Skip to the text

Quæstio 3

Modo quærendum, Utrum beatitudo et gloria electorum major erit post diem judicii quam sit nunc; et qualiter beatitudo a diversis diversimode participabitur, ac diversitas mansionum sumatur penes gradus caritatis diversos.

Videtur quod non crescit. Anima enim beata a corpore separata, videtur conformior Deo ac angelis, quia materia sunt immunes: ergo et tunc liberior expeditiorque consistit ad actus et affectus intellectivæ portionis.

Circa hæc loquitur Thomas: Beatitudinem Sanctorum post resurrectionem extensive augeri, est manifestum; quia beatitudo tunc erit non solum in anima, sed item in corpore. Animæ quoque beatitudo extensive augebitur, in quantum anima tunc gaudebit non solum de proprio bono, sed etiam de bono corporis sui. Potest etiam dici, quod animæ beatitudo intensive augebitur. Nam corpus hominis dupliciter potest considerari: primo, secundum quod est ab anima perfectibile; secundo, prout in eo est aliquid repugnans animæ in operibus ejus. Quantum ad primum, conjunctio corporis cum anima, addit animæ quamdam perfectionem, quoniam pars in suo toto completur, et in se imperfecta consistit. Sed quoad secundum, impedit animæ perfectionem, juxta quod legitur: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam.1 Quumque (juxta præhabita) in resurrectione futura, sint omnia talia a corpore removenda, patet quod anima in corpore glorificato, quod erit perfecte subjectum atque obediens animæ, expeditior ac potentior erit ad actus suos quam ante.2 Hinc naturaliter appetit suo corpori reuniri: per quod ejus operatio qua fertur in Deum, est nunc minus intensa.3 Propter quod ait Hieronymus*, quod* ex appetitu corporis retardatur ne tota intentione in Deum feratur. Hinc etiam anima corpori glorioso conjuncta, similior Deo est quam separata, sicut et perfectius habet esse, quamvis separata habet aliquem modum essendi Deo et angelis similiorem.

Præterea dum quæritur, an beatitudo ab omnibus æqualiter participabitur, respondendum: Quum beatitudo in operatione consistat, gradus beatitudinis attendendus est secundum gradus perfectionis in agendo. Perfectio autem operationis in qua consistit felicitas, ex duobus pensatur, puta, ex parte operantis et ex parte objecti. Unde Philosophus decimo Ethicorum testatur: Perfectissima operatio est, quæ est altissimæ potentiæ nobilissimo habitu perfectæ, et respectu nobilissimi objecti. Objectum vero operationis in qua consistit felicitas, unum est omnino ac idem, videlicet divina essentia. Idcirco ex hac parte non erit beatitudinis gradus; sed ex parte operantium seu videntium divinam essentiam, quorum quo habitus fuerint perfectiores, utpote, lumen gloriæ, caritas, perfectiones et merita, eo ipsorum beatificæ visiones erunt eminentiores. Sicque apud Matthæum, singuli operarii dicuntur singulos accepisse denarios, quia denarius, id est præmium essentiale, unum erit ex parte objecti.4 Et sicut ignis est subtilissimum corpus, loquendo in communi, nihilo minus unus ignis est subtilior alio; ita beatifica visio est summa et ultima merces, et tamen in speciali in uno est major, in alio minor.

Insuper isti beatitudinis gradus mansiones vocantur. Motus quippe localis prior est omnium motuum aliorum. Hinc nomen motus atque distantiæ derivatur a motu locali ad ceteros motus, secundum Philosophum. Locus vero est finis motionis localis, ad quem quum mobile venerit, quiescit in illo et conservatur. Ideo in quolibet motu, quietationem in fine motus vocamus collocationem seu mansionem. Quumque nomen motus derivetur usque ad actum appetitus et voluntatis, ipsa assecutio finis appetitivi motus dicitur mansio, id est collocatio fixa in fine. Sicque diversæ consecutiones et possessiones ultimi finis appellantur diversæ mansiones, ut sic unitas domus cœlestis correspondeat unitati beatitudinis ex parte objecti, atque pluritas mansionum distinctioni beatitudinis ex parte subjectorum: quemadmodum in rebus naturalibus cernimus, quod idem est locus sursum, ad quem omnia levia tendunt, sed unumquodque pertingit magis aut minus propinque, et ita sunt diversæ mansiones levium sursum.

Postremo dum quæritur, an mansiones istæ in patria distinguuntur penes gradus caritatis diversos; dicendum, quod principium distinctivum mansionum seu graduum beatitudinis, duplex est: unum propinquum, aliudque remotum. Propinquum est diversa dispositio in Beatis, ex qua contingit in eis diversitas perfectionis in actione beatitudinis; principium vero remotum, est meritum quo talem ac tantam beatitudinem consequuntur. Primo modo distinguuntur mansiones secundum caritatem patriæ, quæ quanto in aliquo erit perfectior, tanto efficiet eum capaciorem divinæ claritatis; et secundum ejus augmentum augebitur perfectio divinæ visionis. Secundo autem modo distinguuntur secundum caritatem viæ. Actus enim noster non nisi ex caritate est meritorius, quoniam caritas ipsum finem habet pro objecto: unde nec opera meritoria sunt nisi ut caritate informantur. Hinc tota diversitas in merendo ad diversitatem reducitur caritatis. Sicque caritas viæ distinguet mansiones per modum meriti. — Hæc Thomas in Scripto. Concordat Petrus, cujus scripta continentur in istis.

Addit autem Richardus: Aliqui non improbabiliter dicunt, quod beatitudo electorum post judicium non erit major intensive, quia in corporum resumptione non augebitur lumen seu habitus gloriæ; nec per illam resumptionem habebit anima perfectius esse naturale, quoniam esse creatum ultra essentiam non videtur importare nisi solam relationem ad datorem essendi. Anima autem per corporis resumptionem non erit perfectioris essentiæ, sicut per separationem a corpore nihil de essentia fuit diminutum. Sed contra istud videtur esse auctoritas Augustini, dicentis duodecimo super Genesim, animam a corpore separatam, non sic posse conspicere incommutabilem veritatem ut sancti angeli vident, seu alia latentiori causa, seu ideo quoniam inest ei quidam naturalis appetitus administrandi corpus, quo appetitu retardatur quodammodo ne tota intentione feratur in summum bonum. Super illud Apocalypsis quoque, Vidi subtus altare animas interfectorum, asserit Glossa: Ideo animæ Sanctorum dicuntur modo subtus altare, quia nunc sunt in minori dignitate quam erunt quando ultra stolam nunc datam, stolam quoque corporis obtinebunt. Quumque corpora ordinentur ad resurrectionem propter animam intellectivam, frustra fieret resurrectio corporum, nisi animæ sanctæ per hoc fierent majoris virtutis ad intelligendum ac diligendum. Hinc mihi videtur dicendum, quod beatitudo animæ major tunc erit etiam intensive, ita quod tunc clarius Deum videbit. Unde et Magister affirmat, quod majorem gloriam suæ claritatis tunc Deus electis monstrabit: non quod anima receptura sit tunc majorem gloriæ habitum, sed quia augebitur perfectio suæ naturalis virtutis. Quanto autem perfectior est animæ virtus naturalis, tanto cum æquali adjutorio supernaturali Deum clarius videt. — Quod autem naturalis virtus et modus essendi animæ erunt tunc perfectiores, probatur ut supra ex Thoma.5

Concordat Albertus, dicendo: Augmentum gloriæ potest intelligi extensive, ita quod erit de pluribus, et ita augebitur; et intensive, nec ita augebitur, nisi pro quanto, naturali desiderio quietato quo dependet ad corpus, anima fortiori intentione convertetur ad Dei contemplationem.

Bonaventura quoque circa præhabita loquitur: Beatitudo est duplex. Una, satians objective et effective, videlicet Deus; et sic omnium una est beatitudo ac merces. Alia, satians formaliter et inhæsive; sicque omnium est una beatitudo, unitate conformitatis et unitate connexionis, attamen differens quantitate remunerationis et gaudii. Nam unus alio clarius videt, vehementius gaudet, ac strictius tenet. Hæc Bonaventura.

Denique Scotus ait: Ad hoc quod appetitus quietetur, non oportet quod habeat omnem perfectionem cujus est capax seu sibi possibilem, imo sic sola anima Christi habet appetitum suum simpliciter quietatum; sed sufficit quod tantam habeat perfectionem, felicitatem et gloriam, quanta sibi convenit secundum divinam justitiam et secundum rectam rationem, ac voluntatem rationi ac sapientiæ consonam, atque divinæ justitiæ conformatam ac subditam. Hæc Scotus.

Præterea, super his scribit Guillelmus libro de Universo: Habet quæstionem, utrum felicitas illa mutationem recipiat saltem in majus ac melius, hoc est, an possit augeri. Videtur quippe non parum augenda. Primo, si glorificatis hominibus tantus futurus est amor divinæ justitiæ et exterminationis omnis iniquitatis et injustitiæ, omnisque miseriæ a sanctis et electis hominibus; quomodo possibile est eos ista videre fieri, nec novum gaudium eis inde accrescere? Omne namque desideratum et amatum suo obtentu et adeptione, aut novum ingerit gaudium, vel auget præhabitum. Secundo, ex glorificatorum corporum receptione. Si etenim sanctis animabus tantus amor est corporum suorrum in ista deformitate atque miseria positorum, quomodo non incomparabiliter major amor eis erit ad corpora sua, dum ea viderint glorificata? Nam juxta magnitudinem amoris in amatum, est gaudii magnitudo in adeptione amati. Manifestum est ergo, ex receptione corporum glorificatorum eis accrescere inæstimabile gaudium, quum et in illa glorificatione perficientur animæ ipsæ secundum vires suas exteriores, imo et interiores organicas. Tertio, quum et tantus amor sit angelis sanctis in animas sanctas, animabusque sanctis jam beatis in animas electas glorificandas; quomodo non ex consortio et adventu earum augebitur gaudium utrorumque, imo universorum et singulorum, juxta vehementiam dilectionis in invicem? Nam (ut alibi demonstravi) gaudium uniuscujusque angelorum sanctorum ac civium supernorum de gaudio uniuscujusque suorum concivium, tam angelorum quam animarum seu hominum beatorum, majus erit omnibus gaudiis quæ in hac vita sunt et in hoc mundo. Quoniam igitur non unum tantum, sed innumerabilia millia hujusmodi gaudiorum, unicuique tam beatorum angelorum quam animarum felicium accrescent ex his omnibus qui de judicio assumentur ad utrorumque consortium; quomodo non augebitur felicitas utrorumque prius glorificatorum, ex tot millibus gaudiorum tantorum? Et adhuc multo plus augebitur hujusmodi gaudium Beatorum, ex inspectione forinsecus gloriæ ac magnificentiæ supergloriosissimi Creatoris in suis effectibus, et ex resplendentia sapientiæ et omnipotentiæ, æquitatis atque clementiæ ejus in suis operibus, quem præ omnibus incomparabiliter præamabunt.

Quod si quis instet et dicat, quod gaudia felicitatis illius sunt ex cognitione, quæ in Beatis tantæ est claritatis et perfectionis, ut futura tanquam præsentia videantur ibidem, ideoque ex glorificatione illa nil gaudii ipsis accrescet; dico ad hoc, quod istud non est adhuc certe ac liquide demonstratum. Et quamvis sic esset, attamen multum distat inter apprehensionem qua apprehenditur res futura, et eam qua apprehenditur esse præsens; similiter inter cognitionem qua quis cognoscit se bonum aliquod habiturum, et eam qua cognoscit et sentit se jam illud habere. — Hæc Guillelmus. Qui et alio loco disseruit: Si quæras qualiter animæ sanctæ tot gaudiis poterunt simul gaudere, respondeo, quod instar angelicorum spirituum omnia simul cognoscunt in Verbo æterno, et libertate ac expeditione nobis inexcogitabili sunt donatæ.

Amplius, locum hic habet quod duodecimo Quodlibeto quærit Henricus:6 utrum videlicet habens naturalia meliora, exstensens in caritate et gratia æquali cum caritate et gratia alterius habentis naturalia minus bona, clarius videbit atque intensius diliget Deum quam ille alter.

Videtur quod imo, quoniam actus conformatur potentiæ habituique agentis. — In oppositum est, quia si sic, tunc habens caritatem minorem, haberet gloriam tantam ut habens caritatem majorem.

Respondeo, quod in actu glorioso duo considerantur. Primum est ordo actus ad objectum in quo consistit felicitas. Secundum est ordo actus ad subjectum a quo actus elicitur. Ex ordinatione ad objectum, actus recipit formam et speciem; ex ordinatione ad subjectum, recipit intensionem et remissionem juxta dispositionem subjecti. Verumtamen ex parte subjecti, prout ad præsentem pertinet quæstionem, est distinguendum: quia dispositio subjecti penes quam actus recipit intensionem et remissionem, est duplex, utpote, naturalis potentia agentis, et habitus potentiam informantis. Et tam potentia quam habitus considerari possunt dupliciter, videlicet, quoad eorum substantiam, et quoad eorum fervorem ad actum eliciendum. Similiter, ex parte intensionis et remissionis oportet distinguere: quoniam illa aut consistit in substantia actus ut tendit in objectum, vel in modo expeditionis in eliciendo actum ex subjecto. Itaque considerando intensionem et remissionem primo modo, sic semper sequitur subjectum ex quo elicitur, secundum dispositionem utramque, principaliter tamen ratione fervoris, quoad actum merendi in vita præsenti: et quoad substantiam actus, ut tendit in objectum, et quoad expeditionem eliciendi ipsum ex subjecto. Nam secundum majorem fervorem potentiæ et habitus caritatis, intensior actus merendi elicitur, et expeditius: et hoc meritum ex nobis est et ex Deo. Quoad actum vero præmium recipiendi in vita gloriosa: quoad intensionem et remissionem ejus in sua substantia, ut tendit in objectum solum, sequitur secundum dispositionem habitus, quia in ipso consistit meritum, cui redditur præmium secundum intensionem actus ut tendit in objectum, et hoc a solius Dei liberalitate; sed quoad intensionem modi eliciendi expedite actum ex subjecto, sequitur secundum dispositionem utramque.

Hinc dico, quod habens naturalia meliora in caritate æquali, expeditius elicit actum intelligendi atque volendi, quam habens naturalia minus bona, actibus intelligendi et volendi exsistentibus æqualibus in utrisque juxta æqualitatem habituum gloriæ. Sicque concedendum, quod habens æqualem gloriam in melioribus naturalibus, non videt nec diligit Deum intensius, quamvis actus illos quantum in se est, eliciat expeditius, nulla tamen difficultate eliciendi exsistente in alio. Hinc quoque ille meliora naturalia habens, non erit beatior: beatitudo namque non est major aut minor in patria ratione expeditionis, sed solum ratione intensionis et remissionis ipsius actus in sua substantia, qua tendit in objectum, et agentem unit intensius remissiusve objecto. — Hæc Henricus. Cujus responsio satis est involuta. Nam et præhabita verba Augustini, quod scilicet anima separata retardatur ne tota intentione nec tam plene feratur in Deum; exponit solum quantum ad expeditionem jam tactam, non quoad intensionem, ut alii quidam, quum et naturalia cooperari dicantur gratuitis.

Præinductis quoque consonat responsio hujus doctoris quartodecimo Quodlibeto, ad quæstionem qua quæritur, utrum intellectus beatus possit proficere in cognitione multitudinis rerum cognoscibilium, non proficiendo in cognitione divinæ essentiæ. Ad quod respondet quod imo, quo-

Cf. p. 411 A.7 niam per cognitionem talium in divina essentia, non augetur essentialis beatitudo, sed bene quoddam gaudium accidentale. Divina quoque essentia, in qua universa slucent, est superliberrimum speculum: ideo repræsentare se potest ut vult, ita quod vel plura vel pauciora cognoscuntur in ea. Unde quinto Confessionum loquitur Augustinus: Infelix homo qui scit omnia, et te nescit; beatus vero qui te scit, quamvis ista ignoret; qui autem te et ista novit, non propter ista beatior, sed propter te solum beatus. — Hæc Henricus. Ex quibus patet, qualiter Beatorum gaudium accidentale potest augeri, non aucto præmio essentiali.

Footnotes

  1. Sap. IX, 15. ↩

  2. Cf. p. 277 D et s. ↩

  3. * Augustinus ↩

  4. Matth. xx, 9, 10. ↩

  5. p. 409 C'. ↩

  6. q. 6. ↩

  7. q. 4. ↩

Chapter 269 of 283