Sermo 6
DE VIRTUTE ET FRUCTIBUS OBEDIENTIÆ.
O BEDITE præpositis vestris, et subjacete illis. Hebr. XIII, 17.
Quoniam Christus in præsentis dominicæ evangelio plenissimum totius sanctæ obedientiæ legitur præbuisse exemplum contulisseque documentum, subdendo se et humiliter obediendo Matri suæ, cujus creator fuit et Deus, et nutricio ac ministro, videlicet Joseph; congruit ut ad Christi præconium, de laude, virtute ac multiplici obedientiæ fructu sive effectu introducam sermonem.
Porro obedientia ad justitiam pertinet, estque voluntas implendi præceptum sive mandatum superioris. Est autem tanta obedientiæ dignitas, quod humano ore satis nequit laudari. Idcirco in omnibus prompte ac libentissime obedire debet superiori suo quilibet Christianus. Et ad hoc multa possent et debent unumquemque inducere :
Primo, quod ad obediendum sacra scriptura novi ac veteris Testamenti tam frequenter ac copiose nos exhortatur. Siquidem in Deuteronomio Moyses loquitur: Et nunc, Israel, quid Dominus petit a te, nisi ut obedias ei?12 Et Salomon ait : Audi, fili mi, disciplinam patris tui. Atque Apostolus :3 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.4 Et rursus : Qui hæc spernit, videlicet non obediendo, non hominem spernit, sed Deum; itemque : Rogo vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum;5 pacem habete cum eis. Ex quibus verbis concluditur, quod superioribus non solum est obediendum, sed quod singulariter a subditis sunt diligendi atque pacifice honorandi. Gloriosissimus quoque princeps Apostolorum in prima sua scribit Canonica : Subjecti estote omni humanæ creaturæ propter Deum.6
Secundo, quod Scriptura obedientiam tam summe commendat, inobedientiam vero summe vituperat. Tanta enim est obedientiæ virtus, ut perfecte obedientibus faciat Deum quodammodo obedientem. Unde in libro Josue, quo habetur quemadmodum Josue dixit, Sol, contra Gabaon ne movearis, subditur :7 Non festinavit sol descendere spatio unius diei, obediente Domino voci hominis.8 Hinc primo Regum Samuel ait propheta : Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum;9 quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare, et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Ex quibus verbis infert Gregorius, quod vitium paganitatis incurrit, qui suis superioribus in honestis et licitis non obedit. In libro quoque Proverbiorum Dominus ait inobedientibus atque rebellibus : Quia vocavi, et renuistis, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis, ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, quum vobis quod timebatis evenerit.10 Hinc per Moysen Spiritus Sanctus locutus est : Anima quæ per superbiam aliquid commiserit, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit.11
Tertio, ad obediendum monemur exemplo irrationabilium et inanimatarum creaturarum, quæ omnes creatori suo obediunt, juxta illud in Psalmo: Præceptum posuit, et non præteribit; ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus.12 Ideo ait Ambrosius: Non mediocris pudor, imperio Dei insensibilia elementa parere, et homines non obedire, quibus ab ipso data est ratio.
Quarto, singulariter ad idem inducit consideratio cœlestium corporum, quæ indesinenter ac velocissime ad Creatoris imperium die ac nocte moventur, et ordinem suum inviolabiliter servant. Quorum corporum pulchritudinem, magnitudinem, causalitatem quis poterit explicare?
Quinto, quod secundum doctrinam sacræ Scripturæ tot exempla obedientiæ Deus in electis suis nobis proposuit, quos imitari tenemur. Et specialiter valent ad hoc exempla obedientiæ Abrahæ patriarchæ: qui Deo jubente propriam terram, cognationem ac plebem reliquit, et unigenitum atque carissimum filium suum immolare, id est ad Dei honorem propriis manibus occidere, fuit paratus; et in aliis multis arduissimis Deo promptissime obedivit, ut circumcidendo se quum vetulus esset, et filium suum Ismaelem cum matre sua ejiciendo de domo sua. Specialissime vero in omnibus prompte ac devotissime obedire docemur exemplo Christi, qui ut ipsemet ait, non venit facere propriam voluntatem, sed Patris qui misit eum, et qui factus est Deo Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis:1314 imo non solum Patri æterno, sed et humili Matri et nutricio idiotæ subditus fuit ac paruit.15 Quis ergo tam magnus, tam nobilis, tam potens aut sapiens erit, ut ab obedientia excusetur sui superioris, quantumcumque superior ille secundum carnis propaginem videatur ignobilis, aut simplex, aut modicus? præsertim quum obediendum sit prælato aut præsidenti, non in quantum est ille homo, vel talis aut talis in se, sed in quantum est Dei vicarius et Christum Dominum repræsentans. Propter quod Christus ait suis vicariis: Qui vos audit, me audit;16 et qui vos spernit, me spernit.
Sexto, quod inobedientiam Deus tam multipliciter ac terribiliter legitur punivisse, obedientiam vero tam sublimiter præmiasse. Nam propter inobedientiam suam, primi parentes de paradiso irrevocabiliter sunt ejecti, originali justitia destituti, variis pœnalitatibus, miseriis laboribusque subjecti; nec solum in se, sed in omni sua posteritate graviter nimis puniti sunt, in tantum quod propter originale peccatum etiam justi a cœlesti gloria usque ad Christi passionem sint retardati et in limbo detenti. Dathan quoque et Abiron, et Core et Hon, qui fuerunt viri præcipui inter filios Israel, propter hoc quod Moysi obedire spreverunt, a terra vivi absorpti sunt cum tabernaculis suis.1718 Et unum ex filiis Israel præcepit Dominus lapidari, quoniam contra obedientiam ligna collegit in sabbato. Abraham vero et Josue, Ezechias atque Josias, quoniam Deo diligentissime obedierunt, ab ipso sunt mirabiliter sublimati et honorati, non solum post vitam sæculi, sed etiam in hoc mundo. Nam propter obedientiam suam benedixit Dominus Abrahæ in omnibus, tam in corporalibus quam in spiritualibus bonis;19 Josue quoque propter obedientiam suam factus est princeps Israeliticæ plebis;20 et propter obedientiam Ezechiæ regis, Deus per manum angeli occidit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia hominum impiorum.21
Septimo, quod secundum præcepta sacræ Scripturæ, non solum obediendum est prælatis et superioribus virtuosis ac bonis, sed etiam impiis, quamdiu nihil præcipiunt contra Deum et rationem sive Ecclesiam, nec limites suæ auctoritatis seu jurisdictionis excedunt. Hinc prima Petri habetur: Servi, subditi estote in omni timore dominis, non solum bonis et mode- stis, sed etiam dyscolis.22 Et prima ad Timotheum præcipitur: Qui sub jugo sunt servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur.23 Et iterum scribit Apostolus ad Ephesios: Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo;24 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, non sicut hominibus. Si ergo juxta apostolica documenta, tam prompte ac timorate obediendum est temporalibus dominis, non solum modestis, sed etiam vitiosis; quanto reverentialius atque devotius obediendum est spiritualibus patribus ac prælatis, præcipue virtuosis? quam item vitiosum ac damnabile est eis non obedire? Hinc sacratissima Thebæorum legio, puta S. Mauritius cum sociis suis, obedivit imperatori Romano, quamvis pagano, etiam in difficillimis rebus.
Octavo, quia per obedientiam efficitur homo non solum servus, sed insuper amicus ac filius Dei, imo omni genere attinentiæ attinens Christo, quemadmodum apud Matthæum protestatur: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ipse meus frater et soror et mater est.2526
Nono, per obedientiam elevatur homo super naturalem cursum ac ordinem rerum, ita quod supernaturalia atque miracula operatur. Unde recitat abbas Cassianus, quod dum quidam sæcularis volens ingredi religionem, venisset cum parvulo filio in claustrum, et invenisset abbatem cœnobii juxta fornacem ardentem, abbas dixit ad eum: Si vis cœnobium intrare, oportet te in omnibus obedire. Quo respondente, Obedire in omnibus paratus sum, abbas adjecit: Projice ergo filium tuum in fornacem. Quod quum ille immediate fecisset, ignis nil læsionis intulit puero illi, sed illæsus extractus est. Refert quoque Gregorius in libro Dialogorum, quod quum discipulus S. Benedicti, nomine Placidus, ivisset haurire aquam, in flumen delapsus est et per undam longe protractus. Quod quum B. Benedictus sedens in cella cognovisset in spiritu, vocavit discipulum suum nomine Maurum, præcipiens ei ut curreret et Placidum ex aqua retraheret. Mox Maurus obediens, cucurrit super aquas et puerum Placidum per capillos extraxit, et super aquas cum eo deambulans rediit. Multa talia scripta sunt verissime in Vitaspatrum, et alibi.
Ideo superioribus nostris propter Deum et propter æternam nostram salutem, libenter, reverenter ac caritative obediamus, ne et propter inobedientiam nostram æternaliter condemnemur. Et quamvis superiores sint conversationis injustæ ac turpis, tamen propter eum a quo est omnis potestas, et cujus vicem circa nos gerunt, eos venerari debemus, quia hoc valde complacet Deo.
Hinc ait Gregorius: Obedientia sola virtus est quæ menti virtutes ceteras inserit, et insertas custodit; et obedientia victimis rite præfertur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam autem propria mactatur voluntas.27 Iterum ait: Obedientia non servili metu, sed caritatis affectu servanda est; non timore pœnæ, sed amore justitiæ.
Postremo S. Bernardus affirmat: Nec studium bonæ actionis, nec otium sanctæ contemplationis, nec lacrima pœnitentis, extra obedientiam prodesse possunt. Et denuo: Verus obediens mandatum non procrastinat, sed statim parat aures auditui, linguam voci, manus operi, pedes itineri, seque totum intus recolligit, ut superioris mandatum adimpleat. Certum est quoque, quod sicut obedientia signum est humilitatis, sic inobedientia elationis. Idcirco infatigabili animo obedientes simus Deo et ejus vicariis.
Footnotes
-
Prov. I, 8. ↩
-
Deut. x, 12, 13. ↩
-
Rom. xiii, 1. ↩
-
I Thess. IV, 8. ↩
-
I Thess. V, 12, 13. ↩
-
I Petr. II, 13. ↩
-
Josue x, 12. ↩
-
Ibid. 13, 14. ↩
-
I Reg. XV, 22, 23. ↩
-
Prov. I, 24-26. ↩
-
Num. XV, 30. ↩
-
Ps. cxlviii, 6, 8. ↩
-
Philipp. u, 8. ↩
-
Joann. v, 30. ↩
-
Luc. u, 51. ↩
-
Luc. x, 16. ↩
-
Luc. xv, 32, 36. ↩
-
Num. xvi, 1-33. ↩
-
Gen. xxu, 16-18. ↩
-
I Mach. u, 55. ↩
-
IV Reg. xix, 35. ↩
-
I Petr. ii, 18. ↩
-
1 Tim. vi, 1. ↩
-
Ephes. vi, 5-7. ↩
-
Marc. iii, 35. ↩
-
Matth. xii, 50; ↩
-
1 Reg. xv, 22. ↩
Chapter 56 of 211