Articulus 4
An consulendum sit puero jam devoto et in particularibus scholis competenter instructo, ad universale Studium proficisci.
JESUS. — Universalia Studia, quæ et Universitates vocantur, rationabiliter atque pro multis utilibus ac necessariis causis sunt instituta; suntque veluti oculi quidam in corpore mystico militantis Ecclesiæ, quorum est erroribus contra fidem resistere. Et si in eis sic viveretur sicut requiritur ad salutem, et statuta eis præfixa observarentur ab ipsis, minus periculosum esset pueris devotis et castis stare in illis. Verum, sicut in aliis Ecclesiæ statibus, gradibus ac ordinibus multiplex ac deflenda viget et regnat deformitas ac ruina, ita in Universitatibus illis, ita ut non mediocriter periculosum sit pueris castis ac devotis illis se sociare. Heu, quam miserabiliter atque celeriter supplantantur, seducuntur, inquinantur ibidem! Si itaque puer in particularibus scholis factus sit congruus, consultius, tutius, salubrius ei censetur religionem aut devotam fraternitatis congregationem intrare, quam desiderio majoris scientiæ id differre et Universitatem accedere. Nempe, si in congregatione seu claustro studiosus capaxque fuerit, mentis quoque puritati ac indesinenti virtutum incremento digne studuerit, infra breve tempus ad clariorem pertinget intelligentiam Scripturarum, ad abundantiorem spiritualium ac salutarium et divinorum notitiam, quam in studiis illis per tempus longævum. Ad hanc quippe salubrem scientiam plus confert unctio in secreto quam disputatio in publico; divina illuminatio, quam humana instructio; munditia cordis, quam argumentatio oris; fervens oratio, quam clamorosa contentio; quies silentii, quam abundantia verbi. Hinc quidam Sanctorum, videntes in Studiis plurimos per abrupta incedere vitiorum, per incensa libidinum, per corruptiones mentis et corporis, inde fugerunt, et sacram religionem ingressi sunt. Nonnulli demum Sanctorum religionem professi, testati sunt se carnalium amicorum persuasionibus fuisse pene deceptos, per hoc quod quasi consenserant ad tale Studium proficisci, retuleruntque gratias Deo, qui eos inde retraxit, et ad monasticam vitam perduxit. De hoc in Legendis sanctorum
Ægidii, Benedicti, Bernardi, poteris informari.
Præterea, quamdiu deputatus es scholis ad frequentandum, sic debes devotionis actibus, orationi, Missarum auditioni consimilibusque vacare, ut id propter quod missus es non omittas. Verumtamen Spiritui Sancto legem nequit præfigere homo, nec gratiæ ejus libertas ordinatione constringitur aut arctatur humana. Idcirco, si quis speciali devotione trahatur atque a Spiritu Sancto agatur ad exercitia quæque devotionis, meritorie operatur. Et huic aliunde gratiose supplebitur quod in scholasticis omisisse videtur, auxilianteque gratia, paulo post seu altera vice plus proficiet una die quam alter in multis.
PUER. — Ex responsione hac compendiose his quæ proposui satisfactum ac clare responsum intelligo. Sed quid de his qui beneficiati Horas canonicas legere negligunt, ne a studio impediantur, vel certe ne a studio retrahantur, resignare beneficium eligunt ?
JESUS. — Ex verbis præhabitis patet ad istud responsio. Quum enim sit præceptum Ecclesiæ ut beneficiati quotidie Horas legant canonicas, innotescit hoc sine mortali vitio non omitti: imo nec unam vel minimam Horarum illarum sine mortali omitterent culpa. Ergo quocumque die septem Horas illas legere negligunt, septies peccant mortaliter, aut unum peccatum septempliciter mortale incidere comprobantur. Hinc consultius agunt qui beneficia resignare proponunt, ne damnabiliter peccent Horas non persolvendo, quam qui retento beneficio Horas audent omittere. Verumtamen, sicut prætetigi, si scholaris beneficiatus Horas quotidie legat distincte atque devote, quamvis aliquantulo tempore retrahatur a studio, tamen suæ devotionis ac justitiæ merito confortabitur auxilio gratiæ, et supplebitur aliunde, suffraganteque Spiritu Sancto plus proficiet reliquo tempore, quam si Horis omissis, tota die studio sit intentus.
PUER. — Ecce, mi Domine, tibi servire et tuo obsequio mancipari propono; sed prius repatriare, parentes visitare ac eorum consensum procurare intendo, aut si tibi sic complaceret, cum ipsis ad eorum ac plurimorum ædificationem manerem.
JESUS. — Tentator pueros bonæ voluntatis variis modis decipere nititur, et quos per evidentia mala nequit retrahere, sub specie boni supplantare conatur; ac per hoc pueros multos diabolicæ ignaros versutiæ fefellit ac vicit. Ignoras quid in Evangelio recitor respondisse adolescenti mihi dicenti, Domine, sequar te, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt;1 alteri quoque qui ait, Domine, sequar te, sed permitte mihi primum sepelire patrem meum?2 Nonne primo horum respondi, Nemo ponens manum suam ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei?3 alteri vero, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos?45 Nondum considerasti quam faciliter ac confestim puerilis animus per parentum ac propinquorum sæculariumque consortium blandimenta, persuasiones, apparatus, communicationem, promissa ac alias diversas attractiones flectatur, fallatur ac subvertatur? Et quomodo tu adhuc puer præsumis te a perversis non subvertendum, ædificaturumque illos, et non potius scandalizandum ac superandum ab eis?
PUER. — Intelligo ista: tamen, ut quod verum est fatear, adhuc mihi difficile est parentes et propinquos ac socios patriamque omnino relinquere.
JESUS. — Ad istud libenti promptoque animo peragendum, multa te debent inducere: de quibus quamvis jam supra aliqua dixerim, sequenti tamen articulo inde diffusius loquar.
Footnotes
Chapter 6 of 11