Articulus 5
Exhortatio ad carnalium parentum et propinquorum atque sodalium natalisque soli derelictionem propter Deum.
JESUS. — Durus es valde, o puer, si nec amor divinus te trahit, nec cœlestis promissio allicit, neque comminatio summi Judicis terret, nec timor æterni supplicii a periculis et peccatis te retrahit, nec ratio instruit, neque exempla accendunt. Si (ut teneris) Deum creatorem tuum toto diligis corde, cur tibi molestum est ei soli totis præcordiis adhærere, tota diligentia deservire, toto conatu intendere, sicque vacare, et videre, sentire et experiri quam incomprehensibiliter dulcis sit Dominus, quam infinite bonus ac suavis sit Deus, quam magna et immensa sit multitudo dulcedinis ejus? Qua gustata desipit omnis caro, atque perfacile est carnalia aspernari solatia; experimentaliter quoque patescit quam verissime locutus sim: Jugum meum suave est, et onus meum leve. Insuper, si (quemadmodum obligaris) parentes, propinquos, socios et amicos spiritualiter amas, debes eis super omnia æternam desiderare salutem, gratiam etiam et virtutes in vita præsenti, per quas tantam beatitudinem mereantur, ac talem te exhibere, ut sis magis idoneus illis ad hæc obtinenda cooperari et suffragari: quod fiet si Dei intuitu ac amore carnalem eis tuam præsentiam subtrahas, carnalia solatia deneges, mundanam societatem præripias, atque in sacra religione seu devota fraternitate Omnipotenti perfectam offeras servitutem, in spirituali caritate ac omni virtute, in puritate interna contemplativaque vita quotidianum sortiaris profectum; sicque pro te ipso, pro communi bono totius Ecclesiæ, pro vivis ac mortuis, specialiter quoque pro tuis propinquis, benefactoribus et amicis ac sociis, incessabiliter et affectuosissime invoces et implores viscera misericordiæ Dei tui.
Præterea, merito te deberet allicere promissio evangelica et cœlestis qua dixi: Omnis qui reliquerit patrem aut matrem, aut fratres aut sorores, aut agros propter me, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit; itemque: Vos qui secuti estis me, in regeneratione quum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Hæc namque promissio non tantum Apostolis, sed cunctis etiam universa temporalia et terrena propter Deum deserentibus ac vitam religiosam ducentibus, noscitur facta. Et rursus: Si vis perfectus esse, vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlis. Quis non libenter expendat, relinquat, distribuat poma et pira, imo lutum et stercora, quatenus pro eisdem recipiat aurum et pretiosissimas gemmas in quantitate et copia magna? Quid sunt omnia ista terrena, transitoria et caduca, comparatione æternorum spiritualiumque bonorum, præsertim respectu summi, incircumscripti et incommutabilis boni, nisi vilissimum lutum et sterquilinium fœdum? Hinc in universis amatoribus mundi puerilitatis vitium regnat, stultitia, imo insania dominatur: quoniam carnalia et terrena, vana et deceptoria, bonis præferunt sempiternis, creaturam Creatori, carnem spiritui, carnis spurcitias, mundi divitias fallaces umbraticosque honores charismatibus gratiæ, donis gloriæ, felicitati plenissimæ æterna securitate vallatæ.
Amplius, merito perterrere te debet quod proprio ore deprompsi: Qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus; et denuo: Qui plus amat patrem aut matrem quam me, non est me dignus. Ista et consimilia ad comminationem spectant. Denique in Evangelio sum locutus: Nolite vobis patrem vocare super terram; unus est enim Pater vester in cœlo. Hinc sanctus vir Evagrius eremita dicenti sibi, Defunctus est pater tuus, respondit: Cessa blasphemare. Meus etenim pater est immortalis, utputa Deus creator. An magis afficeris patri carnis quam Patri spirituum?
Mirum præterea, si non terret neque a mundo et carnalibus hominibus revocat te divini rigor judicii, acerbitas gehennalis incendii, imo universitas inexplicabilium intolerabiliumque pœnarum inferni, quum et facialis intuitus unius diaboli non immerito dicatur excedere omne præsentis
Matth. xii, 37.
Petr. II, Ps. xxxiii, Ps. xxx, 20.
Matth. xI, 0.
Ibid. xIX, 29.
Ibid. 28.
Matth. xIX, 21.
Luc. xIV, 33.
Matth. x, 37.
Ibid. xxIII, 9. vitæ tormentum; quum demum sine dubio tam pavendum sit divinum illud judicium, ut sanctus Job dixerit ac supplicaverit Deo: Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?1 Anne itidem te perterret paucitas horum qui salvantur in mundo, ex quibus de multis salvatur vix unus? Quis audeat ire per pontem in cujus pertransitione de decem vix unus ruinam et submersionem evadit? Qualiter ergo inter sæculares arbitraris te, non solum non ruiturum ac subvertendum, sed ipsos quoque perducturum ad portum? Nescis quod amicitia hujus mundi inimica est Deo, ideoque qui voluerit hujus mundi esse amicus, inimicus Dei constituetur?2 Et iterum ait Scriptura: Quia omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.3 Propter quod sanctus hortatur Joannes: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt, quia si quis diligit mundum, non est caritas Dei in eo.4 Quid evidentius, quid terribilius dici potest? Itaque ratio te convincit et docet quam incomparabiliter salubrius eligibiliusque consistat mundum deserere, parentes et propinquos relinquere, religionem intrare, quam sub specie boni periculosis suggestionibus præbere assensum.56
Ad idem te moveat, inflammet, perducat mei ipsius exemplum: quoniam a regalibus sedibus descendi in mundum, de sinu Patris descendi in uterum Virginis; et quum omnium Dominus essem, elegi in maxima paupertate ac summa humilitate, in omni obedientiali subjectione et abjectione atque multiplici persecutione conversari in sæculo isto, ab utero Matris usque ad patibulum crucis. In omnibus quoque elegi quod carni molestius est. Omnem item sensualem et carnalem affectionem docui exstirpandam. Et in his innumerabilia millia sanctorum religiosorum per evangelicorum observantiam consiliorum mea sunt imitati vestigia: imo usque in præsens multi adolescentes nobiles, locupletes ac docti intuitu mei vitam religiosam arripiunt, spretoque sæculo regnum mercantur cœlorum brevi compendio, atque in brevissimo vitæ hujus curriculo promerentur ac adipiscuntur beatitudinem sempiternam.
Adverte quod in vita S. Pacomii de electo ac devoto fertur Theodoro puero. Theodorus adolescens quatuordecim fere annorum, claris ac divitibus oriundus parentibus, cernens in quadam solennitate domum suam amplam valde et splendidam, cunctis opibus abundantem, compunctus corde intra se dixit: Quid tibi proderit, infelix Theodore, si totum mundum lucratus fueris, et temporalibus utens usquequaque divitiis, ab illis æternis et immortalibus bonis in perpetuum excludaris? Nullus enim potest præsentibus divitiis ac deliciis perfrui, et perennis gloriæ præmia promereri. Super his ergo fortiter ingemiscens, procidit in faciem, cum lacrimis orans: Omnipotens Deus, tu scis quod nihil sæculi hujus tuo amori præpono: in tua ergo voluntate me, obsecro, dirige, et miseram animam meam illumina, ne in æternam mortem contenebrata peccatis obdormiat, sed redempta munere tuo, per omnia te collaudet, veneretur et glorificet.7 Audi præterea quid vir sanctus, Epictetus martyr, illustri, speciosissimo ac opulentissimo adolescenti Astioni disseruit: Veni, mi nate, et respue ea quæ in hoc mundo videntur, quoniam transitoria sunt, ea vero quæ Deus præparavit servitoribus suis manent in sempiternum.
Denique pater tuus iste visibilis et carnalis, non est verus pater, sed Deus omnipotens verus est pater tuus.8 Mater vero tua est sancta Ecclesia. Hujus igitur matris ubera suge, ejus admonitionibus acquiesce. Sed et verum Patrem nostrum audi dicentem: Exi de terra tua et cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi, in terram viventium, in regionem Sanctorum.9
PUER. — Tot et tantis persuasionibus admonitus et convictus, merito acquiescere debeo, et in spe misericordiæ tuæ spiritualem militiam assumere nunc propono. Verum quia infirmus atque instabilis est animus adolescentis, deprecor a te in hoc ipso proposito roborari, et qualiter tentationibus diaboli, carnis ac mundi resistere interim debeam, informari.
JESUS. — Pia est ista petitio ac salubris affectio : quibus satisfacere volo.
Footnotes
Chapter 7 of 11