Skip to the text

Sermo 1

QUALITER PER ABSTINENTIAM ET ALIA EXERCITIA BONA DEBEAMUS DEO NOSTRA CORPORA QUOTIDIE IMMOLARE;1 ET DE LAUDE JEJUNII EXERCITATIONISQUE CORPORALIS.

QUI autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Galat. v, 24.

In hoc verbo brevi et sententiosissimo, compendiosissime docet Apostolus distinctionem inter servos Christi et servos diaboli. Qui enim « sunt Christi », hoc est, per fidem et caritatem ad eum pertinent, tanquam veri servi et spiritualiter viva membra ipsius, « carnem suam crucifixerunt »: id est, corpus suum castigant, domant, rationi subjiciunt, in operibus pœnitentiæ illud affligunt, in bonis operibus Deo servire compellunt; ita quod intus concupiscentiæ refrenantur, et foris opera vitiosa vitantur. Sicque a pravis voluptatibus corpus abstrahitur, ac per hoc spiritualiter atque salubriter mortificatur, ac Deo offertur, dum ejus honori ac cultui mancipatur.

Istud ergo ad omnem pertinet Christianum. Primo, quia ad omnem Christianum de necessitate salutis exigitur ut per arctam viam incedat, id est, se ipsum in cunctis refrenet, custodiat et legi Dei subjiciat, divinis præceptis rectæque rationi atque Ecclesiæ in omnibus obediendo. Secundo, quia ad omnem spectat Christifidelem universa mortalia vitare peccata. Nam ut Jacobus ait apostolus: Si quis totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.2 Ergo concupiscentias carnis et omnes inordinatas ac vitiosas affectiones tenetur reprimere, crucifigere, abdicare, ne eis consentiat; exteriora quoque opera mala ex carnis affectionibus orientia fugere obligatur. Tertio, quia ad omnes Christifideles pertinet ducere vitam pœnitentialem, quum dicat S. Bernardus : Ad hoc omne tempus vitæ tuæ tibi puta concessum, ut in eo pœnitentiæ opera agas, tempore scilicet opportuno. Nunc ergo examinet quilibet semetipsum an vere servus sit Christi. Si enim juxta prætacta corpus suum cum vitiis et concupiscentiis non crucifigit, sciat se alienum a Christo, et subjectum diabolo tanquam ministrum et membrum ipsius.

Præterea multæ sunt rationes cur debeamus corpora nostra Deo quotidie per abstinentiam, aut saltem per sobrietatem, ac talia exercitia virtutum, offerre. Primo, quia ut sacratissimus loquitur Petrus, Christus passus est pro nobis, exemplum nobis relinquens ut sequamur vestigia ejus.3 Quemadmodum ergo juxta apostolum Paulum, Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis;4 ita et nos pro modulo nostro debemus Christo vicem rependere, ipsum saltem rediligendo, qui prior tam ardentissime dilexit nos, et corpora nostra ei quotidie offerendo, ipsa pro nostris excessibus per sanctas vigilias, disciplinas et abstinentias puniendo, atque a propriis desideriis et vilibus voluptatibus mortificando. Etenim non solum per jejunia debemus Deo corpora nostra hostiam vivam ac sanctam offerre, sed et per cetera exercitia bona corporis afflictiva, videlicet : per sacras vigilias, tempore dormitionis seu noctis insistendo orationibus, salutaribus meditationibus et laudibus, de mane quoque surgendo ad audiendum matutinale officium, quemadmodum in Ecclesiastico legitur, Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur ;5 itemque per disciplinas, propria corpora flagellando, super stramina seu duras materias dormiendo, cilio aut aliquo duro super corpus nudum nos vestiendo, ut cum Apostolo dicere valeamus : Castigo corpus meum et in servitutem redigo.6 Præfatis igitur modis debemus peccata nostra in nobismetipsis quotidie vindicare, atque ad majorem nos gratiam præparare, et Christo propter nos passo taliter conformari, quia ut ait Apostolus : Si compatimur, et conregnabimus; et, Si socii fuerimus passionis, socii erimus et consolationis.789

Secundo, debemus corpora nostra Deo ita offerre : nam eo ipso quo conditi sumus a Deo, et quidquid habemus ab ipso accepimus, etiam nos ipsos et omnia quæ habemus Deo tenemur, et omnia ad ejus gloriam et honorem expendere obligamur. Ergo et corpus nostrum ejusque membra præbere et exhibere debemus in omnibus bonorum operum instrumenta, prout ad Romanos dicit Apostolus :10 Sicut exhibistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.

Tertio, facere hoc debemus in recompensationem justitiæ, atque in satisfactionem injuriæ Dei : ut quia contra justitiam in Creatoris injuriam satisfecimus desideriis carnis nostræ in cibo, potu, vestitu, somno aut actibus turpibus, nunc corporibus nostris etiam de necessariis aliquid subtrahamus, de alimentis, vestimentis, somno ac talibus, cum discretione præcipua ; ut sic quasi quotidie sanguinem nostrum quodammodo effundamus, exterioresque sensus ab illicitis retrahamus, quatenus non venter tantum, sed cetera quoque membra ac singuli sensus suo modo jejunent. Hinc sanctus ait Bernardus : Si sola gula peccavit, ipsa sola jejunet, et sufficit ; si vero peccaverunt et cetera membra, cur non jejunent et ipsa ? Jejunet ergo oculus a curiosis adspectibus et omni petulantia, ut bene humiliatus coercetur in pœnitentia, qui male liber vagabatur in culpa. Jejunet auris nequiter pruriens, a fabulis atque rumoribus, imo ab omnibus otiosis et detractoriis et ad salutem non pertinentibus verbis, sonis et cantibus. Jejunet lingua a detractione et murmuratione, ab inutilibus, vanis atque scurrilibus verbis. Jejunet manus ab operibus, signis et motibus malis. Ipsaque anima jejunet a vitiis universis, et a propria voluntate, ut sit divinæ voluntati in omnibus subdita. Nam absque hoc a vitiis et propria voluntate jejunio, cetera reprobantur a Deo jejunia, sicut per Isaiam testatur : Ecce in diebus jejunii vestri invenitur voluntas vestra.11

Etenim parum prodest ab alimentis corporalibus abstinere, nisi a vitiis omnibus abstineatur, dicente Gregorio : Incassum per abstinentiam corpus atteritur, si motibus inordinatis dimissa mens vitiis dissipetur. Isidorus quoque : Qui cibis abstinent et male vivunt, dæmones imitantur, quibus culpa adest cibusque deest. Hinc loquitur Augustinus : Quid prodest attenuari corpus abstinentia, si animus intumescat superbia ? Quid virtutis habet vinum non bibere, et ira, odio aut concupiscentia inebriari ? Verumtamen non ita intelligenda sunt ista, quasi inique carnaliterque viventes non debeant jejunare juxta præceptum Ecclesiæ, aut ex spontanea voluntate; sed ut sciant sibi jejunia sua non esse meritoria vitæ æternæ, atque ut studeant sine mortali crimine vivere, sicque meritorie jejunare.

Insuper jejunia ex sua natura sunt ad multa valde proficua. Primo, ad satisfactionem pro peccatis præteritis, ut sicut corporis voluptate peccavimus, sic corporis afflictione satisfaciamus : per hoc quoque valet jejunium ad evadendum in parte sive totaliter purgatorii pœnas. Unde quum Jonas propheta prædicasset Ninivitis, quod civitas eorum propter peccata sua esset a Deo destruenda, Ninivitæ concorditer jejunaverunt, et suo jejunio, oratione ac humiliatione indulgentiam impetraverunt.12 Secundo, jejunium valet ad carnalium vitiorum repressionem, et ad concupiscentiæ refrenationem, ut corpus quod delicate nutritum aut male repletum, inobediens factum est rationi, jejunio castigatum, discat spiritui obedire. Tertio, valet ad corporis sanitatem ac vitæ diuturnitatem. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est : Qui abstinens est, adjiciet vitam;13 et rursus, Sanitas animæ et corporis est sobrius potus.14 Noxios namque humores jejunium siccat, quos crapula et quies corporis generant superflue. Quarto, disponit ad illuminationem divinam, a qua maxime impedit crapula. Hinc Gabriel angelus dixit ad Danielem prophetam : Ex quo posuisti cor tuum ut affligeres te in conspectu Domini Dei tui, ego veni ut doceam te.15 Quinto, valet ad vitandum peccata futura ac diabolica tentamenta, imo ad vitandum sollicitudines varias pro temporalibus rebus et cibariis præparandis. Valet quoque ad orandum devotius, ad meditandum subtilius, ad vivendum castius, ad dandum exemplum bonum hominibus, ad inchoandum ac prosequendum opera bona alacrius, ad effugandum somnolentiam ac torporem, loquacitatem et dissolutionem. Hinc ait Chrysostomus : Nihil sic sanitatem sensuumque acumen operatur, nihil sic ægritudinem fugat, ut moderata refectio. Et Bernardus : Bonum (inquit) et salutare jejunium, quo redimuntur æterna supplicia dum remittuntur peccata; nec solum est ablutio scelerum, sed est exstirpatio vitiorum; non solum obtinet veniam, sed meretur et gratiam; nec solum delet peccata præterita quæ commisimus, sed etiam repellit futura quæ committere poteramus. Sobrie ergo vivamus, ut nec in quantitate nec in qualitate victualium excedamus, plura aut delicata quærendo, aut nimis frequenter aut voraciter et indisciplinate edendo.

Denique quoddam rapinæ genus est (quod a paucis advertitur), ultra veram necessitatem aut animæ utilitatem comedere, atque consumere ea quibus alii amplius indigent. Ideo Christus ait :16 Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis. Advertant hæc divites et gulosi, qui de uno alimentorum genere sufficienter refecti, rursus per alia fercula sibi pariunt appetitum, quum pauperes vix panem et olera habeant.

Postremo in libro Danielis prophetæ legitur, quod dum Nabuchodonosor rex Babylonis filios Israel captivasset, et præcepisset eunuchorum præposito ut aliquos juvenes ex filiis Israel de regia stirpe exortos ac speciosos et sapientes eligeret, et omni sapientia Chaldæorum eos instrueret per tres annos, quatenus post triennium satis edocti, stare possent coram rege præfato; quumque præpositus eunuchorum elegisset Danielem et Azariam, Misaelem quoque et Ananiam, rex ille præcepit ut de suo cibo ac vino alerentur. Daniel vero rogavit præpositum ut pro regio cibo ac potu daret sibi ac sociis suis legumina: quod et factum est. Et propter abstinentiam illam ac sobrietatem, dedit Deus Danieli et sociis ejus præfatis sapientiam singularem et illuminationem valde præcipuam, maxime Danieli, qui abstinentior fuit.

Castigemus ergo et Deo in omnibus subjiciamus corpora nostra, et non nisi licenter eis utamur ad gloriam Creatoris.

Footnotes

  1. 1 Petr. IV, 10. ↩

  2. Jacob. II, 10. ↩

  3. I Petr. II, 21. ↩

  4. Ephes. V, 2. ↩

  5. Eccli. XXXIX, 6. ↩

  6. I Cor. IX, 27. ↩

  7. Rom. VIII, 17; ↩

  8. II Tim. II, 12. ↩

  9. II Cor. I, 7. ↩

  10. Rom. VI, 19. ↩

  11. Is. LVIII, 3. ↩

  12. Jonæ III, 4, 5, 10. ↩

  13. Eccli. XXXVII, 34. ↩

  14. Eccli. XXXI, 37. ↩

  15. Dan. x, 12, 14. ↩

  16. Luc. VI, 25. ↩

Chapter 50 of 211