Sermo 3
DE REFORMATIONE MENTIS SEU INTERIORIS HOMINIS.
NOLITE conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri. Rom. XII, 2.
In his verbis duo docet Apostolus: primo, ne carnalibus ac mundanis hominibus conformemur; secundo, ut interius reformemur. Primo enim oportet vanitates, impietates, fraudes, injustitias, gulam, luxuriam, superfluitates et pompas hominum mundanorum vitare; deinde interiores animæ vires, in quibus imago Dei consistit, videlicet intellectum, memoriam et voluntatem, reformare. Quia etenim non valemus repente ad summum venire, debemus paulatim de infimo ad medium, et de medio ad summum accedere. Sic Psalmista ait ad Dominum: Beatus vir cujus est auxilium abs te;1 ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum.
Initium ergo reformationis rationis seu intellectus est, christianam fidem, et omnia quæ in sacra continentur Scriptura, et quæ docet Ecclesia, firmiter credere, eo quod Deus sit testis illorum. Ideo S. Athanasius dixit: Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem: quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in æternum peribit. Quoniam ergo ratio nostra per ignorantiam et errores atque peccata multipliciter excæcatur et fallitur, Deus in Scripturis docuit nos de omnibus necessariis ad salutem; idque requirit a quolibet nostrum, ut sanctis Scripturis sincere credamus juxta expositionem sanctæ matris Ecclesiæ, nec proprium sensum in aliquo præsumptuose sequamur, ut sic, juxta doctrinam Apostoli, in captivitatem redigamus intellectum nostrum in obsequium Christi.2 Hinc in Ecclesiaste Salomon loquitur: Quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno, his amplius, fili mi, ne requiras.3
Porro profectus rationis est, ex illuminatione Spiritus Sancti rationes fidei aliqualiter noscere, et a terrenis ad considerationem divinorum se solito facilius atque frequentius elevare. Quamvis etenim fides naturalem rationem transcendat, ita quod ea quæ fidei sunt per sese propria virtute capere nequit; illuminata tamen divinitus, conspicit nihil rationabilius esse fide catholica, cui omnis natura attestatur et omnis naturalis sapientia famulatur. Nam etsi unumquodque eorum quæ fidei sunt, per se seorsum acceptum, incomprehensibile videatur, omnia tamen simul sumpta sibi pulcherrime consonant. Propter quod ait Deo Psalmista:4 Testimonia tua, Domine, credibilia facta sunt nimis. Perfectio vero rationis in vita hac est, per mentis excessum supra se rapi, et non per ænigmata corporearum similitudinum, nec per argumenta ratiocinationum, sed pura mentis intelligentia per intellectualis luminis speciem contemplari divina, juxta illud Apostoli: Nos autem revelata facie gloriam Dei contemplantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem.5
Insuper initium reformationis memoriæ est, mentem a sua distractione ad divinorum considerationem cum labore reducere, orando, legendo aut superficialiter meditando. Profectus autem memoriæ est, in bonis meditationibus et orationibus ac laudibus Dei sine importuna evagatione posse intendere, atque in latitudine cordis in talibus cum Deo et secum deambulare. Perfectio quoque memoriæ est, ita in Deum per mentis excessum esse absorptum, ut sui ipsius et omnium creaturarum obliviscatur homo, atque in solo Creatore absque omnium volubilium cogitationum imaginationumque strepitu suaviter requiescat, quemadmodum scriptum est: In pace in id ipsum dormiam et requiescam.6
Præterea initium reformationis voluntatis est, ex proposito vitiis dissentire ac reluctari, operibusque virtutum instare fideliter propter Deum. Nam quoniam propter aversionem a Deo, spiritualiter curva atque distorta effecta est inhærendo rebus caducis ac vanis, indiget rectificari, ut conversa Deo concordet, et motus rebelles compescat, suosque actus ad divinæ voluntatis rectitudinem in cunctis dirigat ac reflectat. Profectus voluntatis est, universas suas affectiones habere ordinatas virtutibusque formatas et ad Deum reductas, ut non libeat nisi quod Deo placet. Perfectio voluntatis est, unum cum Deo esse spiritum per ferventem amorem, et omnes affectiones habere simplificatas in Deo et sine rebellione subjectas, ut jam quasi non possit velle nisi Deum et quæ complacent ei, sicque divinæ bonitatis inebrietur dulcedine, ita ut dicat:7 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine! Unde hortatur Apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.89
B Ecce in his consistit reformatio hominis interioris. Et ad eam ordinanda sunt exteriora exercitia nostra. Nec ad eam possimus pervenire, nisi coram Deo in omnibus simus timorati et custoditi, a pravis ac superfluis verbis cavendo, similiter a risibus, dissolutionibus, jocis immoderatis, ac superfluitate cibi et potus, somni ac vestitus, a lascivis adspectibus, tactibus, osculis. Motus quoque iræ, impatientiæ, indignationis, superbiæ, ac ceteras animæ passiones refrenare et superare oportet, adversa omnia propter Deum æquanimiter sustinendo, et de temporalibus rebus non plus quam necessarium est aut utile pro salute animæ appetendo. Itaque ad præfatam reformationem unusquisque conetur pertingere, in virtutibus proficiendo quotidie, et Dei auxilium invocando jugiter indefesse.
C Denique, sicut in Vitaspatrum habetur, ad hanc mentis reformationem pervenit sublimiter abbas Moyses, sanctus ille eremita. Qui quum prius fuisset homicida et vitæ pravissimæ, divina miseratione tactus, tandem a quodam eremita conversus est; et durissimam pœnitentiam fecit, pane et aqua solummodo ac parcissime vescens, et multis noctibus omnino non dormiens, sed incessanter stans et Deum exorans. Quem dæmones gravissime tentaverunt; atque semel quasi usque ad mortem a dæmone est percussus: sed auxiliante Spiritu Sancto tam viriliter restitit, et ad tantam perfectionem devenit, quod nos magis timemus muscas quam ipse timuit dæmones.
Footnotes
Chapter 52 of 211