Articulus 8
De laudabilibus moribus puerorum, et cur specialiter diliguntur a Deo.
JESUS. — Diligit Deus universa quæ condidit, et nihil odit eorum quæ fecit, præsertim intellectualem et rationalem naturam æternæ felicitatis capacem, quam et in damnatis diligit et conservat quantum ad id quod substantialiter est atque ab ipso habet.1 Hinc sæpius in Prophetis plebs incredula et iniqua nomine filiæ ac virginis designatur, ut quum per Isaiam loquitur Spiritus Sanctus: Sede in pulvere, virgo filia Babylon.2 Natura quippe in se et secundum se considerata, est pura ut virgo, atque amabilis veluti filia. Verumtamen natura humana per dona gratiæ multo amabilior mihi est. Hinc, ut tactum est supra, pueri puritate ornati donisque gratiæ decorati, specialiter mihi exstant amabiles et dilecti, potissime qui in innocentia perseverant, scientiæ quoque ac virtutum studio sunt intenti. Denique pueri naturalem quamdam habent amabilitatem, per morum suorum ac laudabilium proprietatum ingenitam bonitatem. Unde testatus sum: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum; itemque: Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic major est in regno cœlorum.
Itaque multæ sunt laudabiles puerorum, etiam nondum adultæ ætatis, proprietates ac mores.345 Prima ipsorum proprietas est quod se invicem naturaliter diligunt. Ex qua oritur et consurgit secunda, quod libenter simul consuetis horis conveniunt. Hinc nascitur tertia, quod sunt invicem compassivi; et si unus eorum percutiatur aut ploret, condolent alii. Quarta, quod pariter exsistentes ludunt, solatiantur lætificantque se invicem. Quinta, quod non injuriantur nec lædunt se mutuo. Sexta, quod cito plorant. Septima, quod et læsi cito placantur. Octava, quod illatæ injuriæ celeriter obliviscuntur, nec inferunt ultionem. Nona, quod omnes viros nominant patres, omnesque feminas matres. Decima, quod ex mutuo adspectu utriusque sexus pueri non libidinose concupiscunt, nec impie delectantur. Undecima, quod a fraude et dolo sunt alieni, non aliud cogitantes et aliud proferentes. Duodecima, quod parentibus suis obediunt. Tertiadecima, quod virgam expavent. Quartadecima, quod se invicem non judicant nec contemnunt. Quintadecima, quod ad proficiendum quotidie disponuntur habilioresque fiunt.
Has proprietates pueris naturaliter ac imperfecte inexsistentes, tu satage per dona gratiæ habere meritorie ac perfecte. Itaque primo ac maxime caritatem habe ad Creatorem, tanquam ad spiritualem, principalem, fidelissimum, benignissimum ac optimum patrem, tibi de omnibus necessariis tam in naturalibus quam in gratuitis providentem: qui tibi tribuit intellectum, et quidquid habes et es largitus est tibi; sine cujus indesinenti conservatione nec ad momentum posses subsistere aut durare. Qui quum sit universorum Deus ac Dominus, ac penitus infinitæ excellentiæ princeps et rex, nihilo minus a te pater appellari dignatur, imo et patrem nuncupari se jubet, ut cognoscas bonitatem et benevolentiam ejus ad te, curam et providentiam ejus circa te, protectionemque ejus super te, et quam paratus sit tibi liberaliter ac paternaliter subvenire; sicque filialiter diligas eum, et totis viribus eum honores, atque ex caritate castum, sanctum et filialem timorem ad ipsum concipias, summe formidans ne ipsum offendendo abjiciaris et relinquaris ab ipso. Denique quæ et quanta Unigenitus Dei Patris, ipso Patre volente, pro te ac tua salute fecit ac pertulit, devota grataque mente quotidie pensa, intuere, recogita.
Insuper ad omnem hominem viatorem, præcipue ad tuos superiores, ad conscholasticos, confratres, condomesticos, commensales, sinceram ac spiritualem semper gere dilectionem. Nulli unquam invideas, neminem odias; proximorum salubri prosperitati ac spirituali profectui congratulare, de ipsorum adversitate et culpa condolens esto. Contentionem prorsus devita, pacificus esto et concors cum tuis in bonis. Nulli in malo consentias, nec alicujus intuitu, aut amore, timore, comminatione, blandimentis, exemplis, illicita agas: imo, quantum ad tuam spectat mensuram, increpa delinquentes, ac alios pro posse ad meliora inducere stude. Esto exemplaris in omnibus, maturus, non levis in moribus. Disce a me quia mitis sum et humilis corde; diabolicam elationem, totius perditionis originem, totius gratiæ inimicam, præcordialiter horre, fuge, conculca; quidquid boni in donis naturæ aut gratiæ in te fuerit, Deo semper cum omni gratiarum actione et humilitate adscribe, eumque jugiter ora ut te in bonis conservet, custodiat, perficiat et consummet.
Insuper secundam illam puerorum laudabilem proprietatem sectare et meritorie comple, ut inter devotos et innocentes, inter bonos studiososque pueros libenter consistas, utiliter conferas: quod melius scis, libenter communica aliis; quod ignoras, humiliter disce, inquire, ausculta. Ecce enim quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum!
Tertiam quoque illorum proprietatem sectando et in melius commutando, sis compassivus, et flentibus pro posse consolatorius, ad opera misericordiæ tam spiritualia quam corporalia assuescens, ut cum sancto Job dicere queas:6 Ab infantia crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum.789 Hinc defectuosis, rudioribus, gravibus et infirmis, pietatis compassionem impende, eos pie supporta ac adjuva.
Amplius, quartam illorum proprietatem sequendo, moderato solatio uti poteris tempore opportuno, quatenus nemo te habeat ut agrestem, ac deinceps ad spiritualia atque scholastica exercitia aptior robustiorque consistas. Verum hujuscemodi ludum sive solatium nequaquam in verbis scurrilibus aut indecentibus factis admittas, nec modum excedas. Eos quoque quos videris inordinato mœrore oppressos, lætificare in Deo coneris; atque in cunctis actibus bonis exsulta, juxta quod scriptum est: Gaudete in Domino semper;10 et, Servite Domino in lætitia.11
Præterea quintam illorum proprietatem salubriter imitando, vide ne alicui injuriam inferas, nec aliquem lædas, neminem male te habendo scandalizes. Innocens est, qui nemini, id est nec sibi nec aliis, nocet; nec solum non nocet, sed et prodest pro posse. Miserere animæ tuæ placens Deo. Caritas quippe incipit a se ipsa, id est a proprio suo subjecto.1213 Et qui sibi nequam est, cui bonus erit? Peccatum est autem maximum nocumentum læsioque gravissima, imo et mors peccantis: quoniam homo per malitiam occidit animam suam.14
Sextam puerorum proprietatem sequendo, cito salubriter plora, et tua in primis peccata deplora, deinde et proximorum. In recordatione quoque eorum quæ pro te passus sum, ex pia luge compassione. Sed et septimam illorum proprietatem sequendo, faciliter esto placabilis: imo antequam a te venia postuletur, injurianti indulge. Bonum pro malo repende, pro adversariis ora, quum et populo Judæorum, cui pœna talionis videbatur permissa, jusserit Deus:15 Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum.
Noli ergo obmutescere nec vinci a malo, sed vince in bono malum.16 Tua humilitate, mansuetudine, patientia, obedientia, caritate, aliorum elationem, iram, duritiam, inobedientiam, invidentiam et rancorem vince, confunde, exstirpa. Et sic octavam quoque puerorum proprietatem adimples.
Nono, instar puerorum omnes viros et seniores dilige tanquam patres, mulieres vero spirituali amore ut genitrices. Hinc neminem temere judices nec contemnas, sed tanquam ad summæ Trinitatis imaginem similitudinemque productos ac Christi sanguine liberatos honora homines omnes.
Decimam demum puerorum proprietatem sequendo, nullam feminei sexus personam incaute adspicias, libidinose ames aut appetas: idcirco in visu sis custoditus, et noli circumspicere in plateis.17 In ecclesiis etiam et in divinis obsequiis oculos cordis ad Deum tene erectos, nec ea quæ distrahunt mentem, quæ vanitatem et levitatem inducunt, attendas.
Undecimo, cum pueris sincerus et simplex, ab omni dolo et fraudulentia alienus, ab omni fictione, simulatione, duplicitate, hypocrisi expers, esto verax in verbis, in promissis fidelis, in locutionibus moderatus.18 Etenim os quod mentitur, occidit animam. Et sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita homo qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.1920 Qui autem sophistice loquitur, odibilis est. Simulatores quoque et callidi provocant contra se iram Dei. Sed et contra hypocrisim in Evangelio specialissime ac terribilissime sum locutus.21
Duodecimo, ad similitudinem puerorum patribus tuis et prælatis, magistris ac doctoribus esto obediens, imo et gratus: siquidem Deo, magistris ac parentibus non potest reddi æquivalens. Obedientia vero in pueris et juvenibus præcipue commendatur; atque (ut scriptum est Regum primo) melior est obedientia quam victimæ:22 imo quasi idololatriæ scelus est, acquiescere nolle; et anima quæ per superbiam aut contumaciam vel rebellionem aliquid commiserit, de populo suo peribit.23
Tertiodecimo, cum pueris bonis virgam time, et sic malum devita. Quod si culpabilis fueris, disciplinam æquanimiter suscipe, correptionem et correctionem amplectere; nec te ipsum incaute excuses, sed majorum tuorum judicio acquiesce consiliisque consenti et mandatis obtempera. Sicque quod Salomon docuit imple: Fili mi (inquit), disciplinam Domini ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corripis:24 quem enim diligit Dominus corripit. Qui autem corripientem se dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus.25 Qui vero acquiescit increpationibus, possessor est cordis.26
Quartodecimo, exemplo puerorum disce non judicare nec spernere quemquam insipienter, sed potius propriis culpis defectuositatibusque rite ac ponderose pensatis, te ipsum aspernari, deflere, dijudicare ac humiliare in omnibus. Nihilo minus iniquos, carnales, ambitiosos et vanos sæculi amatores, secundum quod tales sunt, potes in generali insensatos ac miseros judicare (sicut de viro justo in Psalmo asseritur: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus):27 quatenus talium vitia magis abhorreas, nec huic sæculo conformeris, certus quod Deus omnipotens dissipet ossa eorum qui hominibus placent.2829 Propter quod disseruit Apostolus: An quæro hominibus placere?30 Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
Quintamdecimam demum puerorum proprietatem sic imitare, ut quotidie satagas splendori scientiæ, virtutum munditiæ, interiori profectui vehementius propinquare, ad perfectiora conscendere; neque innatam capacitatem et habilitatem ac inclinationem ad sapientiæ lucem et spiritualem profectum, per opera tenebrarum et habitus vitiosos inquinamentaque carnis diminuas, lædas, obscures: imo hanc per lumina gratiæ ac virtutum, per dona
A Spiritus Sancti, per vitæ munditiam auge, orna ac perfice.
PUER. — O Domine, quam compendiose ac gratiose modo me docuisti qualiter laudabiles puerorum proprietates debeam meritorie sequi, et per gratiam has formare atque in melius commutare! Hinc super hac informatione toto tibi regratior corde. Et juxta exhortationes præhabitas, ad serviendum tibi perfecte, intendo nunc firmiter religionem seu devotam congregationem Fratrum intrare: deprecans ut nunc compendiose me edocere digneris, qualiter ibi valeam tibi efficacius ministrare, citiusque proficere, et tibi complacentius vivere, ac veram perfectionem compendiosius adipisci.
JESUS. — Habenti dabitur, et abundabit.31 Quoniam itaque admonitionibus et doctrinis nunc introductis obtemperare paratus consistis, huic tuæ salubri ac sapientiali petitioni satisfacere non tardabo.
Footnotes
-
Sap. XI, 25. ↩
-
Is. XLVII, 1. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
XVIII, 3. ↩
-
Matth. ↩
-
Job xxxi, 18. ↩
-
Ps. cxxxvi 1. ↩
-
Tob. iv, 14 ↩
-
Matth. x 29. ↩
-
Philipp. IV, 4. ↩
-
Ps. xcix, 2. ↩
-
Ps. xiv, 5. ↩
-
Eccli. xxx, 24. ↩
-
Sap. xvi, 14. ↩
-
Lev. xix, 18. ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
-
Eccli. ix, 7. ↩
-
Sap. i, 11. ↩
-
Prov. xxv, 28. ↩
-
Eccli. xxxvii, 23. Job xxxvi, 13. ↩
-
Matth. vi, xxiii. ↩
-
1 Reg. xv, 22, 23. ↩
-
Num. xv, 30. ↩
-
Prov. III, 11, 12. ↩
-
Prov. XXIX, 1. ↩
-
Prov. XV, 32. ↩
-
Ps. XIV, 4. ↩
-
Ps. LII, 6. ↩
-
Rom. XII, 2. ↩
-
Galat. I, 10. ↩
-
Matth. XXV, 29. ↩
Chapter 10 of 11