Skip to the text

Quæstio 9

R Estat ergo nunc de aureolis prosequi, Quid sint, quibus meritis debeantur; de numero quoque ac ordine earumdem.

Videtur quod aureolæ non sint ponendæ, quoniam non est pluralitas sine necessitate seu utilitate ponenda; beatitudo autem principalis seu præmium essentiale, est bonum perfectum plene contentativum et quietativum desiderii mentis creatæ: ergo nihil addendum est ei. — Rursus, quod modicum est, pro nihilo reputandum est, secundum Philosophum. Sed aureola ad accidentale pertinet præmium, quod comparatur ad præmium essentiale (quod est beatifica visio Dei) sicut stillicidium unum ad totum Oceanum, et ita modicissimum est, ac modicissime reputandum, nec ponendum in numerum.

In oppositum est quod super illud Exodi, Facies alteram coronam aureolam, asserit Glossa:12 Ad coronam pertinet canticum novum, quod solæ virgines concinunt coram Agno. Ergo aureola est quædam corona, non omnibus, sed aliquibus specialiter repromissa.

Circa hæc diffusius ceteris scribit Thomas: Præmium (inquiens) essentiale Beatorum metaphorice aurea nuncupatur, tum ex parte meriti, quod cum quadam pugna peragitur, juxta illud Job, Militia est vita hominis super terram;3 tum ex parte præmii, per quod Beati fiunt deitatis suo modo participes ac regiæ dignitatis, atque heredes regni cœlestis, juxta illud Apoclypsis, Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes.4 Corona autem regiæ dignitatis est signum. Eademque ratione præmium accidentale quod essentiali adjungitur, coronæ rationem habet. Corona rursus ratione figuræ suæ circularis, perfectionem designat. Sed quia quod superadditur, minus est eo cui additur, recte hoc præmium additum, aureola nominatur. Denique, essentiali præmio aliquid dupliciter additur. Primo, ex conditione ejus qui præmiatur; quemadmodum beatitudini animæ superadditur gloria corporis: unde et ipsa corporis gloria interdum vocatur aureola. Propter quod super illud verbum Exodi jam prætactum loquitur quædam glossa: Aureola superponitur, quum in Scripturis asseritur quod sublimior gloria in receptione corporum Sanctis addetur. Sic autem de aureola modo non agitur. Secundo, ratione meritorii operis, quod rationem meriti habet ex duobus ex quibus etiam rationem accipit bonitatis, videlicet: ex radice caritatis, qua refertur in ultimum finem, sicque debetur ei præmium essentiale; secundo, ex genere actus, quod laudabilitatem quamdam sortitur ex circumstantiis debitis, et habitu eliciente, ac proximo fine: et ita debetur ei quoddam præmium accidentale, quod vocatur aureola. Sicque de aureola modo fit sermo, et est quoddam gaudium aureæ additum, de operibus propriis habentibus rationem victoriæ excellentis; nec consistit immediate in conjunctione et fruitione increati objecti. — Ad objecta ergo dicendum, quod beatitudo includit omnia bona necessaria ad perfectam hominis vitam, quæ consistit in perfectissima hominis actione; aliqua tamen adduntur non quasi necessaria ad operationem illam perfectam, ita ut illa sine illis esse non valeat, sed quia his additis beatitudo est clarior, ita quod pertinent ad bene esse et condecentiam ejus: quemadmodum felicitas politica ornatur nobilitate et pulchritudine corporis, sine quibus tamen esse potest, ut primo dicitur Ethicorum. Quamvis etiam aureola accidentaleque præmium sit modicum respectu præmii essentialis, nihilo minus in se consideratum et per se acceptum, est grande bonum, omnibus hujus sæculi bonis ineffabiliter majus. de operibus propriis habentibus rationem victoriæ excellentis; nec consistit immediate in conjunctione et fruitione increati objecti. — Ad objecta ergo dicendum, quod beatitudo includit omnia bona necessaria ad perfectam hominis vitam, quæ consistit in perfectissima hominis actione; aliqua tamen adduntur non quasi necessaria ad operationem illam perfectam, ita ut illa sine illis esse non valeat, sed quia his additis beatitudo est clarior, ita quod pertinent ad bene esse et condecentiam ejus: quemadmodum felicitas politica ornatur nobilitate et pulchritudine corporis, sine quibus tamen esse potest, ut primo dicitur Ethicorum. Quamvis etiam aureola accidentaleque præmium sit modicum respectu præmii essentialis, nihilo minus in se consideratum et per se acceptum, est grande bonum, omnibus hujus sæculi bonis ineffabiliter majus.

Quæritur quoque, an virginitati debeatur aureola. Videtur quod non, quia si sic, hoc esset propter difficultatem continendi. quemadmodum felicitas politica ornatur nobilitate et pulchritudine corporis, sine quibus tamen esse potest, ut primo dicitur Ethicorum. Quamvis etiam aureola accidentaleque præmium sit modicum respectu præmii essentialis, nihilo minus in se consideratum et per se acceptum, est grande bonum, omnibus hujus sæculi bonis ineffabiliter majus.

Sed hoc non, quoniam viduis laboriosius est penitus continere quam virginibus, quum dicat Hieronymus: Quanto major est difficultas expertis illecebras carnis, ab ipsis illecebris abstinere, tanto majus est præmium. Et loquitur in commendationem viduarum. Philosophus quoque in libro de Animalibus: Juvenes (inquit) corruptæ plus appetunt coitum, propter rememorationem delectationis. Ergo aureola viduis potius deberetur. — Insuper quædam personæ ex naturali dispositione aut gratiæ præcipuæ ope faciliter continent, et beatissima Virgo sine omni difficultate continuit: ergo eis non deberetur aureola.

Dicendum, quod ubi est specialis excelens victoria, debetur specialis corona. Quumque per virginitatem homo specialem acquirat victoriam contra propriam carnem et assiduam ejus impugnationem, a cunctis conceditur, quod aureola virginitati debetur; sed cui virginitati, non similiter omnes dicunt. Nam quidam affirmant actui deberi aureolam, sic quod persona virginitatem actu conservans, aureolam habebit, si sit de numero salvandorum. Sed hoc non videtur: sic enim virgines multæ nubere proponentes, et ante exsecutionem propositi morientes, haberent aureolam. Hinc alii dixerunt, quod aureola ista debeatur non actui, sed statui, utpote promittentibus virginitatem servare perpetuo. Quod etiam non apparet, quoniam aliquis ex pari aut certe majori devotione potest virginitatem servare sine voto, sicut alius ex voto. — Ideo aliter dici potest, quod meritum omne debetur actui virtutis a caritate imperato. Virginitas vero ad virtutis pertinet genus, secundum quod perpetua incorruptio mentis et corporis cadit sub electione. Hinc illis tantum virginibus debetur aureola quæ proposuerunt virginitatem servare perpetuo, sive propositum hoc voto firmaverint aut juramento, sive non (quod dico, proprie sumendo aureolam ut præmium quoddam merito redditum); quamvis hoc propositum aliquando fuerit interruptum, integritate tamen carnis manente, dummodo in fine vitæ inveniatur. Integritas enim mentis potest recuperari, non integritas corporis. Si autem aureola large sumatur pro quocumque gaudio patriæ ultra præmium essentiale; sic et incorruptis carne correspondebit aureola, quamvis non habuerint propositum servandi virginitatem perpetuo. Constat enim quod de carnis incorruptione gaudebunt, sicut et Innocentes de hoc quod immunes a peccato fuerunt, quamvis nondum potuerunt peccare, ut patet de pueris baptizatis. Sed ista aureolæ acceptio impropria est et valde communis.

Ad objecta ergo dicendum, quod quantum ad aliquid virgines graviorem sustinent pugnam in continendo; et quantum ad aliquid viduæ, ceteris paribus. Virginibus namque concupiscentiam auget desiderium experiendi, quasi ex quadam curiositate procedens, qua fit ut homo libentius videat quæ nunquam vidit; æstimatio quoque majoris delectationis quam sit in veritate, atque inconsideratio incommodorum ac onerum talem delectationem sequentium. Et quantum ad hæc, viduæ minorem sustinent pugnam; majorem vero, ex memoria delectationis præhabitæ. Et in diversis unum diversimode præjudicat alteri secundum diversas hominum dispositiones, quoniam quidam magis moventur isto, aliqui illo. Quidquid vero sit de quantitate pugnæ, certum est quod major sit victoria virginum quam viduarum: perfectissimum quippe victoriæ genus est atque pulcherrimum, hosti nunquam cessisse. Corona autem non debetur pugnæ, sed victoriæ de pugna. — Porro de sacratissima Virgine est duplex opinio. Una, quod pro virginitatis præmio non habet aureolam proprie sumptam, sed aliquid majus aureola, propter perfectissimum servandæ virginitatis propositum. Alia, quod etiam aureolam proprie sumptam habet excellentissimam. Quamvis enim pugnam non sensit, ex nimia excellentia suæ perfectionis et subjectionis carnis sub spiritu, habuit tamen pugnam aliquam carnis. Sed

II Cor. xii, 7. istud non videtur, quum incomparabilis Virgo credatur fuisse a fomitis inclinatione omnino immunis propter ejus sanctificationem eximiam; nec tentatio quæ est a carne, esse valeat sine peccato, ut ait Glossa super illud Apostoli: Datus est mihi stimulus carnis meæ, etc. Hinc dicendum, quod aureolam habet virginitatis, ut in hoc membris Ecclesiæ aliisque conformetur in quibus virginitas reperitur. Et quamvis non habuit pugnam a carne, habuit tamen ab hoste, qui ipsum Christum præsumpsit tentare. — Porro in statu innocentiæ, virginitas non fuisset virtus, neque aureolam meruisset, quemadmodum nec in veteri Testamento, dum cultus Dei carnali propagatione diffundebatur, nisi ex speciali Dei venisset instinctu, ut de Jeremia creditur et Elia, quorum non leguntur conjugia. — Si autem virgo violenter oppressa virginitatem amittat, non perdit aureolam, dummodo servet propositum continentiæ virginalis perpetuæ, nec actui illi consentiat, et hoc sive pro fide sive pro alia quacumque causa sustineat: imo si pro fide, erit meritorium ei, et ad genus pertinebit martyrii. Unde beata dixit Lucia: Si me invitam feceris violari, castitas mihi duplicabitur ad coronam: non quod habeat duas virginitatis aureolas, sed quod duplex præmium reportabit, unum pro virginitate totis viribus custodita, aliud pro injuria irrogata. Dato demum quod talis violenter oppressa concipiat, nec ex hoc virginitatis meritum perdit. — At vero si frigidi et eunuchi propositum habebant servandi virginitatem perpetuo, etiam si facultatem haberent coeundi, virgines sunt dicendi aureolamque merentur, quia de necessitate faciunt sibi virtutem.

Insuper quæritur, an martyribus debetur aureola. Videtur quod non, quoniam omne meritum consistit in operatione, martyrium vero in pati. Item, compassionis affectus et dolor interior frequenter excedunt exteriorem dolorem, non tamen debetur eis aureola: ergo nec exteriori dolori martyrii. — Respondendum, quod sicut inest quædam pugna spiritui contra interiores concupiscentias, sic etiam inest homini pugna contra passiones foris illatas. Hinc sicut perfectissimæ victoriæ qua de carnis concupiscentiis triumphatur, puta virginitati, debetur specialis aureola; ita et perfectissimæ victoriæ quæ habetur de impugnatione exteriori, aureola datur. Perfectissima autem aureola de exterioribus passionibus, consideratur ex duobus. Primo, ex magnitudine passionis. Inter omnes vero passiones extra illatas, maximam est mors: quemadmodum in passionibus interioribus, concupiscentiæ venereorum exsistunt præcipuæ. Ideo dum quis obtinet victoriam de morte et ordinatis ad mortem, ea inordinate non metuendo, ac æquanimiter tolerando, perfectissime vincit. Secundo, ex causa pugnæ, quando videlicet pro honestissima causa pugnatur, ut pro Christo, pro fide, pro justitia, etc. Et hæc duo in martyrio attenduntur, scilicet mors suscepta pro Christo, quoniam martyrem non facit sola pœna, sed pœna simul et causa.

Debetur quoque martyrio præmium, non secundum quod ab exteriori infligitur, sed secundum quod voluntarie sustinetur, quia non promeremur nisi per ea quæ in nobis sunt. Nec soli voluntati patiendi debetur præmium tantum, sed voluntati et passioni. Sunt etenim aliqui actus qui dum actualiter exercentur, majorem habent delectationem aut difficultatem: et in talibus superaddit ad rationem meriti sive demeriti exterior actus. Unde et ceteris paribus, gravius peccat actu luxurians, quam in actu consentiens: quia in actu voluntas augetur. Sic et voluntas martyrii non pertingit ad meritum quod debetur martyrio ratione difficultatis, quamvis possit pervenire ad altius præmium, considerata radice merendi: quoniam unus potest velle pati martyrium ex caritate majori quam alter hoc sustineat, et ita plus aut tantum meretur de præmio essentiali ut alter. Denique, sicut delectationes tactus sunt maximæ, ita et dolores secundum tactum, ut

Cf. t. XXII, p. 536 in fine. in vulneribus et mortis inflictione: ideo illis debetur aureola magis quam interioribus doloribus. Si autem quis pro fide letaliter vulneretur, et supervivat ad tempus, nihilo minus meretur aureolam. Si vero vulnus non sit letale, et tamen inde mortem incurrat, videtur idem dicendum; quamvis aliqui dicant contrarium, quia ex negligentia atque incuria sua incidit mortem. Verumtamen, quoniam vulneratio illa est sibi prima mortis occasio, non videtur privari aureola, nisi incuria et negligentia illa esset tam magna quod esset mortale peccatum. — Amplius, de Innocentibus quidam dixerunt, quod in eis acceleratus fuit usus rationis, quemadmodum in glorioso et sancto Joanne Baptista in utero matris, et ita perfecte martyres exstitissent. Alii dicunt, quod fuerunt martyres tantum actu; quod videtur sentire B. Bernardus, assignans tria martyrii genera: unum sola voluntate, aliud solo actu, tertium ex utroque.

Præterea quæritur, an doctoribus et prædicatoribus verbi Dei debeatur aureola. Et respondendum, quod sicut per martyrium et virginitatem, perfectissimam victoriam obtinet homo de mundo et carne; ita perfectissima victoria obtinetur contra diabolum, dum quis illum rejicit resistendo, et expellit prævalendo, non solum ex se, sed item a proximis: quod per prædicationem agitur et doctrinam. Ideo prædicationi et doctrinæ ex caritate exhibitæ, debetur aureola sicut virginitati atque martyrio. Nec solum, ut aliqui dicunt, prælatis quibus ex officio prædicare competit et docere, sed quibuscumque licite exercentibus actum hunc. Nec convenit prælatis nisi hunc actum exerceant ut oportet:5 non enim coronatur nisi qui legitime certat.

Quæritur item, an Christo et angelis aureola debeatur. Dicendum, quod de Christo est duplex opinio. Una, quod imo, quia pugnavit et prævaluit mundo atque diabolo. Sed diligenter pensando, dicendum quod quamvis Christo competat proprie aurea seu corona, non tamen aureola: quia aureola ex hoc quod diminutive vocatur, importat aliquid quod participatione quadam, non plenitudine possidetur. Hinc illis competit in quibus est participatio perfectionis victoriæ secundum imitationem ejus in quo consistit plena ratio perfectæ victoriæ. Quumque in Christo fuerit hujusmodi victoriæ plena principalisque ratio, per cujus victoriam et imitationem alii efficiuntur victores, non convenit ei aureola, sed aliquid unde omnes aureolæ originantur. Unde in Apocalypsi protestatur: Qui vicerit, faciam eum sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno ejus.6 Quamvis ergo fuit verissime virgo, martyr et doctor, attamen præmium accidentale his correspondens non habuit in ipso quantitatem notabilem in comparatione ad magnitudinem præmii essentialis: idcirco non habet in ipso rationem aureolæ sub ratione aureolæ. — At vero angelis non debetur aureola, quia aureola proprie correspondet cuidam perfectioni excellenti in merito. Ea autem quæ in hominibus ad excellentiam meriti pertinent, sunt angelis connaturalia, aut etiam spectant ad statum eorum communem, vel ad præmium ipsum essentiale: hinc ratione qua hominibus debetur aureola, angeli non habent aureolas.

C Præterea si quæratur, utrum et corpori debeatur aureola; respondendum, quod aureola proprie est in mente, quum sit gaudium de operibus quibus debetur aureola. Sed sicut ex gaudio præmii essentialis redundat decor in corpore, qui est gloria corporis: ita ex gaudio aureolæ quidam in corpore resultat decor; sicque aureola essentialiter est in mente, per redundantiam vero in carne. Verumtamen decor cicatricum qui erit in corporibus martyrum, non potest aureola appellari: quoniam multi martyres habebunt aureolam, in quibus hujusmodi cicatrices non erunt, ut qui submersione, fame, incarceratione sunt interempti.

Nunc quæritur, an sint tres tantum aureolæ, et quæ earum sit potior. Ad quorum primum dicendum, quod aureola est quodam præmium privilegiatum, privilegiatæ correspondens victoriæ: ideo secundum privilegiatas victorias in tribus pugnis, tres sumuntur aureolæ; et hoc patet ex introductis. Quidam vero distinguunt eas secundum tres animæ vires, ut dicantur tres aureolæ tribus præcipuis actibus trium virium animæ correspondere. Potissimus quippe actus potentiæ rationalis est, veritatem fidei ac salutis aliis communicare: cui actui confertur doctorum aureola. Potissimus autem actus irascibilis est, mortem pro Deo tolerare ac vincere: cui debetur aureola martyrum. Potissimus demum concupiscibilis potentiæ actus est, a delectationibus maximis totaliter abstinere: cui actui debetur aureola virginum. — Alii distinguunt aureolas secundum ea quibus Christo potissime conformamur. Ipse enim mediator fuit inter Patrem et mundum. Fuit igitur doctor, secundum quod veritatem quam a Patre accepit, hominibus prædicavit. Fuit et martyr, persecutiones et mortem a mundo propter justitiam sustinendo. Fuit et virgo excellentissime. Sicque in his sibi præcipue conformantur virgines, martyres et doctores.

Ad secundum quæsitum dicendum, quod præeminentia aureolarum ad invicem, dupliciter sumitur. Primo ex parte pugnæ, ut aureola illa sit dignior, quæ graviori pugnæ debetur: ut est imprimis aureola martyrum, quia ipsorum pugna est fortior secundum se ipsam, et vehementius affligens; deinde aureola virginum, quoniam pugna carnis est periculosior, in quantum est diuturnior, et ab hoste magis domestico ac vicino. Secundo, ex parte eorum de quibus est pugna: sicque aureola doctorum est potior, quia hujusmodi pugna versatur circa intelligibilia bona, aliæ autem pugnæ circa sensibiles passiones. Verum eminentia ex parte pugnæ essentialior existit aureolæ, quia aureola ex propria ratione respicit pugnam atque victoriam.

A Difficultas etiam pugnæ quæ attenditur ex parte ipsius pugnæ, est potior quam illa quæ ex parte nostri attenditur in quantum est nobis vicinior. Itaque simpliciter loquendo, aureola martyrum major est, et in commemoratione Sanctorum, martyres doctoribus atque virginibus præordinantur. Attamen quantum ad aliquid, nil prohibet alias aureolas esse eminentiores. Hoc quoque est evidens, quod unus Sanctorum excellentius alio habet aureolas istas, aut minus, secundum quod magis aut minus meruit eas. Meritum autem aureolæ potest intendi dupliciter: primo, ex parte radicis; secundo, ex parte operis. Et intensioni quæ est ex parte radicis, videlicet caritatis, correspondet intensio seu augmentum aureæ; intensioni autem quæ est ex parte operis, intensio correspondet aureolæ. — Hæc Thomas in Scripto.

Concordat Richardus, et addit: In Beatis est præmium essentiale, habens pro objecto bonum increatum; et præmium accidentale, habens pro objecto bonum creatum. Et vocatur accidentale: non quia accidens, quia sic etiam præmium essentiale diceretur accidentale; sed quia non pertinet ad essentiam beatitudinis animæ, imo sine illo anima esset beata beatifica fruitione. Itaque beatitudo corporis pertinet ad accidentale præmium animæ, sed est essentiale præmium corporis, quod sine illo non posset esse beatum. — Porro non omne præmium accidentale est aureola, sed illud dumtaxat quod habetur de opere privilegiato ac arduo, sicut expositum est.7 Sunt autem et alia multa accidentalia præmia de operibus virtutum non privilegiatis. — In Christo autem sunt aureolæ quantum ad id quod sunt, non sub ratione aureolæ, utpote prout aureola est quædam remuneratio militi data a principe, quum ipsemet Christus sit militum Dei princeps. — Nec in angelis aureola habet locum, quum sine difficultate et labore exsequantur cuncta quæ eis incumbunt.

Sed quæri potest, utrum Beati habebunt aliquod præmium accidentale pro operibus bonis quæ fecerunt in peccato mortali. Et respondendum, quod sicut pœna est duplex, puta, quædam inflicta a judice; et alia acta ab ipso peccante, qui peccando sibimet nocet et se ipsum deordinat: sic duplex est gaudium accidentale in Beatis, unum a Deo receptum, misericorditer præmiante opera facta ex caritate; aliud actum a Beato, qui recogitando quæ gessit, complacentiam habet etiam quod talia bona peregit. Primumque gaudium magis habet rationem præmii quam istud secundum, et primum illud multo præclarius est et magis intensum.

Quæritur rursus, an quilibet Beatus tantum gaudeat de bono proximi sui quantum de suo. Dicendum, quod in patria ordo permanet caritatis. Quumque clarum sit quod Beati plus gaudeant de bono illius quem amplius diligunt, plus gaudent de bono proprio quam de bono alterius, quoniam unusquisque eorum post Deum maxime diligit semetipsum quantum ad actus intensionem, prout caritatis exigit ordo. Hinc Linus plus gaudet de sua felicitate et gloria, quam de felicitate et gloria Petri, quamvis forsitan Petrus propter majorem gaudendi virtutem, magis gaudeat de bono Lini quam ipsemet Linus de proprio bono. — Hæc Richardus.

De præfatis demum aureolis scribit Bonaventura in Breviloquio, capitulo ultimo: Quoniam præmiatio illa finalis, fieri debet secundum quod exigit retributio justa, productio virtuosa, gubernatio ordinata, et etiam reparatio gloriosa; et in diversis Christi membris diversa sunt charismata gratiarum, non solum quantum ad dona interiora, sed etiam quantum ad exercitia exteriora; nec solum quantum ad habitus, verum etiam quoad status; et non solum quantum ad perfectionem caritatis in mente, verum etiam quoad perfectionis decorem et pulchritudinem in opere corporali: hinc aliquibus Christi membris non solum debetur stola animæ cum tribus dotibus ejus, et stola corporis cum quatuor dotibus suis, verum etiam excellentia quædam gaudii ac decoris propter excellentiam perfectionis ac pulchritudinis habitæ in opere virtuoso. Quumque triplex sit opus præcellenter perfectum ac pulchrum, spirituali formositate venustum secundum triplicem vim animæ, puta: rationalem, ad quam pertinet prædicatio veritatis, perducens alios ad salutem; et concupiscibilem, ad quam pertinet declinatio concupiscentiarum per integritatem perpetuam continentiæ virginalis; ac irascibilem, ad quam spectat perpessio mortis ad Dei honorem: hinc tribus justorum generibus, scilicet, prædicatoribus, martyribus, virginibus, debetur excellentia præmii accidentalis, quæ aureola nominatur. Quod facit non solum ad decorem animæ, verum etiam corporis: quia non redditur tantummodo voluntati, sed et extrinseco operi, substernens sibi meritum ac præmium caritatis, quod in septiformi dote consistit, videlicet, triplici animæ atque quadruplici corporis, in quibus cluditur consummatio, integritas, plenitudo universorum bonorum ad gloriæ complementum spectantium. Hæc Bonaventura.

Præterea ad hæc pertinet quæstio quam secundo Quodlibeto movet Henricus, videlicet: utrum digni licentiari in theologia qui non licentiantur, aureolam adipiscantur.8 Respondet: Ad promerendum aureolam plus respicitur actus quo homo meretur, quam status. Nempe cujuscumque conditionis aut status sit homo, si pro fide atque justitia mortem sustineat, meretur aureolam martyrum. Similiter cujuscumque status vel conditionis sit virgo, si pudicitiam virginalem propter Deum custodit ex proposito jugiter sic manendi, meretur aureolam virginum. Similiter ergo docens alios verbo prædicationis aut lectionis, quatenus per viam veritatis eos ad vitam perducat æternam, cujuscumque sit status, sive magister, sive non, meretur doctorum aureolam. In talibus enim consideratur actus magis quam status. Itaque si quis dignus sit ad magisterium promoveri, quamvis non promoveatur, tamen si docet, ut dictum est, meretur aureolam; et quamvis non esset dignus gradu magisterii in theologia, attamen prædicando atque docendo posset aureolam promereri. Si autem per hoc quod non promovetur neque admittitur ad magisterii gradum, impeditur ab actu docendi ac prædicandi, quamvis ad hoc bonam habeat voluntatem, quamvis pro bona et caritativa sua voluntate remuneretur præmio essentiali, non tamen meretur neque sortitur aureolam: quia ad promerendum aureolam non sufficit bona voluntas, sed requiritur actus, ut credo; quod tamen in se bonam continet quæstionem. Hæc Henricus.

Ex præhabitis inferunt quidam, quod in Beatis ita se habet aureola, velut si regio diademati superponatur sertum de floribus speciosis.

Postremo his consonant, et ad clariorem horum intelligentiam valent ea quæ scribit Guillelmus libro de Universo, generalius tamen loquens quam dicta de aureolis exigunt: Certum est, inquiens, quod quanto sanctiores sunt mentes creatæ, tanto intensius cupiunt lumen primæ increatæque veritatis, suavitatem quoque et degustationem summæ et incomparabilis bonitatis. Idcirco in vita præsenti affliguntur fame et siti illius, sicut dixit Propheta: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum;9 et denuo, Anima mea sicut terra sine aqua tibi.10 In ipso igitur Creatore finis et quies est ultimata, qui hanc virtutem ac largitatem contulit multis substantiis naturalibus, ut sua applicatione et contactu assimilent sibi receptiva virium seu virtutum suarum et actionum, ut patet in igne ferrum sibi assimilante; et omnis species speculum sibi objectum, si mundum ac tersum fuerit, expressissime sibi assimilat, similitudinem suam imprimens illi. Sic in odoribus et saporibus aliisque innumerabilibus rebus se habet. Quanto plus virtus et largitas Creatoris perfecta et penitus infinita, assimilabit sibi animas beatas immediate ultimata ac proxima approximatione sibi conjunctas, ut non solum sint deificatæ, sed etiam dii ac deæ? Imo si viri sancti in ista peregrinatione ex permodica approximatione ad Deum huic vitæ possibili dii vocati sunt, juxta illud, Ego dixi, dii estis;11 quanto plus ex illa beatifica approximatione ineffabiliter pleniori deificantur? Nemo enim intelligens, dubitat gloriam incomparabiliter eminentiorem gratia esse: quod manifestum est inde, quod nec stillam gloriæ sustinere potest vitæ hujus infirmitas. Amplius, si pulchritudines, bonitates et suavitates sensibilium rerum ita in se rapiunt animas hominum, ut præ amore insanire quodammodo videantur; quid factura est pulchritudo Creatoris et bonitas ac dulcedo ipsius, quas nec attingit admiratio, nec ulla æstimatio comprehendit? Differt autem, quoniam amor hujusmodi ad creata, et unio animarum nostrarum ad sensibilia, ebrietas est, imo insania, captivitas et excæcatio earumdem; illa vero illuminatio est earum.

Denique, sicut immensitas munificentiæ Dei altissimi redundantissime se effundit in animas gloriosas; sic et animæ beatæ in corpora sua divitias claritatis ac gloriæ effluent, atque internæ jucunditatis immensitas in corpora glorificata copiosissime redundabit. Et quanto corpora ipsa in hac vita animabus laboriosius ac fidelius, promptius ac perfectius sunt cooperata, imo etiam et compassa; eo gloria animarum felicius atque splendidius relucebit et exuberabit in ipsis corporibus. Quod facile est pensare ex hoc, quod etiam in hac vita dispositio bona in mente tam cito ac evidenter refulget in facie, et interna serenitas, devotionis dulcedo, conscientiæ puræ serenitas, consolatio et gratiosa præsentia Spiritus Sancti tam celeriter ac delectabiliter resplendent in vultu, et in totum corpus redundant. Hinc enim spiritus tristis exsiccat ossa, et animus gaudens ætatem floridam facit.1213 Et sapientia hominis lucet in facie ejus, atque ab occursu faciei cognoscitur vere sensatus.14

Ps. xxvii, 7. Hinc dixit Propheta: In ipso speravit cor meum, et adjutus sum, et refloruit caro mea. Quum itaque amor et bonitas, pulchritudo, amœnitas et dulcedo Creatoris, tam validissime et incomparabiliter attrahat sibi et quasi absorbeat in se mentes civium supernorum, et incomparabiliter dulcius jucundiusque eas afficiat quam quæcumque objecta sæculi hujus; constat quod cuncta ista carnalia vehementissime vilipendant ac respuant. Hinc constat quod paradisum carnalium deliciarum penitus detestentur; nec possibile est hujusmodi paradisum Sanctis dari pro præmio, quum et in vita præsenti ex aliquantula degustatione dulcedinis Dei, carnalia habeantur fastidio. Unde innotescit carnalitas, stultitia, excæcatio Sarracenorum carnalem exspectantium paradisum, infinitaque vilitas, turpitudo, damnatio impiissimi Mahometi. — Hæc Guillelmus in libro præfato, et partim in libro de Fide et legibus, ubi de his plenius pertractatur.

Footnotes

  1. Exod. xxv, 25. ↩

  2. Exod. xxv, 25. ↩

  3. Job vii, 1. ↩

  4. Apoc. v, 10. ↩

  5. II Tim. II, 5. ↩

  6. Apoc. III, 21. ↩

  7. Cf. p. 439 B'. ↩

  8. q. 12. ↩

  9. Ps. xli, 3. ↩

  10. Ps. cxlii, 6. ↩

  11. Ps. lxxxi, 6. ↩

  12. Eccle. viii, 1. ↩

  13. Prov. xvii, 22. ↩

  14. Eccl. xix, 26. ↩

Chapter 275 of 283