Skip to the text

Articulus 1

Qualiter puer scholaris mentem suam coram Domino Jesu Christo effundat.

PUER. — O quam dulciter, Domine ac Salvator, allocutus es nos pueros, parvulos et pusillos, parvæ scientiæ, virtutis permodicæ! Quomodo autem alloqui te auderem, qualiter te interrogare præsumerem, nisi tu ipse istud juberes, nosque tam dignanter tibi alliceres, ac tuum ad nostram parvitatem amorem præcipuum tam evidenter ac specialiter demonstrares? Itaque, quia ad frequentandum ad locum hunc a nostris sumus parentibus destinati, precor in primis doceri qualiter copiosius itemque compendiosius proficere omni die poterimus.

JESUS. — Scio et cerno quia puer ingeniosus es tu, et sortitus es animam bonam:1 hinc tibi hilariter respondebo; idque protestor recte dixisse Platonem: Anima quiescendo fit prudens. Cui concordat quod in Ecclesiastico legitur:2 Qui minoratur actu, percipiet sapientiam. Tu ergo si compendiose proficere cupis, ab exterioribus occupationibus non necessariis neque utilibus abstine, ab indecentibus ludis, jocis, scurrilitatibus et trufis quiesce. Quumque lux gratiæ naturale lumen ingenii irradiet, perficiat et confortet, ad hoc primo atque potissime satage, ut mens tua luce gratiæ decoretur, sicque a Spiritu Sancto in cunctis juvari ac dirigi mereatur. Ad quod in primis requiritur ut ab omni mortali caveas culpa. Hinc prava fuge consortia, studiosum et exemplarem habeto consocium; lectiones tuas silenter ac diligenter adverte, auditas resume cum socio, revolve in animo, memoriæ imprime, et quod non intelligis, ab intelligentioribus sciscitare; loquacitatem quoque ac otiositatem prorsus devita, in omni refectione sobrius esto, tempus tuum fructuose expende; correptionem et correctionem gratanter amplectere, sicque imple istud quod in Ecclesiastico scriptum est: Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam.3 Nec ita intentus sis studio, ut non certis et congruis horis orationibus ac laudibus Dei insistas: imo ad Omnipotentis cultum, laudem et gloriam universum studium tuum referas, semper ordines, oresque devote frequenter. Neque ullatenus negligas Creatoris tui implere præcepta; Ecclesiæ item mandatis obtempera: alioqui peccares mortaliter, ac studii tui amitteres fructum. Etenim ingratum et inacceptum est Spiritui Sancto quidquid ei obtuleris, neglecto eo ad quod teneris.

PUER. — Quis, o Domine ac Salvator, in pueritia, in adolescentia sua poterit omnia ista implere inter tot juvenes vagos indomitosque scholares, qui et eos irrident qui se ab eorum societate elongant?

JESUS. — Nequaquam existimes me alicui impossibilia præcepisse, aut impossibile quid a quoquam exigere. Denique gratiæ opem, caritatis fervorem, devotionisque spiritum, quibus omnino jussa implentur faciliter ac jucunde, omnibus

¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. præbeo, cunctis (quantum in me est) dare paratus exsisto. Verumtamen fateor pravam, lascivam, indomitam societatem periculosissimam esse, vehementer nocere, plurimos quoque ad adolescentiæ vitia miserabiliter damnabiliterque pertrahere.45 Verum ne et tu tale quid patiaris, salubre tibi præsto consilium, sicut et supra jam tetigi :6 prava, inquiens, fuge consortia, studiosum, castum ac sobrium habeto consocium, cujus anima sit secundum animam tuam. Præterea, in hac urbe ubi frequentas, congregatio est devotorum virorum, qui caritative atque concorditer commanentes, non immerito Fratres ac Clerici appellantur : qui infatigabili caritate pueros frequentantes salubriter exhortantur, ad virtutes trahere moliuntur, ad mundi contemptum, ad sanctæ religionis ingressum inducere nituntur. Hos te assidue volo invisere, ipsorum uti consiliis, acquiescere monitis, obtemperare doctrinis.7 Nempe et ipsi congregationes habent scholarium ipsorum directioni subjectas : quarum aliquam ingredi non omittas, si periculosa abhorres consortia, si exemplarem ac studiosam societatem affectas. Non enim minus confert ac prodest societas virtuosa. manendo et inter lascivientes juvenes commorando, celeriter perdes. Certe, ut ait Scriptura, omnis ponderatio non est digna animæ continentis. Incorruptio quoque facit esse proximum Deo.89 Porro in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Ipsa demum assuefactio bona, exercitatio virtuosa in pueritia inchoata, aptificat hominem ad vitam devotam in juventute ac senio, quemadmodum et vita vitiosa in pueritiæ annis incepta, hominem efficit ineptiorem ad conversationem timoratam in progressiori ætate ac senectute, quemadmodum Salomon est locutus: Adolescens juxta viam suam, etiam quum senuerit non recedet ab ea.10 Et consonat illud : Quod nova testa capit, inveterata sapit. Consuetudo namque seu habitus ad sibi consimiles trahit actus. Utilissimum ergo saluberrimumque consistit in pueritia studere virtutibus, libertatem frenare, mentem Deo subjectam tenere, nec huic sæculo conformari.11

PUER.12 — Quid est ergo quod dicitur, Angelicus juvenis senibus satanizat in annis, itemque, Qui non est expertus, pauca recognoscit ?13

JESUS. — Versiculus ille jure vituperatur : imo falsus ostenditur, si universaliter seu regulariter intelligatur, quamvis interdum ita contingat. Frequenter tamen accidere fateor, quod juvenes egregiæ indolis, et quantum ad naturalia suo modo angelici, qui in pueritia non satagunt dona naturæ in se perficere per munera gratiæ et exercitationem virtutum, quanto diutius vivunt, tanto vitiosiores atque carnaliores reddantur, eo quod ingenitis Dei beneficiis abutantur, et quo per naturalia amplius placent mundanis hominibus, eo plus ad vitia alliciuntur ab illis. Denique experientia, sicut et scientia, multiplex est; et sicut bonum est in bonis esse expertum, sic pravum est per efficientiam pravitatis expertum esse in malis. Juvenibus quoque et senibus ingens consistit lætitia,

PUER. — Plene ac saluberrime, o Domine, respondisti. Attamen grave mihi adhuc est innatam libertatem instar illorum relinquere, caram societatem deserere, habitumque ferre abjectum ac dissimiliter aliis ire vestitum, imo et sociorum patere derisui, ac tandem relictis parentela ac patria congregationem aut monasterium introire, prout Fratres isti hortantur scholares.

Footnotes

  1. Sap. VIII, 19. ↩

  2. Eccli. XXXVIII, 25. ↩

  3. Eccli. III, 31. ↩

  4. Eccl. xxvi, 20. ↩

  5. Eccl. xxvi, 20. ↩

  6. Ibid. 1, 4. ↩

  7. Sap. vi, 1, 4. ↩

  8. Sap. vi, 20. ↩

  9. Sap. vi, 20. ↩

  10. Prov. xxii, 6. ↩

  11. Rom. xii, 2. ↩

  12. Eccl. xxxvii, 15, 16. ↩

  13. Eccl. xxxiv, 10. ↩

Chapter 3 of 11