Sermo 5
QUALITER FILII AC FILLÆ HABERE SE DEBEANT CIRCA PARENTES.
FILII, obedite parentibus vestris in Domino. Ephes. vi, 1.
In his verbis sanctus docet Apostolus, ut filii ac filiæ parentibus suis obediant « in Domino », id est in licitis ac honestis quæ complacent Deo. Quod tamen intelligendum est de his ad quæ se extendit prælatio seu potestas parentum super sobolem suam. Non enim absolute in omnibus licitis et honestis soboles tenetur carnalibus obedire parentibus, ut si præciperent religionis ingressum aut continentiæ votum; sed in his quæ concernunt regimen domus, et curam rei domesticæ, et bonos mores, qui sunt de necessitate salutis, obedire filii ac filiæ obligantur parentibus.
Deinde filii ac filiæ in primis tenentur parentes suos cordialiter valde diligere tam naturali quam spirituali amore, propter præcipua beneficia quæ acceperunt ab eis, videlicet esse et nutrimentum, custodiam et informationem, et correctionem ac provisionem, et propter graves labores, multiplices curas atque dolores quos propter ipsos sustinuerunt eorum parentes. Propter quod Aristoteles ait, quod Deo et parentibus non potest reddi æquivalens.
Secundo, filii tenentur parentibus suis gratitudinem, ut scilicet recognoscant quanta a parentibus sint sortiti, et sic grati sint eis pro posse, quia plene regratiari non valent; et hoc ipsum debent attendere, ut semper cum humilitate grati sint ipsis.
Tertio, tenentur parentibus vicissitudinem, id est beneficiorum recompensationem pro viribus. Quamvis namque per se conveniat parentibus necessaria vitæ ministrare soboli suæ, juxta præmemorata verba Apostoli, Non debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis;1 per accidens tamen, id est in casu necessitatis seu indigentiæ, tenentur filii et filiæ suis parentibus ac progenitoribus in vitæ necessariis subvenire: imo in extrema necessitate magis subveniendum esset parentibus quam propriæ uxori ac soboli, ut asserit S. Thomas.
Quarto, tenentur parentibus reverentiam in assurgendo et consimilibus, et debent eos ex animo honorare tanquam principium exsistentiæ suæ. Hinc scriptum est in Ecclesiastico: Qui timet Dominum, honorat parentes, et quasi dominis serviet eis in opere et sermone cum omni patientia.2 Unde Tobias filio suo præcepit: Honori semper habebis matrem tuam; memor enim esse debes quæ et quanta pericula passa sit in utero suo propter te.3
Quinto, tenentur eis obedientiam in his quæ ad paternalem auctoritatem ac præsidentiam spectant, ut tactum est. Unde per Moysen Deus præcepit:4 Honora patrem tuum et matrem tuam.5 Quod etiam proportionabiliter intelligendum est de honoratione avi aut aviæ, et spiritualium patrum, scilicet prælatorum, ac principum. Gravissime ergo peccant filii filiæque rebelles, ingrati et duri, qui parentibus suis irrationabiliter atque facile indignantur, irascuntur, irreverenter loquuntur, maledicunt, detrahunt, aut aspernanter se habent ad eos: de quibus loquitur Augustinus, mirum esse quod terra eos protinus non absorbeat. Hinc in Ecclesiastico scribitur: Fili, suscipe senectam patris tui, et ne contristes eum in vita sua; et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum. Quam malæ famæ est, qui relinquit patrem!6 Et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem. Per Moysen quoque Deus præcepit : Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur.78 Et iterum, inobedientem et contumacem filium, comessationibus ebrietatibusque vacantem, præcepit Deus per Moysen lapidum ictibus obrui et occidi.9 Graviter ergo peccant, qui parentum bona vitiose consumunt, turpiterque seu lascive expendunt.
Præterea, ut prætacta impendant filii ac filiæ parentibus Deo placenter ac meritorie, oportet ut faciant ea non solum nec principaliter ex naturali amore, sed præcipue quoniam sic Deus jussit et exigit, et ex spirituali amore, ad gloriam Dei, non propter laudem humanam, aut propter propria commoda, vel solum ad complacendum parentibus.
Postremo, quam enorme sit ad parentes irreverenter se habere, constat ex eo quod sanctus ille patriarcha Noe maledixit filio suo Cham, eo quod irrisus fuit ab ipso. Quum enim Noe post diluvium plantasset vineam, et ex vino inebriatus fuisset, non ex gula, sed ex inexperientia fortitudinis vini, sicque obdormisset in terra et nudato10 sinu jaceret, filius ejus Cham patrem suum sic inventum non operuit, sed fratribus suis ostendit verecundiora patris sui : ideo meruit maledici.
De hac materia legitur in libro Apum unum exemplum valde horribile atque notabile, in iis verbis : In Normanniæ partibus fuit vir ignobilis valde dives, unicum habens filium valde carum, quem delicate nutrivit. Fuit quoque ibi miles non multum dives, qui induxit virum illum ad hoc quod filio suo acciperet filiam suam in uxorem, hoc pacto quod universis possessionibus suis mox cederet, et filius ejus sibi ac conjugi suæ quamdiu viverent abundantissime provideret. Quod vir ille, quamvis invitus et graviter, tandem tamen peregit. Factis igitur nuptiis, filius ille parentibus suis primo anno satis copiose providit, sed anno secundo parcius, tertio anno plus parce. Quarto autem anno, suggerente diabolo suaque uxore, parentibus suis parvam domunculam ex opposito domus suæ constituit, ut senum præsentia sibi minus esset molesta; et ibi parcissime eis providit, ita quod parentes magnam egestatem ibi perpessi sunt, in tantum quod vix audebant domum filii introire.
Quadam die uxor viri illius dixit ad eum : Ecce in domo filii nostri auca verui est infixa; vade, et semel imple esurientem ventrem tuum, quia me feminam magis decet paucis esse contentam. Tunc senex innixus baculo, ad domum filii sui properavit. Cujus adventum sentiens filius, aucam retraxit atque abscondit, et patri obviam veniens, quid quæreret inquisivit; pater autem factum notans, dissimulavit, domumque rediit. Tunc filius præcepit puellæ ut aucam reponeret ad ignem. Intrans ergo cameram puella pro auca, vidit maximum bufonem aucæ pectori inhærentem; puella vero territa et clamante, filius ille accurrit. Quumque bufonem excutere conaretur, bufo tam fortiter faciem ejus invasit, ut nulla arte nulloque consilio posset deponi aut excuti; sed taliter inhærendo multis annis, hominis illius pravitatem punivit. Et erat hoc supremi stuporis miraculum, quod quando aliqua illius monstri pars tangebatur, tam graviter homo ille lædebatur, quasi percussus fuisset in corde. Territus igitur et contritus, accessit terræ illius episcopum, et cum omni dolore confessus est ei sua peccata : qui pro pœnitentia ei injunxit ut per omnes fines Normanniæ civitatesque Galliæ revelata facie circuiret, et cur ista pateretur ubique narraret, ut filii omnes exemplo hoc discerent quam gravissimum sit peccatum non honorare parentes, nec vicem eis rependere. Peracta autem pœnitentia illa, precibus quorumdam sanctorum liberatus est miser ille, ita quod fœdum monstrum illud repente disparuit.
Ecce quam crudelissimi, perversissimi ac ingratissimi sunt filii ac filiæ parentibus indigentibus non subvenientes sufficienter ac plene pro posse suo. Sed et quidam sunt filii qui licet parentes habeant in eadem secum mensa sedentes, non tamen condividunt eis de meliori cibo ac potu quibus ipsi vescuntur. O quam durum et improbum est cor talium filiorum, qui senibus suis non miserentur parentibus! Igitur juxta præhabita filii ac filiæ ad suos habeant se parentes, ne æternaliter condemnentur.
Footnotes
Chapter 55 of 211