæ ad sponsum. Similiter, nec in conjunctione humanæ naturæ ad divinam, quæ est in unitate personæ, vel etiam per voluntatis conformitatem, potest esse propria ratio dotis. Primo, quia exigitur conformitas naturæ inter sponsum et sponsam in matrimonio illo in quo dotes præstantur: quæ conformitas deest in conjunctione humanæ naturæ cum divina. Secundo, quia exigitur ibi distinctio personarum; natura autem humana assumpta, non est personaliter a Verbo distincta. Tertio, quia dos datur dum sponsa de novo introducitur in domum sponsi: sicque pertinere videtur ad sponsam, quæ de non conjuncta fit conjuncta. Natura vero humana in Christo fuit unita Verbo a suæ creationis exordio.

Hinc cum aliis est dicendum, quod aut omnino non convenit Christo ratio dotis, aut non tam proprie ut aliis. Nihilo minus ea quæ dotes dicuntur, excellentissime competunt Christo. — Porro humana natura in Christo non dicitur esse proprie sponsa ratione conjunctionis cum Verbo, quum non sit ibi personarum distinctio; tamen interdum dicitur desponsata, quoniam habet aliquem actum sponsæ, quia inseparabiliter Verbo conjungitur, et est eo inferior, regiturque per Verbum sicut sponsa per sponsum. — Item nomen Ecclesiæ dupliciter sumitur. Primo, pro corpore mystico, quod Christo tanquam capiti conjungitur: sicque Ecclesia rationem sponsæ sortitur; nec Christus hoc modo est membrum Ecclesiæ, sed caput ipsius, influens omnibus membris ejus. Secundo, Ecclesia sumitur prout nominat simul corpus et caput: sicque Christus vocatur membrum Ecclesiæ, in quantum habet distinctum officium ab omnibus aliis, puta influere ceteris vitam, juxta illud Apostoli ad Corinthios, Vos estis corpus Christi, et membra de membro;6 Glossa, de Christo. Quamvis non multum proprie dicatur membrum, quum membrum importet partialitatem, et bonum spirituale in Christo non fuit particulatim, sed integre: propter quod ipse est totum bonum Ecclesiæ; nec ipse cum aliis est aliquid majus quam ipse solus. Sic ergo loquendo, Ecclesia non solum nominat sponsam, sed sponsum et sponsam, prout per spiritualem conjunctionem ex eis est quid unum effectum. Hinc quamvis aliquo modo dicatur membrum Ecclesiæ, tamen nullatenus potest dici membrum sponsæ: et sic ei non convenit ratio dotis.

Quæritur item, an angelis competat ratio dotis. Ad quod dicendum, quod ea quæ ad dotes animæ pertinent, certum est angelis convenire sicut hominibus; sed non ita secundum rationem dotis, quoniam angelis non tam proprie convenit ratio sponsæ sicut hominibus: angeli namque non sunt ejusdem naturæ cum Christo. Verumtamen, quum in his quæ metaphorice dicuntur, non requiratur similitudo in omnibus; non potest ex una dissimilitudine concludi, quod unum de alio metaphorice non dicatur. Idcirco concedi potest, quod et angelis aliquo modo competat dotes habere, non tamen ita proprie sicut hominibus.

Insuper quæritur, an tantum sint tres animæ dotes. Et respondendum, quod ab omnibus communiter ponuntur tres animæ dotes, sed a diversis diversimode nominantur. Nam a quibusdam dicuntur visio, dilectio, fruitio; ab aliis visio, fruitio, comprehensio; a nonnullis visio, comprehensio, dilectio. Omnes tamen assignationes reducuntur in idem, et eodem modo earum sufficientia sumitur. Dictum est enim, quod dos est aliquid animæ inhærens, per quod ordinatur ad operationem in qua beatitudo consistit: in qua operatione duo requiruntur, utpote, substantia operationis, quæ est visio; et perfectio ejus, quæ est delectatio. Oportet enim beatitudinem esse operationem perfectam. Visio autem delectabilis exsistit dupliciter. Primo ex parte objecti, in quantum id quod videtur, est delectabile. Secundo ex parte visionis, in quantum ipsum videre est delectabile: sicque delectamur in cognitione malorum, non quod ipsa mala nos delectent, sed eorum cognitio, quæ utilis est. Quumque operatio in qua beatitudo consistit, debeat perfectissima esse, oportet quod visio illa sit utroque modo delectabilis. Ad hoc quoque quod visio sit delectabilis ex parte videntis vel visionis, requiritur quod facta sit delectabilis seu connaturalis ipsi videnti per habitum aliquem: et sic est una dos, quæ dicitur ab omnibus visio. Ad hoc etiam quod sit delectabilis ex parte visibilis, duo requiruntur. Unum est convenientia quæ est per affectum. Et quantum ad hoc, ponitur a quibusdam dos dilectio, et a quibusdam fruitio, secundum quod fruitio pertinet ad affectum: illud enim quod summe diligimus, convenientissimum æstimamus.

Requiritur quoque ex parte visibilis conjunctio: et sic ponitur a quibusdam comprehensio, quæ nil aliud est quam in præsentia Deum habere, et in se ipso tenere; secundum alios vero fruitio, prout fruitio est non spei sicut in via, sed rei sicut in patria. Sicque tres dotes tribus virtutibus theologicis correspondent, videlicet, visio fidei, comprehensio seu fruitio secundum unam acceptionem spei, dilectio seu fruitio secundum acceptionem aliam caritati. Fruitio quippe perfecta, ut est in patria, includit in se dilectionem et comprehensionem: ideo a quibusdam accipitur pro uno, a quibusdam pro alio. Porro nonnulli attribuunt has tres dotes tribus viribus animæ, visionem scilicet rationali, dilectionem concupiscibili, fruitionem irascibili, in quantum talis fruitio per victoriam est adepta. Sed hoc non est proprie dictum, quia concupiscibilis et irascibilis non sunt in parte intellectiva, sed sensitiva.

Verum his objici potest, quia secundum

Anselmum, ad beatitudinem animæ pertinent ista, sapientia, amicitia, concordia, potestas, honor, securitas, gaudium: ergo ratio dotis eis convenire videtur, sicque essent plures ac aliæ dotes quam tres istæ. Boetius quoque ponit quinque ad felicitatem spectantia, quæ sunt: sufficientia, quam promittunt divitiæ; jucunditas, quam promittit voluptas; celebritas, quam promittit fama; securitas, quam promittit potestas; reverentia, quam promittit dignitas. — Et dicendum, quod quinque ista a Boetio enumerata, sunt quædam beatitudinis conditiones, non dispositiones ad beatitudinis actum: eo quod beatitudo ratione suæ perfectionis, sola et singulariter habet per se ipsam quidquid ab hominibus in diversis quæritur rebus, ut etiam primo et decimo Ethicorum ait Philosophus. Hinc Boetius ostendit illa quinque in vera beatitudine esse, quoniam hæc sunt quæ ab hominibus in temporali felicitate quæruntur. Quæ vel pertinent ad immunitatem a malo, sicut securitas; vel ad consecutionem boni ac convenientis, sicut jucunditas, et perfecti, sicut sufficientia; vel ad manifestationem boni, sicut celebritas, in quantum bonum unius in notitia est multorum; et reverentia, in quantum notitiæ illius boni signum aliquod exhibetur: reverentia namque consistit in exhibitione honoris, qui testimonium est virtutis. Sicque patet quod ista non sunt dotes, sed quædam beatitudinis conditiones. Similiter nec illa quæ Anselmus enumerat. Dotes namque sunt immediata principia operationis in qua beatitudo consistit. Quæ vero Anselmus enumerat, sunt beatitudinem qualitercumque concomitantia vel consequentia, non solum in comparatione ad sponsum, ad quem sapientia inter illa pertinet, sed etiam in comparatione ad alios: vel pares, ad quos pertinet amicitia quantum ad unionem affectuum, et concordia quantum ad consensum in agendis; vel inferiores, ad quos pertinet potestas secundum quod a superioribus inferiora disponuntur, et honor secundum quod ab inferioribus superioribus exhibetur; et etiam per comparationem ad se ipsum, ad quod spectat securitas quantum ad mali remotionem, et gaudium quantum ad boni adeptionem. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus scripta Petri continentur et omnino concordant.

Richardus demum circa hæc scribit: Dotes insunt omnibus Beatis quantum ad id quod sunt, hoc est materialiter; quia in omnibus illis est clara visio, perfecta fruitio, atque perfectio securitatis perpetuitatis utriusque. Loquendo autem de dotibus formaliter, non insunt omnibus, nisi ut dictum est. — Et si objiciatur, quod dos datur sponso a patre sponsæ; sed omnia dona beatitudinis dantur Beatis a patre sponsi, qui sponsus est Christus: ergo in nullo beato est aliqua dos. Dicendum, quod quamvis dos assignetur sponso a patre sponsæ, tamen proprietas manet sponsæ, licet usus debeatur sponso. Sic et dotes Beatorum sunt ad gloriam sponsi, et ad perfectionem propriam Beatorum. Potest etiam dici, quod dictum illud intelligitur de dote quæ datur ex parte sponsi, ut dictum est. Hæc Richardus.

Qui insuper sciscitatur, utrum tentio sit dos specialis. Respondet: Tentio non est proprie dos distincta ab aliis. Tenere enim, secundum Papiam, est habere vel possidere. Intellectus autem videndo Deum, sub ratione summi veri habet eum; voluntas quoque fruendo eo, habet ipsum sub ratione summi boni. Hinc tentio summi veri, idem est quod clara visio ejus; et tentio summi boni, est idem quod perfecta ejus fruitio. Nec hoc dicens, volo dicere quod visio et fruitio, proprie loquendo, sunt dotes, sed dotium actus: dotes namque sunt qualitates. Unde dos visionis seu visio ut est dos, est quidam habitus luminosus in intellectu, quo ipse intellectus elevatur ad clare videndum Deum; sed et dos fruitionis est perfectus caritatis habitus quo anima fruitur Deo. Porro dos tertia ab aliis distincta, est habitus perfectus quo voluntas est perfecte secura de perpe-

Cf. p. 434 C', 435 B.

Cf. p. 433 C. tuatione tentionis præfatæ. Nam sine ista assecuratione non potest intelligi mens esse Deo perfecte conjuncta. Unde non est dicendum, illam assecurationem non esse nisi timoris exclusionem: imo est quidam actus in voluntate respectu Dei, sub ratione qua est ens summe arduum, quo excluditur omnis hujusmodi timor. Itaque secundum rationem intelligendi, primo est dos visionis; secundo, dos fruitionis; tertio, dos perfectæ securitatis. — At vero memoriæ et intelligentiæ seu intellectui non correspondet nisi habitus unus, seu una dos habitualis: quia in vita beata, memoria non respicit Deum nisi mediante intelligentia; quoniam actus memoriæ ibi est claram visionem tenere, sicque objectum ejus immediatum, est visio clara. Dos quoque respondens spei, non est tentio, ut tactum est, sed securitas perpetuationis visionis et fruitionis. Hæc idem.

Quocirca sciendum, quod verba Richardi in aliquibus videntur discordare ab aliis. Nam multi fatentur quod tentio sit dos; et sicut jam patuit, secundum quosdam, fruitio est dos, similiter visio. Verum hæc concordantur, distinguendo de diversa acceptione nominum horum, ut tactum est. — Videtur quoque Richardus sentire in his, quod fruitio ut est dos, sit realiter caritas ipsa habitualis perfecta. Conformiter, juxta hoc dici posset, quod habitus luminosus in intellectu ad clare videndum Deum (cujus habitus actus est visio beata inde immediate elicita) sit realiter habitus sapientiæ, id est sapientia habitualis, præsertim quæ donum est, et hoc secundum gradum suum supremum. Verum tunc oritur quæstio, quomodo dotes dicuntur dari in introductione animarum sanctarum in patriam Beatorum, ad præsentiam Dei, quoniam caritas viæ non excidit, secundum Apostolum, sed manet in patria; similiter sapientiæ donum, imo et alia dona, ut patuit super tertium. Ad quod juxta istum doctorem videretur dicendum, quod dotes istæ duæ tunc conferuntur non quantum ad

I Cor. xiii, 8.7 earum complementum, quia tunc plurimum perficiuntur. Amplius quærit Richardus, utrum in voluntate beata sint realiter idem fruitio et gaudium. Respondet quod non. Illa enim fruitio est, summo bono clare viso inhærere amore perfecto, propter se ipsum; amor autem gaudium non est, sed gaudium inde causatur. Et secundum eos qui dicunt, quod fruitio comprehendit dilectionem et gaudium, oportet fateri, quod fruitio et gaudium differunt sicut totum et pars. Nec est concedendum, quod gaudium non sit nisi dilectio boni præsentis. Idcirco verbum Augustini, quartodecimo de Civitate dicentis, amorem boni habiti esse lætitiam, non est prædicatio per essentiam, sed per causam. Hinc gaudium proprie est spiritualis ac specialis passio in appetitu intellectivo. Hæc idem.

Quod etiam dictum est ex Thoma, tres dotes non posse attribui rationali, concupiscibili et irascibili, eo quod concupiscibilis et irascibilis non sint nisi ex parte sensitiva, non absolute concludit: quia ut dictum est super tertium, concupiscibilis et irascibilis a valde magnis doctoribus ponuntur etiam in parte intellectiva, quamvis non sint ibi proprie et distincte sicut in parte sensitiva. Imo ut in libro de Civitate Dei Augustinus refert et approbat, etiam Plato posuit vim concupiscibilem et irascibilem in parte intellectiva: quem modum loquendi sequitur Ambrosius in Proæmio super Lucam.

Præterea Bonaventura scribit hic: Actus gloriosi non sunt tantum in Deum ut in objectum, sed etiam in bona creata per comparationem ad Deum: gaudebit enim homo beatus de proximo et diliget eum. Sed quia substantiale præmium in Deo consistit, ideo principales actus gloriæ sunt per quos anima in Deum convertitur. Atque secundum hos actus dotes assigningantur: quia secundum hos actus anima Deo immediate unitur, sicut sponso sponsa; et in his ditatur, repletur, nec solum vigoratur. Ideo dicuntur dotes quasi divitom. XXIII, p. 449 A, D', etc. tiæ animæ desponsatæ. Hos vero actus aliqui dicunt esse tres, quoniam tria requiruntur ad hoc quod anima gaudeat perfecte de Deo, puta : perfecta visio, perfecta dilectio, et perfecta fruitio. Fruitionem quoque dicunt non esse secundum potentiam aliam quam secundum rationalem et concupiscibilem. Nam irascibilis non habet ibi actum in Deum; habet tamen ibi aliquem actum, videlicet gloriari per virtutes quæ manent in patria, quoniam donum timoris et fortitudo manent ibidem. Verum ista positio dupliciter videtur incompetens. Primo, quia sic tertia dos non differt a prima et secunda nisi secundum rationem : quod ineptum est dicere. Secundo, quia absurdum est quod irascibilis non habeat in gloria actum tendentem in Deum. — Hinc dicendum, quod omnes vires quæ per gratiam habent actum tendentem in Deum, habebunt etiam per gloriam actus perfectos in eum. Unde rationalis, cujus est credere per fidem, tunc videbit aperte; concupiscibilis, cujus est amare per caritatem imperfectam in via, diliget tunc perfecte; irascibilis, cujus est inniti seu conari per spem, tunc tenebit continue et secure. Et secundum istos tres actus distinguuntur tres dotes, quæ sunt, visio, dilectio, comprehensio seu tentio, seu fruitio per appropriationem : nam fruitio proprie sumpta, hæc tria complectitur. — Hæc Bonaventura, qui in his sentire videtur quod dotes sint actus.

Præterea Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto : Dos, inquit, est donum quod sponsus dat sponsæ, ut inde vivat. Quoniam ergo ex tribus, puta, cognitione, dilectione, fruitione, vivit anima immediate, quia per ea movetur immediate in Deum; ideo tria hæc tantum sunt animæ dotes. In irascibili autem (ut videtur) non erit dos, quia non erit aliqua virtus per quam immediate moveatur in Deum. Tres ergo sunt dotes : duæ secundum naturam*, videlicet, visio et dilectio; et tertia, quæ erit earum perfectio, puta fruitio seu delectatio, quæ proprie erit in visione, quæ* alias matteriam tota est merces, secundum Augustinum.

Quod verum non esset, nisi fruitio esset in visione : imo fruitio, proprie loquendo, non est nisi in visione. Si enim proprie esset fruitio in dilectione, æque esset in dilectione merces : et sic Christus æque potuisset dixisse, Hæc est vita æterna, ut diligant te Deum; sicut dixit, Hæc est vita Joann. xvi, 3. Verumtamen tam visionis quam dilectionis est delectatio illa, sed diversimode : quia est visionis, ut in qua est; et dilectionis, ut a qua est, et a qua tenetur et augmentatur. Ad hoc namque tendit dilectio, ut per visionem delectetur in amato, juxta illud : Ubi amor, ibi oculus. Comprehensio quoque realiter idem est quod fruitio : idcirco comprehensio improprie dicitur succedere spei. Caritas autem conjungit nos Deo; sed non est ipsa conjunctio, quoniam conjunctio convenientis cum conveniente, in cognitione consistit. Solus etenim intellectus imago est Dei. Unde, proprie loquendo, in sola conjunctione imaginis ad id cujus est imago consistit. Attamen verum est, quod caritas movet ad illam, et facit ac tenet eam in esse : propter quod totum attribuitur ei, videlicet, frui et delectari. — Hæc Antisiodorensis. In cujus dictis multa continentur quæ secundum ejus opiniones procedunt, in quibus frequenter est singularis; tamen in hoc quod beatitudinem asserit in actu consistere intellectus, consonat approbatis. Sed non oportet ideo opinari, quod unio et fruitio magis spectent ad intellectum quam ad voluntatem. Verum de his ejus opinionibus dictum est super secundum et tertium. Jam quoque ostensum est, quod vis irascibilis habebit aliquem actum in patria.

Amplius de beatitudine electorum adhuc multa restant dicenda, sed cogor ordinem dicendorum paulisper mutare, et me de aliquibus quæstionibus expedire : quo facto, intendo supplere quæ de beatitudine Sanctorum hoc loco transilio.

Joann. xvi, 3.

Cf. p. 402 B et s.

Cf. t. XIX, p. 113 C.8

Footnotes

  1. dist. XLIV, q. 3 et s. ↩

  2. Gen. xxxiv, 12. ↩

  3. Exod. xxii, 16. ↩

  4. III Reg. IX, 16. ↩

  5. Ps. XLIV, 14. ↩

  6. 1 Cor. xii, 27. ↩

  7. tom. XXIII, p. 555 B'. ↩

  8. tom. XXI, p. 549 D; XXIII, p. 502 A'. ↩

Chapter 274 of 283