Skip to the text

Articulus 6

Confirmatio salubris propositi.

JESUS. — Considera diversitates retributionum ac finium hominum electorum ac reproborum : et de hoc ædificare atque in bono te figere debet exemplum quod in Vitaspatrum narratur de quadam devotissima virgine, quæ in filiali ac sancto Dei timore valde profecerat. Cujus quum parentes fuissent defuncti, cœpit cogitare in lectulo suo cujus potissime vitam vellet imitari, patris sui, aut matris : quorum vita fuit prorsus dissimilis. Siquidem pater ejus erat vir bonus et simplex, pecora sua pascens, assiduis infirmitatibus pressus, in quibus et patiens fuit, Deo subjectus et gratias agens. Porro mater ipsius garrula fuit, comessionibus et potationibus vacans, conjugalemque fidem transgrediens, ac in omnibus his continua sanitate ac prosperitate exsultans ; marito autem suo defuncto, vitiis carnis sine freno exposuit se. Quumque illa taliter cogitaret, et matrem suam sequi quasi desideraret, apparuit ei pater suus quasi indignans, duxitque eam in spiritu ad amœnissima loca Sanctorum, deinde ad loca teterrima damnatorum, in quibus conspexit matrem suam velut de infernali fornace erumpere et exire, in medio quoque sulfurei ignis æstuantissimique incendii cruciari. Quæ, visa filia sua, miserabilissime exclamavit : Miserere mei, o filia mea ; recordare nunc qualiter in utero meo novem mensibus te gestavi ; recole quomodo propriis meis uberibus te lactavi. Vide quantam cremationem, calamitatem et afflictionem pro delectationibus meis brevibus et obscenis recipio ; extende, o filia, manum tuam, et extrahe me de his pœnis. His auditis et visis, virgo illa rediit ad se, et compuncta ac territa vehementer, rigorosam deinceps ac devotissimam duxit vitam. Denique, si istud non satis te moveret, moveat et compungat te valide quod in Evangelio recitavi de Lazaro ulceroso, ac divite epulone.1 Perpende qualiter anima Lazari mox ut de corpore egressa, ab angelis in sinum Abrahæ sit portata, divitis vero anima infernalibus flammis sit tradita. Vide quanta sit inter remunerationes istas diversitas. Intuere quomodo dispositum sit cor damnati, cor quoque salvati.

O utinam saperes et intelligeres quanta angustia et pressura, quanta desolatio, quam amarissima desperatio, quam pœnalissimus timor, mœror ac dolor impleant, penetrent æternaliterque possideant reprobos ac damnatos, quam inæstimabiliter affligantur sulfurei ignis ardore ! Verumtamen non tantum affliguntur, nec postmodum in resumptis corporibus affligentur ipso infernali calore ac frigore, quantum ex sua desperatione cruciantur in mente, certi quod in tot ac tantis tormentis sine omni spe veniæ æternaliter tenebuntur. Hoc premit ac deprimit, angustat, corrodit, dilaniat, et inexcogitabiliter gravat, transfigit, excruciat mentes miserrimorum illorum, ita quod vellent se prorsus non esse, et in nihilum redigi posse. Hinc David rex, patriarcha et propheta, filium suum Absalonem sciens in gravissimis exspirasse peccatis, acerbissimis quoque deputatum inferni suppliciis, amarissime deflevit eumdem, dicendo :2 Fili mi Absalon, Absalon fili mi ; quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalon fili mi, fili mi Absalon ?

Contemplare quam intolerabile tibi esset, una die, imo vel una hora, corpore nudo jacere in medio ardentissimi clibani. Quomodo ergo poteris sustinere ardorem et pœnas purgatorii multis diebus aut annis, præsertim inferni sine fine durationis et absque spe liberationis, quum utique non solum inferni sed purgatorii quoque tormenta sua acerbitate excedant universa hujus vitæ supplicia, quamvis immanissimas pœnas martyres sancti tolerasse leguntur ?

PUER. — Hæc vehementer me terrent, quum et uno anno aut mense in molli lecto indesinenter jacere, mihi intolerabile videretur, et valde esset pœnale.

JESUS. — Quanto intolerabilius tibi esset, uno mense aut anno in medio venenatissimorum ac monstruosissimorum animalium, basiliscorum, draconum, bufonum, nudum jacere, atque ab illis constringi, deosculari, ac eorum spiris involvi ?

PUER. — Sola horum imaginatio horrore me concutit.

JESUS. — Quomodo ergo ad illud genus vitæ te audes exponere, in quo vix unus de centum sine mortalibus versatur pecatis ?

PUER. — Eligenda est via securior : et maxime miror quod credentes ista tam parum ponderant ac formidant.

JESUS. — Excæcat eos ipsorum malitia, potissime consuetudo iniqua, quæ est velut gravissima moles superposita monumento, qua premitur anima, ita ut nec resurgat, neque respiret ad Deum. Etenim peccata quamvis ingentia et horrenda, tamen dum in consuetudinem convertuntur, parva videntur aut nulla.3 Alia hujus ratio est longanimis exspectatio pietatis divinæ, ultionem culparum diu ac misericorditer differens, sicut et Salomon protestatur :

Quia non cito profertur contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.4 Tertia ratio est occupatio atque dispersio cordis multa et magna circa negotia alia. Quarta, spes seu magis præsumptio immoderata de misericordia Dei et de pœnitentia saltem in fine habenda, quum tamen de mille vix unus in fine vera contritione pœniteat qui usque tunc in vitiis mansit. Hos ergo reprehendit Apostolus, dicens : Existimas, o homo qui impie agis, quod tu effugies judicium Dei ? An divitias bonitatis et patientiæ et longanimitatis ejus contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum duritiam vero tuam et impœnitens cor tuum thesaurizas tibi iram in die justi judicii Dei.5 Quinta est multitudo scandalose ac vitiose viventium, qui inspicientes ad consimilia trahunt, præsertim inexemplaris, prava et negligens prælatorum ac præsidentium vita, quemadmodum Jeremias locutus est :6 Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt, ideo omnis grex eorum dissipatus est. Et hæc modo præcipua causa est hujus tam miserabilissimæ ac damnabilissimæ ruinæ ac deformationis Ecclesiæ in omni pene statu, gradu ac ordine ejus. Quod si in collegiis disciplina vigeret, et præsules et archidiaconi consisterent timorati, ac juxta juris tenorem visitarent presbyteros, non tam periculosum ac dissuadendum esset canonicorum et curatorum assumere statum ac vitam.

Denique, quanto quis copiosius illustratur a Spiritu Sancto, tanto plus admiratur ac dolet, quod homines qui sciunt se morituros ac judicandos a Deo, atque finaliter æternæ damnationi aut perpetuæ felicitati adjudicandos, tam intimorate ac damnabiliter vivere audent. Propterea multi a morte resuscitati, et ipsas pœnas experti aut certe intuiti, super hoc ineffabiliter admirati fuerunt, ac deinceps rigorosissimam vitam duxerunt. Quidam vero hujusmodi pœnas in sola imaginaria visione intuiti spiritualiterque perpessi, super hoc intensissime sunt mirati, et deinde in omni rigore ac justitia conversati.

PUER. — Horum consideratio diligens formidinem incutit, et ad serviendum tibi, ad relinquendum mundum hunc nequam ex timore inducit; sed quoniam sine caritate nil meritorium, nil Deo acceptum esse jam didici, precor te, o Domine, ut de his quoque aliquid tangas quæ ad peragendum ista ex vera caritate excitant et instigant.

JESUS. — Timor iste imperfectis, quibus nondum mundus est mortuus, et suos adhuc sensualiter amant, in primis valde necessarius perhibetur. Porro, quia opposita juxta se posita evidentius innotescunt, superest ut tactis his quæ ad finalem spectant retributionem pravorum, et ad æternam calamitatem ipsorum, aliquid tibi tangam de perpetua ac finali mercede et gloria justorum et electorum. De quibus affirmo, quod ipsorum beatitudo atque jucunditas, magnitudine et multitudine inenarrabiliter excedit et vincit omnem calamitatem et afflictionem reproborum ac damnatorum. Deus namque infinite bonus et clemens, cujus miserationes sunt super omnia opera ejus, supra condignum remunerat, et citra condignum punit ac damnat.7 Attende ergo pro posse et diligenter imaginare quam indicibiliter affligereris, si in æstuantissima fornace nudus jaceres, qualiter te hinc inde jactares; sicque ex opposito contemplare quam ingenti et inæstimabili gaudio pleni sint beatissimi cives paradisi cœlestis. Nec mirum, quoniam immediate, clare ac facialiter illum conspiciunt, illoque beatifice perfruuntur, qui essentialiter et incircumscriptibiliter pulcher est et superpulcherrimus, ipsa pulchritudo perfectionaliter infinita, a cujus speciositate, amœnitate et gloria omnis decor creatus deficit infinite. Ipse item est interminabiliter suavis, et omni menti creatæ convenientissimus: cujus respectu omnis dulcedo creata est tanquam punctum vel ut momentum, imo ut nihilum. Intuere pro viribus quam deliciosum ac dulce, quam beatum ac delectabile sit, hoc superbeatissimum objectum in se ipso clare et immediate conspicere, atque ad libitum frui eodem. Et certe hoc essentiale est ac principale præmium et gaudium omnium Beatorum. Accidentale vero præmium eorumdem consistit in clara cognitione, pura dilectione, ordinatissima quoque fruitione humanitatis Filii Dei, gloriosissimæ Virginis matris ejus ac omnium Beatorum, totiusque ordinis universi. Nec debes ambigere quin taliter intueri unum seu etiam infimum civem regni cœlestis, omnia superet gaudia vitæ præsentis. De his in plurimis libris multa vere et catholice scripta invenire ac legere poteris. O quam gloriosum et jucundissimum erit glorificato corpore beatificaque anima in cœlo empyreo inter Sanctos Dei securissime commorari, Deum excelsum et gloriosum ferventissime sine cessatione diligere, amorosissime intra se stringere, devotissime collaudare! Certe non tantum excedit totum aquæ elementum minimam guttam, quantum gaudium illud excedit cuncta gaudia hujus mundi.

PUER. — Nunc inflammatum est cor meum, et liquefacta est anima mea;89 fastidit mens mea universa carnalia et terrena. Sed et modo clare adverto et limpide cerno quam excæcati, insensati ac miseri et prorsus miserrimi sint, qui amore temporalium rerum, carnalium deliciarum, transitoriorum honorum, tanta se privant felicitate, ac infernalem sibi calamitatem mercantur.

JESUS. — Oportet te pure et super omnia Deum diligere: ideo, quamvis ob tantam miseriam evadendam atque ob tantam beatitudinem promerendam debeas Deo servire, principalissime tamen id facere debes ex puro suæ infinitæ bonitatis amore, et ob suam dignitatem, sanctitatem ac honorabilitatem immensam, sicque te ipsum et omnia tua, omne meritum ac præmium tuum finaliter referre ad Deum.

PUER. — Firmiter nunc propono sic facere; sed quoniam puer sum et multis tentationibus ac impedimentis expositus, desidero contra ea muniri, et qualiter illis resistere debeam, edoceri.

Footnotes

  1. Luc. xvi, 19 et seq. ↩

  2. II Reg. xviii, 33. ↩

  3. Sap. II, 21. ↩

  4. Eccle. VIII, 11. ↩

  5. Rom. II, 3-5. ↩

  6. Jer. x, 2. ↩

  7. Ps. cXLIV, ↩

  8. Cant. v, 6. ↩

  9. Ps. LXXII, 21. ↩

Chapter 8 of 11