Articulus 3
De variis motivis quibus inducendi sunt scholares, præsertim pueri adhuc innocentes, ad diligentem profectum scientiæ ac virtutum, ad conversionem quoque perfectam.
JESUS. — Præcedenti articulo multa jam tetigi tibi motiva ad detestandum ac evitandum sæculi vanitates, intimoratorum sodalium pravitates, atque ad arripiendum spiritualis conversationis exordia, ac devotorum scholarium studiosorumque puerorum consortia. Primum est, ne pretiosæ innocentiæ donum, Baptismatis gratiam, irrecuperabilem virginitatem, ac supernaturalia charismata gratiæ gratum facientis, theologicarum ceterarumque virtutum infusarum atque donorum Spiritus Sancti tibi in Baptismate præstitorum amittas. Per hæc etenim anima tua ineffabiliter decoratur, angelicis mentibus conformatur, ad promerendum vitam æternam idonea redditur, sole et cunctis planetis atque sideribus cœli pulchrior splendidiorque efficitur, et tu ipse quasi angelus Dei consistis, quamdiu in istis permanseris supernaturalibus ornamentis.
PUER. — Unde hoc innotescit, quod tam divina præclaraque gratiæ munera in Baptismatis fonte donantur? Præterea, ut in scholis jam didici, dona Spiritus Sancti sunt sapientia, scientia, intellectus, consilium, fortitudo, pietas, timor. Si ergo sapientia et scientia animæ meæ in Baptismo infusæ sunt, quid necesse est mihi pro eis adipiscendis studere? Rursus, quid prodest animæ dona ista conferri ante usum rationis, antequam eis uti valeat et quidquam mereri?
JESUS. — Puer es, et pueriliter quæris, verumtamen non adeo pueriliter quin ex interrogationibus istis patescat bonitas tui ingenii, capacitasque ejusdem. Hinc tibi respondeo, quod infantuli in Baptismo ab originali purgantur peccato, et de filiis iræ filii gratiæ efficiuntur, ac in statu ponuntur salutis:1 unde si ante adultam decedant ætatem, confestim salvantur. Quæ omnia certum est sine præfatis charismatibus gratiæ fieri non valere. Propter quod infantes non baptizati excluduntur a regno, et in deputato sibi ponuntur limbo, pœnam damni, hoc est beatificæ visionis carentiam, sustinentes. Hinc demum ante adultam ætatem rationisque usum his supernaturalibus donis indigent pueri. Porro sapientia et scientia quæ in Baptismate infunduntur, a sapientia naturali et scientia acquisita scholastica realiter distinguuntur; et in his hac responsione breviloqua esto contentus, quia materia pro nunc tuum transcendit ingenium, atque a principali abducit proposito.
PUER. — Quoniam pueriliter interrogavi, plus sciscitari non audeo; nec hoc mihi (ut confido) nocebit, præsertim quia et me non interrogante, tu, Domine, nihilo minus nosti quid expediat mihi audire.
JESUS. — Hoc plane non pueriliter, sed sapienter effaris. Nec absolute prohibeo tibi loqui et quærere, sed ut modestiam discas ac serves persuadeo.
PUER. — Si tanta est innocentium puerorum opulentia ac ornatus in supernaturalibus donis, et si tantum eis periculum imminet ex peccato, mirum quod a suis parentibus ac magistris non diligentius, frequentius ac seriosius instruuntur, avisantur et custodiuntur ne peccent, et ne peccando tam maxima incurrant patianturque damna.
JESUS. — Prudenter hoc loqueris, et merito admiraris: nam et parentes ac magistri ad hoc tenentur. Sed qui se ipsos non custodiunt, nec spiritualiter sed carnaliter diligunt se et suos, aut temporalia lucra potius quam spiritualia quærunt emolumenta: quid mirum si pueros taliter negligunt informare, avisare et custodire? Imo hoc potius de multis parentibus est mirandum ac vehementer deflendum, quod sobolem suam adhuc vix compotem rationis enutriunt, non utique in disciplina et timore Domini, sed potius in pessima libertate, et antequam pueri sciant quid exsistit superbia, docent eos superbiam.
PUER. — Nunc cetera, o Domine, si placet, prosequere.
JESUS. — Secundum motivum ad istud inductivum asserui esse, quod ipsa assuefactio ad virtutes in pueritia cœpta, deinde per totam vitam atque in senio efficit hominem ad exercitia virtuosa ac spiritualem profectum magis idoneum. Quemadmodum enim difficile est consueta relinquere, ita perfacile est ea continuare, sicque de virtute in virtutem conscendere, ac tandem perfectionis fastigium adipisci. Virtutes quippe ex sua natura suaves sunt, et earum exercitiis occupari et inhærere, naturaliter delectabile exstat. Difficultas vero quæ in earum exercitatione sentitur, ex humana corruptione passionumque vehementia oritur. Hinc pueri, ceteris paribus, ad omne bonum sunt magis apti, convertibiliores, spiritualis quoque profectus capaciores; ac postmodum minus tentantur, saltem tentatione quæ est ab intra, quamvis interdum Deo sic permittente, forinsecus a dæmonibus graviter impugnentur. Hinc maxime expedit ut pueri in sua pueritia convertantur, virtutum exercitiis assuescant, atque in sancta devotione enutriantur.
Tertium motivum ad hoc inducens esse disserui, ne a summa supernaturalique dignitate ad vilissimam corruas fœditatem, ad ignobilissimam servitutem, ad æternæ perditionis cladem ac foveam. Nempe, ut dixi, per supernaturalia dona tibi in Baptismate impertita, facta est anima tua sui Creatoris Salvatorisque filia, sponsa, amica et heres: quæ omnia peccando mortaliter non solum amittit, sed insuper prædicta vilissima istis contraria promeretur ac recipit. Etenim peccando mortaliter, fit diaboli sponsa, seu magis adultera, proles ac socia; Dei inimica, Creatori odibilis, et omni beneficio ejus indigna, in tantum ut homo sic peccans prorsus indignus sit pane quo vescitur, et omni obsequio creaturæ, indignus terram calcare, aerem respirare, et omni bestia vilior, imo, ut Aristoteles quoque testatus est, omni bruto decies millies pejor: sicque æterna felicitate juste privatur, ac insuper infernalibus incendiis ac tormentis in perpetuum traditur, immergitur, cruciatur.
PUER. — Ista, mi Domine, vehementer me terrent, valenter compungunt, et ad obtemperandum salutaribus hortamentis valde instigant, imo in admirationem convertunt quod aliquis hæc perpendens audet peccare. Præterea, si homo per unum peccatum mortale perdit tot bona, incurrit tot mala, quid imminet eis qui peccatis peccata adjiciunt, ac multis mortalibus quotidie inquinantur?2
JESUS. — Ne ergo et tibi sic accidat, non tardes converti ad Dominum.3
PUER. — Ecce, mi Domine, mundum intendo relinquere, religionem intrare, aut inter Fratres devotos tibi servire. Verum nec scientia, nec ætate, nec corporis robore ad hoc adhuc aptus consisto. Interim ergo intendo ad universale Studium pergere, philosophiæ operam dare, in naturalibus scientiis diligenter proficere, potissime quoniam (ut audivi) sine hujuscemodi eruditione sacram intelligere Scripturam non potero. Insuper aliqui dicunt, quod scholaris scholis a suis parentibus mancipatus, suis lectionibus potius quam divinis obsequiis debet intendere: alioqui esset culpabilis.
JESUS. — Ad hæc sequenti articulo plenarie respondebo.
Footnotes
Chapter 5 of 11