Skip to the text

Initium

INTER JESUM ET SENEM

DIALOGUS

INTER JESUM ET SENEM

DIALOGUS¹

SENEX. — Ne, quœso, indigneris, bone Jesu, si loquar ad te Dominum Deum meum, quum sim pulvis et cinis.1

JESUS. — Quis enim es tu?

SENEX. — Inveteratus dierum malorum2, corrosus per vermes infinitos in conscientia, conculcatus per bestiales delectationes a juventute mea, et usque ad senectam et senium curvatus et pressus grandi criminum sarcina, qui gratiam tuam in primo ætatis vigore neglexi et repuli, abutens donis tuis et talentis summi patrisfamilias.

JESUS. — Noli desperare, si tamen jam in fine dierum tuorum te mihi offerre vis ex animo per pœnitentiam in sacrificium vespertinum. Nam indulgentiam meam nulla peccatorum, nulla flagitiorum, nulla scelerum quantumcumque multiplicatorum enormitas superare valet, qui omnipotentiam meam parcendo maxime et miserando manifesto. Nullum pœnitentem de præteritis damno, si bonus ex malo extremo fuerit repertus.

SENEX. — Eia, quam dulcia cordi meo eloquia tua! Suscipe igitur, pie Jesu, propter nimiam pietatem tuam, fæces tristis et morbidæ senectutis meæ, concedens pariter et mihi gratiam tuam, ut in ea qualemcumque pœnitentiam agere valeam, quam miseratio tua continuet usque ad mortem.

JESUS. — Talis, mihi crede, talis est erga homines miseratio mea, quod nunquam sperno pœnitentiam, si mihi sincere et simpliciter offeratur.3 Etiam si usque ad ultimam (si ita res accidat) senectutem et ad summum quis perveniat malorum, et inde tamen velit reverti ad virtutis viam, suscipio libenter et gratanter amplector, et facio omnia, quatenus eum ad priorem statum revocem. Sed unum est quod totis mentis et corporis viribus fugiendum est, scilicet procrastinatio emendationis et pœnitentiæ: quia ego qui pœnitenti veniam spopondi, peccanti diem crastinum non promisi; et licet veniam promiserim delinquenti, non tamen spopondi ut ei darem voluntatem pœnitendi, quemadmodum nemini dedi tempus peccandi. Immittit namque diabolus longioris vitæ securitatem, ut inferat perditionem;4 nec dinumerari possunt quantos hæc inanis umbra deceperit. Quotidie expavendus et præveniendus est dies transitus vestri, et commigrationis incerta hora prævenienda. Odibile est apud Deum, quando homo sub fiducia pœnitentiæ reservatæ in senectutem liberius peccat. In morte vero peccatores tanto acrius puniam, quanto diutius toleravi quod punire poteram. Sæpe recogitando tracta quod maledictus omnis qui peccat in spe. Opus est ergo ut sibi homo quotidiano actu provideat et procuret bonam consummationem. Deinde stultissimum est salutis negotium procrastinatione continua suspendere, atque voce corvina per cras, cras, qua om-

¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. nis fallitur ætas, vitæ emendationem protelare. Unde,

Ovidius. Qui non est hodie, cras minus aptus erit.

SENEX. — Heu! hæc sapere et intelligere nolui quum essem juvenis et fortis robore: nunc autem in hac fragili ætate senectutis meæ quomodo dignos pœnitentiæ fructus facere potero?

JESUS. — Non longitudine temporum, sed affectus sinceritate pœnitudo pensatur. An non recolis quod latro ille qui pendebat in cruce, non eguit prolixitate temporis ut ingressum paradisi mereretur, sed tantum ei spatium suffecit quantum expendi potuit donec unum proferret sermonem, ita ut intra momentum temporis totius vitæ sceleribus absolutus, præcedere ad paradisum etiam Apostolos mereretur?5 De tuis itaque ne dubites offensis. Obliviscar ego omnium, dummodo tu malarum voluntatum et malæ consuetudinis oblivisci velis. Nam parcere ego promptus sum atque pœnitentibus veniam donare libenter, tantum si peccator pœniteat, nec ultra pœnitenda committat. Nam labor sine fructu est et spes vanissima valde, sic peccata confiteri et plangere, ut tamen non desinatur peccare. Talis enim subsannator et irrisor est Dei; nec capit hujus veniam, sed provocat iram, quoniam non diluit, sed dilatat criminum gesta. Noli ergo tu sic facere, sed et peccasse pœniteat, et jam amplius peccare desiste.

SENEX. — Scio quia optimus modus pœnitendi est a peccato quiescere vel cessare.

JESUS. — Maxima est utique utilitas pœnitentiæ et spes conversionis. Nam per pœnitentiam filius prodigus et luxuriosus prioris gloriæ recepit statum, quem senior frater habebat per innocentiam: imo ex conversione hic etiam amplius meruit. Audi itaque quomodo senior frater dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et nunquam dedisti mihi hœdum de capris ut cum amicis meis epularer; quum autem filius tuus hic venit, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, occidisti ei vitulum saginatum. Quomodo ergo non videtur amplius consecutus qui per pœnitentiam rediit, quum ille hœdum nunquam acceperit, huic vitulus sit occisus saginatus?

Non ergo te terreat tuorum magnitudo peccatorum: multo enim magis ego sum miserator, quam tu peccator. Tua iniquitas magna quidem, mea autem misericordia infinita. Quanto enim superior est Deus homine, tanto tua malitia inferior est mea bonitate. Quid namque delinqueret homo quod non indulgeret Deus factus homo? Si tu homo peccator es, ego sum Agnus Dei, qui tollo peccata mundi; qui non veni vocare justos, sed peccatores, et paratus sum salvare clementia quos non possum salvare justitia.67 Denique plus in me misericordiæ et dilectionis reperies quam spectare auderes aut optare. Placatum tibi me invenies, si te cum gemitu reum et me pium Dominum ex animo fatearis. Nulla melodia suavior mihi est, quam ut peccator vocem lacrimis adspergat frangatque suspiriis. Omnis peccator in pœnitentia ducem habet gemitum, quia et bonum quod oportuit non fecit, et malum quod non oportuit fecit.

Recole autem semper, quod sero quæruntur salutis remedia, quum mortis imminet periculum: quia qui hic tempus congruum pœnitentiæ perdit, frustra ante regni januam cum precibus venit. Hinc etenim vas electionis Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Sed, heu! nemo quam bene vivat, sed quamdiu, curat:8 quum omnibus possit contingere ut bene vivant, ut diu, nulli. Quid autem est diu vivere, nisi diu torqueri? Et quanto quis diutius in hac vita fuerit, tanto majori oneratur sarcina peccatorum. Cogita attente, quod sic est vita ista quasi homo in domo aliena. Nescit qua die vel qua hora dicatur ei: Veni foras, quia non est tua domus in qua es. Homini namque vita commodatur, non donatur.

SENEX. — O quam prudens ille qui nunc castigat corpus suum per pœnitentiam, ut in hora mortis suæ valeat habere certam confidentiam; qui talis nunc nititur esse in vita, qualiter optat inveniri in morte; qui nunc discit mori mundo, ut tunc vivere incipiat in cœlo; qui nunc discit omnia contemnere, ut tunc possit libere ad te Regem gloriæ æternæ pergere!

JESUS. — Vera sapientia est vita laudabilis, et apud Deum pura mens, cogitans semper qualis vita, non quanta sit. Sapiens sic studet dies implere transitorios, ut in vita futura dies æternitatis mereatur invenire. Bonum siquidem bene vivere, melius bene mori. Sed homo non bene moritur, qui non bene vixit. Sunt plerique qui nolentes bene vivere, nec ad virtutes converti, desiderant tamen bene mori:9 quorum finis interitus. Eorum enim est finis deputatus igni qui præparatus est diabolo et angelis ejus.10 Volunt mecum regnare, sed non compati; omnes me frui, sed non imitari. Ego caput omnium, caput meum sursum levare nolui nisi per tribulationes: non ergo speres viam molliorem. Viam qua præcessi, sequaris: si enim a vestigio meo aberraveris, peribis.

Putasne quod aliquis in præsenti vita gaudeat et in futura? Nimis delicatus es, si utrumque præsumis: uti sæculo, et frui Deo; præsentis mundi delicias capere, et nihilo minus cœlestis gloriæ divitias obtinere. Audi quid dictum sit illi diviti in

Evangelio, qui cruciabatur in flamma, et linguæ ardentis refrigerium postulabat:11 Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. O quam dissimile præmium! Cumulus enim deliciarum in cumulum miseriarum transiturus est, quarum angustias ille impatientius sustinebit qui diutius et delicatius hujus vitæ desiderabilibus assuevit.

Non ergo affectes delicias quæ in fine ad infinibilem mortem perducunt. Sit tibi asperitas vitæ solatium, quæ viventes Deo acceptos facit, et securissimos morientes. Nullus deliciosus et dives moritur qui in exitu hujus vitæ non desideret fuisse pauperrimus. Subtrahe ergo et furare tibi aliquid singulis diebus de hujus mundi voluptatibus. Ingredere novam pœnitentiæ viam. Nec tibi videatur austerum, si ea prudenter omittis quæ inaniter placuerunt. Florem tuæ juventutis immolasti mundo; saltem fæces senectutis immoles Altissimo, et residuo brevis ac miseræ vitæ tuæ tempore regnum eme æternum. Eleemosynis propriæ manus tibi scalam et ascensorium erige ad illam supernorum civium mansionem, in qua est pax æterna, quies impermutabilis, gaudium quod non deficit, lumen quod non exstinguitur, gloria quæ non transit.

SENEX. — Eia, Jesu bone, hanc gloriam mihi præstare et præparare digneris. Amen.

INTER JESUM ET PUERUM

DIALOGUS

Footnotes

  1. Gen. xviii, 30, 27. ↩

  2. Dan. xiii, 52. ↩

  3. Ezech. xviii, 21, 22. ↩

  4. Eccli. xv, 21. ↩

  5. Luc. xxiii, 42, 43. ↩

  6. Matth. 19, 13. ↩

  7. Joann. 1, 29. ↩

  8. II Cor. 6, 2. ↩

  9. Philipp. III, 19. ↩

  10. Matth. XXV, 41. ↩

  11. Luc. xvi, 24, 25. ↩

Chapter 1 of 11