Proœmium
JESUS. — Complexans Jesus parvulos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. Marc. x, 16.
In his verbis, o puer, o bonæ indolis fili, diligensque scholaris, evangelica tibi pandit historia quam vehementer atque præcipue diligam pueros puritate ornatos, pueros innocentes, studiosos ac dociles, non in scientiis tantum, sed in virtutibus quoque quotidie proficientes. Nempe quid corporalis ille amplexus signavit, nisi divinum ac spiritualem amorem quo talium mentes amplector, stringo, deosculor, ac intime unio mihi? Nec enim ambigere debes quin pueros ac parvulos illos quos brachiis amplexabar, facialiter etiam fuerim osculatus. Insuper, quod illorum capitibus imposui manus, id designavit quod talium sum protector, roburque supernæ virtutis eorum cordibus desuper mitto, gratiose infundo, affectuose communico:1 imo deliciæ meæ sunt esse cum hujuscemodi filiis hominum. Nec opineris me minus libenter esse in medio talium puerorum, quam in medio angelorum sanctorum. Etenim angeli sancti sine resistentia et labore, sine difficultate, impugnatione, periculo ac timore mihi intenti sunt, me gaudiose inspiciunt, meque feliciter perfruuntur cum securitate æterna et contentatione plenaria. Porro hi pueri ætatem moribus transcendentes, cum ingenti labore, cum frequenti pavore, cum tentationum periculo, scientiæ incremento virtutumque profectui vacant, sub virga consistunt, disciplinam suscipiunt, quatenus tempore opportuno ad Deitatis obsequia, ad vitam religiosam, ad devotæ fraternitatis convictum sint aptiores. Merito igitur in ipsis delector, eorum studiis condelector, inter ipsos libenter delicioseque commoror. Nonne pius parens, benigna mater tenellis filiolis magis afficitur, plus condolet, diligentius providet dulciusque blanditur? Sic et ego pueris istis; de quibus olim per Isaiam prædixi:2 Ecce ego et pueri mei.
Præterea volo, o pueri, ut unus e vobis in persona omnium vestrum in sua simplicitate ac innocentia mihi confidenter loquatur, mentis suæ desideria et conceptus coram me sinceriter fateatur, quatenus ad omnium vestrum informationem ei respondeam. Ego quippe per Salomonem testatus sum: Cum simplicibus sermocinatio mea;3 et itidem per Psalmistam: Innocentes et recti adhæserunt mihi.4 Et quemadmodum oblatos mihi parvulos benedixi, ita et vobis benedicere sum paratus. Verum benedictio mea, charismatum est divinorum collatio et multiplicatio eorumdem.
INTER JESUM ET PUERUM
DIALOGUS¹
Footnotes
Chapter 2 of 11