Skip to the text

Articulus 7

Qualiter tentationibus sit resistendum.

JESUS. — Tentationum remedia in diversis codicibus plurima discere potes; sed quantum ad præsens tibi ac consimilibus tui sufficere potest, aliqua breviter tangam. Ait quippe apostolus Jacobus: Resistite diabolo, et fugiet a vobis.1 Oportet ergo diabolo ac tentationibus reluctari. Sed quomodo et per quæ, sciscitaris. Quocirca in primis agnosce nomine tentationis intelligi posse omnem inclinationem, suggestionem, instigationem ad peccandum, sive ab intra sit, puta a carne; sive a mundo, id est a mundanis et iniquis hominibus, seu a mundi objectis et concupiscibilibus rebus sæculi hujus, ut sunt divitiæ, deliciæ et honores, exteriores ornatus, joci, ludi, convivia; sive ab immundis spiritibus, qui nos callidius tentant, acrius indesinentiusque impugnant, in tantum ut dicat Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem (id est, non tantum nec principaliter est nobis conflictus adversus propriam carnem hominesque carnales), sed contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus2, hoc est contra spiritualia et invisibilia agmina atque certamina dæmonum in aerio cœlo vagantium. Insuper nomine tentationis potest quæcumque adversitas, tribulatio, infirmitas, persecutio designari. Unde Jacobus apostolus: Omne (inquit) gaudium existimate, fratres, quum in varias tentationes incideritis. In quibus per patientiam vincit homo, omnia talia pro suis peccatis æquanimiter tolerando, Christi quoque passionem pensando, et se ei pro viribus conformando. Nunc autem de tentatione primo modo accepta, sit potissime sermo.

Itaque quandocumque et ubicumque senseris te tali tentatione pulsari, mox invoca Deum et lauda eum, ut eruere te dignetur, juxta illud Psalmistæ: Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Atque ut exaudiri merearis, humilia temetipsum, non confidens atque præsumens de viribus tuis aut propriis meritis, sed in misericordia, caritate et omnipotentia Dei tota tua consistat fiducia. Non enim deserit bonus Deus sperantem in se, prout per Jeremiam testatus est:3 Eruens liberabo te, et erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam. Debes quoque quotidie, imo frequenter omni die, invocare, laudare, honorare sacratissimam virginem Mariam dignissimam, et sanctum angelum tuum custodem.

Secundum remedium est, diligenter attendere tua novissima, hoc est mortis acerbitatem et pericula ei annexa, divini quoque districtionem judicii, amarissimas etiam inferni ac purgatorii pœnas, ineffabilia item gaudia regni cœlestis. Horum attenta ac frequens consideratio ab omni revocat transgressione, ab illicito quoque consensu in omni tentatione, quemadmodum scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.4 Hæc ergo in omni tentatione adverte, potissime ut verearis peccare.

Tertium remedium est dominicæ passionis recordatio amorosa. Ideo dum tentaris, protinus diligenter recogita quæ, quanta et qualia pro tua salute pertulerit Filius Dei: cujus salvificam passionem debes recolere ad compatiendum, ad imitandum, ad gratulandum, ad admirandum, ad inflammandum, ad regratiandum, ad contemplandum. Nec ullum est exercitium tibi magis proficuum ad exstirpandum peccata, ad tentamenta vincenda, ad proficiendum in omni virtute, in mundi contemptu, et ad religionis ingressum, quam taliter meditari passionem unigeniti Filii Dei.

Quartum est consideratio præsentiæ majestatis divinæ. Certum est quod pugiles ac milites in præsentia regum suorum adstantiumque turbarum fortissime suis adversariis reluctantur: quanto magis tu qui scis Deum omnipotentem ubique esse præsentem, et omnia clarissime intuentem, debes te in omnibus coram eo reverenter habere, timoratus consistere, adversariis tuæ salutis strenue repugnare, et erubescere vinci ab eis?

Quintum est, hostium tuorum qualitatem et intentionem perpendere. Hostes quippe invisibiles animæ tuæ crudelissimi fraudulentissimique consistunt, nec aliud quærunt, intendunt aut machinantur, nisi te a Deo tuo omnino avertere, charismatibus gratiæ ejus privare, vulneribus vitiorum perfodere, teque cum ipsis æternæ damnationi involvere. Si ergo hæc nosti, nonne stultissimus es et penitus insensatus, quod tam pessimorum persuasionibus hostium credis et acquiescis? Idcirco dum tentari te sentis, dum in te impia susurria experiris, dic tentatori : Vade, miser; scio quid quæras, quid intendas, quid machineris. Si abhorrerem progredi cum latrone ad silvam, quantumlibet blandiretur et prospera polliceretur, ne me corporaliter trucidaret: quanto magis debeo abhorrere tibi consensum præbere, qui mihi desideras æternæ damnationis infligere mortem?

Sextum est, exitum tentationis pensare, utputa quantum damnum incurrat homo tentationi consentiendo, quam multa quoque et maxima bona adipiscatur tentationibus viriliter resistendo ac prævalendo: quia per hoc efficitur miles et pugil Dei, inclytus triumphator, dignus in cœlo æternaliter coronari, imo et alios sustentare et confortare, summoque Judici in throno gloriæ considere, sicut in Apocalypsi promisi: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo meo;5 itemque:6 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. — Multa his consimilia possem tibi proponere contra tentationes remedia; verum hæc tibi in hac ætate istoque statu arbitror posse sufficere.

Postremo, quia adhuc in adolescentiæ flore atque inter scholares in sæculo conversaris, oportet te contra venereorum deceptiones et laqueos specialiter esse munitum, custoditum ac providum; nec solum a dæmonum incitamentis, sed a pravorum puerorum seductionibus præcavere, occasiones talium vitiorum vitare, prava consortia, lasciva colloquia, amplexus et oscula, et quidquid provocativum est concupiscentiæ malæ, fugere te oportet, Deum quoque ac beatissimam Virginem quotidie invocare pro præservatione a tanta ruina.

PUER. — His remediis et medelis, hac custodia et cautela uti propono, et tuam pietatem in præcordiis rogo, ut indesinenter gratiose mihi adsistere ac subvenire digneris ad implendum hæc omnia. Interim, quoniam protestatus es pueros in Proæmio bonos specialiter te amare, hujus rei causam discere cupio.

Footnotes

  1. Jacob. iv, 7. ↩

  2. Ephes. vi, 12. ↩

  3. Jer. xxxv 18. ↩

  4. Eccli. vii 40. ↩

  5. Apoc. III, 2. ↩

  6. Ibid. 21. ↩

Chapter 9 of 11