Skip to the text

Sermo 2

QUOMODO OMNIA CUM DISCRETIONE FIERI DEBEANT.

RATIONABILE obsequium vestrum. Rom. XII, 1.

Sapientissimus Deus, qui omnia in sapientia fecit, atque in numero, mensura ac pondere cuncta constituit, exigit ut ei rationabiliter, id est sapienter sive discrete, in omnibus serviamus.12 Quod enim non fit sapienter ac discrete, fit inordinate, quum sapientis sit ordinare, secundum Philosophum. Omne autem inordinatum est reprehensibile, defectibile sive culpabile, ut loquitur Augustinus. Hinc ait Apostolus: Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis.3 Sanctus quoque Dionysius protestatur, quod optimum hominis est esse secundum rationem, videlicet prout gratia, lege divina et vera prudentia est instructa.4

Ad hoc ergo quod opera nostra sint vere virtuosa, et Deo complacita, atque æternæ vitæ meritoria, non sufficit quod sint bona ex genere, seu bona secundum se, ut est, dare eleemosynam, audire Missam, honorare parentes; sed insuper necesse est ut fiant congruo loco, et tempore apto, et recta intentione, et debito modo, id est taliter ut oportet, itemque ut conveniant personæ agentis, ut ei cui exhibentur. Unde si quis daret eleemosynam pro laude humana, vel de rebus super quas non habet dominium, vel ei cui danda non est, vel tempore noctis quando prohibitum est januam aperire, non esset actus virtuosus, sed potius vitiosus. Similiter si quis audiret Missam sacerdotis quem sciret ab exsecutione sacerdotalis officii esse suspensum, vituperabile esset.

Porro ad hoc quod opera bona fiant præfato modo, utpote suo loco et tempore, et taliter ut oportet, ac recta intentione, et secundum statum agentis, necessaria est homini prudentia sive discretio, quæ dirigat voluntatem in exsecutione operis boni prout circumstantiæ virtutum requirunt, ut in operibus moderamen servetur, et opportuno loco ac tempore fiant quæ bona sunt, ad gloriam Dei, ex caritate, pro æterna felicitate consequenda. Omnia etenim ista docet discretio, quæ inter bona ac mala discernit, et non solum manifesta mala, sed ea quoque quæ bona videntur nec sunt, reprobat ac devitat. Qui ergo discretus est, nec præceps est in agendo, nec remissus; et oculum circumspectionis ac considerationis undique circumducit, ne aliquid agat quod scandalum parit pusillis, dummodo salva triplici veritate, scilicet veritate vitæ, et doctrinæ, atque justitiæ, queat id vitare. — Denique discretio ista ferventioribus in Dei obsequio præcipue necessaria est, ne ex caritatis fervore aut zelo justitiæ per immoderatas abstinentias, vigilias, disciplinas destruant corpora sua, sicque de cetero ad Dei obsequium consistant inepti ac impotentes.

Discretio quoque reddit hominem docilem, dirigibilem; et proprii sensus immansionem ac vanam singularitatem excludit, similiter animi perturbationem.5 Qui enim discrete procedit, tranquillitate lætatur; qui indiscrete, multoties perturbatur. Idcirco in Ecclesiastico scriptum est: Qui multa conatur agere, incidet in judicium;6 id est, qui plura simul aut nimis cito agere nititur, in diversa peccata dilabitur. Idcirco in Ecclesiaste Salomon dixit:7 Omnia tempus habent. Unumquodque enim suo loco et tempore secundum rationis discretionem agendum est. Unde ad proficiendum in omni gratia et virtute, ad pertingendum velociter ad perfectionem, maxime confert discretio; sicut et indiscretio perfectum potissimum impedit, et omnem perfectionem excludit. Insuper maturitatem ac gravitatem docet discretio, impetuositatem abscindit, ordinationem custodit, omnesque virtutes dirigit in agendo.

Jugiter ergo Dominum exoremus ut veram nobis in universis discretionem præstare semper et conservare dignetur, ut intus et extra honeste, ordinate, decenter et sapienter nos habeamus, quemadmodum ait Apostolus: In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt.8 Nam sicut ratio dirigit voluntatem, ita discretio omnem voluntatis virtutem et actionem. Hinc sanctus scribit Bernardus: Quo zelus ferventior, ac vehementior spiritus, atque profusior caritas, eo vigilantiori opus est discretione, quæ zelum supprimat, spiritum temperet, ordinet caritatem. Discretio quippe omni virtuti ordinem ponit. Est enim discretio non tam virtus quam quædam moderatrix et auriga virtutum, ordinatrix affectuum, doctrixque morum et consummatio perfectionis. Tolle hanc, et virtus vitium erit. Hæc docet ne quid minus fiat aut magis quam expedit.

Præterea discretio sine caritatis fervore jacet ac deficit; fervor vehemens caritatis absque discretionis temperamento præcipitat. Idcirco laudabilis est cui neutrum istorum deest, quatenus fervor discretionem erigat, et discretio fervorem regat. Hinc quoque ait Scriptura, Noli esse nimum justus: non quod reprehensibile sit esse aut velle esse sublimiter justum, imo quanto quis justior, tanto est melior; sed ideo dictum est hoc, quoniam homo moderate et ordinate habere se debet in actibus per quos ad justitiæ ac virtutum eminentiam tendit, ne subito justus et perfectus esse conetur. Propter quod ait Bernardus: Nolo repente esse perfectus, sed paulatim proficere volo. Iterum per discretionem interdum dimittit homo actum unius virtutis, imo et opera vitæ contemplativæ, ut actum alterius virtutis, seu opera vitæ activæ exerceat, dum causa id exigit, sicut dum proximus indiget. Ideo sanctus fatetur Gregorius: Plerumque virtus quum indiscrete tenetur, amittitur; quum discrete intermittitur, plus tenetur.

Ad hanc virtutem Christus nos admonens, Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ:9 ut scilicet prudentiam simplicitas temperet, excludendo calliditatem; simplicitatem quoque prudentia regat, excludendo inconsiderationem. Prudentiam ergo seu discretionem in omnibus observemus, quoniam ipsa docet, quid, quando, ubi, et qualiter sit agendum. Ipsius est providere ut opera nostra Deo sint grata seu placita, nobis utilia, proximis exemplaria.

Quarto enim Vitaspatrum legitur libro de sancto abbate Nytera, qui fuit discipulus abbatis Silvani, quod dum habitaret in cella sua in eremo in monte Sinai, mediocriter gubernabat vitam suam de his quæ erant necessaria corpori suo. Quando autem factus est episcopus in Pharan, multum rigorose tractavit se ipsum in abstinentiis atque jejuniis. Dixit ergo ei discipulus suus: Abba, quando eramus in eremo, non ita te cruciabas. Respondit senex: Fili, illic solitudo erat, et paupertas ac quies; propterea gubernavi ibi corpus meum cum mediocritate, ne infirmarer et quærerem quod non habebam, sicque mentis meæ quietem amitterem. Hic autem in mundo sumus, et occasiones hic sunt plurimæ excedendi; et si infirmitatem incurrero, sunt hic qui succurrant, ne perdam propositum monachi. Ex hoc patet magna sancti abbatis illius præsulisque discretio. B Unde et nos debemus tanto diligentius nos ab omni custodire peccato, quanto plures habemus occasiones peccandi in aliquo loco. Quemadmodum legitur de S. Hugone Lincolniensi episcopo, qui fuit Cartusiensis, quod quando fuit in mensis regum ac principum, et cantus et symphonias audivit, tunc præcipue recollegit cor suum et dedit se ad considerationem divinorum ac devotionem, ne in aliquo delectaretur inaniter.

Provideamus ergo indesinenter ut per opera nostra interiora ac exteriora Deum glorificemus, nobismetipsis beatitudinem acquiramus, et proximos ædificemus.

Footnotes

  1. Sap. xi, 21. ↩

  2. Ps. ciii, 24. ↩

  3. 1 Cor. xiv, 40. ↩

  4. De Divin. nom. c. iv. ↩

  5. Eccle. v, 17. ↩

  6. Eccli. xxix, 26. ↩

  7. Eccle. III, 1. ↩

  8. Coloss. IV, 5. ↩

  9. Matth. x, 16. ↩

Chapter 51 of 211