Articulus 9
Qualiter in religione et sancta congregatione possit quis compendiosius proficere et ad perfectionem pertingere.
JESUS. — In primis agnosce, quod mater, auriga, directio ac magistra virtutum exstat discretio, quæ docet in omnibus modum servare, ordinate procedere, ac media ad finem recte dirigere, ut unumquodque agendum agatur suo loco ac tempore, recta intentione ac moderate. Sic itaque cum discretione omnia age, et secundum exigentiam ac tenorem religionis seu vocationis quam assumpseris, digne Deo vivere stude.
Denique, quia in primis agendum est ad quod homo tenetur, ad hoc ab initio conversionis præcipue stude, ut ea ad quæ teneris, quotidie magis reverenter ac devote, magis attente, fervide ac perfecte efficias; nec ex consuetudine agendi superficialius, cursorius, intimoratius facias ea, sed quo frequentius, eo ferventius.
Sic igitur peculiares et privatas orationes cum grandi stude devotione effundere et offerre, ut in primis sollicitus sis Horas canonicas et Horas de Domina cum omni attentione, custodia et fervore persolvere. Sic et quum sacerdos exstiteris, satage omni die magis perfecte, reverenter, pure ac contemplative celebrare celebrationique interesse. Rursus, quoniam tria Deo solenniter in monastica professione voventur, videlicet paupertas, castitas, obedientia, quarum major est obedientia; hæc vota ab exordio usque in finem fideliter imple, obedientiam specialissime.
Insuper, quia in claustro et congregatione devota construenda est machina magna virtutum, turris perfectionis, sapientiæ domus, valde necesse est machinam istam habere firmum, profundum ac stabile fundamentum: quod utique est sancta, præclara et profunda humilitas, ac Dei timor salubris et ingens. Idcirco, quo affectuosius cupis proficere, compendiosius perfici, gloriosius coronari, tanto in primis humilior ac timoratior indesinenter esse cura, conare, persiste; nec ullum unquam flatum elationis vanæ gloriæ, motum periculosæ ac stultæ securitatis, blandimentum susurriumve admittas: imo in hoc saluberrimo fundamento quotidie stabiliri ac roborari festines ac enitaris.
Denique hoc agnosce, quod quum caritas sit summa et præclarissima virtus, in cujus actu consistit humana perfectio; hinc non solum divina præcepta cuncta, sed universa quoque evangelica consilia ordinantur ac tendunt ad hoc, quod præceptum illud caritatis divinæ quo Deus jubetur diligi toto corde, tota mente totaque anima et fortitudine tota, impleatur perfecte, prout in vita præsenti exsistit possibile.12 Hinc omnia exercitia tua et opera ad divinæ dilectionis quotidianum assiduumque profectum ac veram ejus perfectionem refer ac ordina: quod qualiter sit agendum, alio tempore disces. Amplius, quoniam animæ passiones, nisi diligenter reprimantur ac fortiter refrenentur, caritatis profectum impediunt, imo et ipsam prorsus tollunt aut multum debilitant, oportet te vigilantissime passionum refrenationi, affectionum reformationi sensitivæque partis ordinationi intendere, ut sit caro subjecta spiritui, sensualitas rationi, ratio Deo, sicque omnia sint ordinata et simplificata in te. Porro passiones animæ per virtutes refrenantur ac moderantur morales: ut ira per mititatem, tristitia per patientiam, concupiscentia per castitatem, gula per sobrietatem, sicque de ceteris. His igitur stude virtutibus, et profectui ac perfectioni earum.
Præterea noveris, quod sicut caritas Dei origo et causa est omnis boni, sic privatus ac improbus amor sui, origo et causa est mali. Per eamdem autem caritatem habitualem diligit homo Deum et se ipsum, ac cetera quæ ex caritate sunt diligenda: quoniam bonitas Dei altissima est causa et ratio diligendi cetera omnia. Ut ergo brevi compendio in omni crescas virtute, virtutumque apicem atque monasticam perfectionem celeriter apprehendas, dilige te ipsum sincere ac solum in Deo. Hoc autem est se ipsum in Deo solum ac sincere diligere, ipsum Dominum Deum super omnia desiderare, et cuncta quæ sibi necessaria sive accommoda sunt ad complacendum Deo, ad unionem cum ipso, ad perfectam dilectionem ipsius, ad obtinendum beatificam ejus fruitionem, cordialiter affectare, libenter suscipere, patienter ac gaudenter perferre, utputa: aspera et adversa, carnis castigationem, sui ipsius humiliationem, increpationem, correctionem, opprobria et contemptus, moderatum ac sobrium victum, abstinentias, jejunia, vigilias, disciplinam, solitudinem, silentium, pervigilem ac frequentem conscientiæ discussionem. Istud est se ipsum salubriter mortificare, victorialiter superare, strenue abnegare. Qui ista impleverit, in adversitate, persecutione, infirmitate, accusatione, dejectione, erit tranquillus et gaudens in Deo ac gratias ei agens. In his cetera virtualiter continentur, ut esse obsequiosum, pacificum, exemplarem.
PUER. — Ista, o Domine, terrent me, et ardua nimis videntur : præsertim quum homo naturaliter amet se ipsum ac sui honorem, suis quoque resistat contrariis.
JESUS. — Quodammodo verum dicis. Nam et arcta est via salutis.3 Et Psalmista loquitur Deo :4 Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Paulus quoque fatetur :5 Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum. Sed et ego proprio ore testatus sum : Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.6 Nihilo minus verum est quod denuo fassus sum : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos ; tollite jugum meum super vos : jugum enim meum suave est, et onus meum leve.7 Verum idem jugum et iter salutis quod laboriosum ac durum est pusillis et imperfectis serviliterque timentibus et incipientibus (in quibus fortiter remanent, indultorum reliquiæ vitiorum, utputa pronitas ad peccandum inclinatioque peccandi ex usu priori, atque debilitas resistendi peccatis ac tentamentis), mitescit, dulcescit ac leve efficitur ferventer amantibus et perfectis, et quam dulcis sit Deus gustantibus, strenue quoque proficientibus.8 Denique, quia ad supernaturalem beatitudinem creatus est homo, supernaturalem contuli ei legem, ut medium fini proportionetur. Et ne de difficultate implendi hanc legem causetur, supernaturalia auxilia adimplendi eamdem donavi hominibus, utputa : charismata gratiarum, virtutes infusas, dona Spiritus Sancti, consolationes internas, exempla Sanctorum, illuminationes supernas, contemplationes cœlestes, ac varias futuræ felicitatis prælibationes. Hæc omnia adhuc indesinenter paratus sum tibi et cunctis ea poscentibus, seque ad ea præparantibus, quod in ipsis est faciendo, largiri : imo et frequenter non rogatus prævenio. Verumtamen scito, quod nullum vitium, proprie loquendo, sit naturale, præsertim quoad statum naturæ institutæ ac integræ, quamvis quoad statum naturæ corruptæ, vitium aliquo modo naturale dicatur ; sed hoc plenius explanare, alterius est speculationis. Porro id quæro a te, ut dicas in quo putes hoc quod dixi de privati amoris exstirpatione, quod præcipue arduum arbitraris, excedere ea ad quæ omnes Christiani tenentur.
PUER. — Numquid omnes fideles tenentur opprobria et contemptus æquanimiter tolerare, in adversis gaudere, injurias gratis dimittere, seque in omnibus humiliare, et malle subesse quam præesse ?
JESUS. — Nonne in Evangelio loquor, Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me, gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis?910 itemque, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos?11
PUER. — Ista et consimilia putamus esse consilia, non præcepta.
JESUS. — Nescis quod odium sit mortale peccatum, nec simul cum caritate possit inesse ? Non igitur licet alicui quemquam quamvis inimicum odisse, præsertim quum rursus præceperim : Dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester cœlestis dimittat vobis peccata vestra ; quod si vos non dimiseritis, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis.12 Denique, non religiosis dumtaxat, sed et universis Christifidelibus scripsit generalis, summus ac plenus vicarius meus, archiapostolus Petrus : Hæc est gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens injuste :13 quæ est enim gratia, si peccantes et colaphizati suffertis ? Si autem bene facientes, patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum : in hoc enim vocati estis. Estote unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, sed econtrario benedicentes, quia in hoc estis vocati.14 Multa his similia scribit universis fidelibus apostolus Paulus.151617
PUER. — O mi Domine, quam pauci salvantur, si ad hæc cuncti tenentur credentes !
JESUS. — Nescis quod in Evangelio dixi, O quam angusta porta et arcta via quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam ?18
PUER. — Ut video, periculosum est manere in sæculo.
JESUS. — Plane sic est. Attamen præinducta altiori modo spectant ad religiosos quam ad sæculares : nihilo minus in hoc miserabilissimo statu Ecclesiæ, in quo in superioribus et prælatis pauca aut nulla est observantia præceptorum cœlestium, decretorum quoque ac canonum Patrum sanctorum, periculosissimum est in sæculo remanere. Nempe, si cæcus cæco ducatum præbeat, ambo in foveam cadunt :19 quanquam pastor summus, Deus omnipotens, ovem prædestinatam non deserat.
PUER. — Ecce, mi Domine, ego jam præsto sum hunc mundum immundum relinquere, et sanctam religionem seu devotæ fraternitatis congregationem intrare; atque de omni hac tua gratiosa instructione ac pia allocutione totis tibi præcordiis gratias ago. Tantum sit jugiter mecum gratia tua.
JESUS. — Ego quod in me est facere non desistam. Tu vero indeficienter esto sollicitus, custoditus ac timoratus, in caritate proficiens, ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS HUJUS DIALOGI.
Footnotes
-
Marc. xii, 3. ↩
-
Deut. vi, 5; ↩
-
Matth. VII, 14. ↩
-
Ps. XVI, 4. ↩
-
Act. XIV, 21. ↩
-
Matth. XI, 12. ↩
-
Ibid. 28-30. ↩
-
I Petr. II, 3. ↩
-
Luc. VI, 22, 23. ↩
-
Matth. V, 11, 12; ↩
-
Matth. V, 44. ↩
-
Marc. XI, 25, 26. ↩
-
I Petr. II, 19-21. ↩
-
I Petr. III, 8, 9. ↩
-
Rom. XII, 10-21; XV, 5, 6; ↩
-
Galat. VI, 2; ↩
-
Philipp. II, 2-4; etc. ↩
-
Matth.vii. ↩
-
Matth. xv,14. ↩
Chapter 11 of 11