Skip to the text

Enarratio in evangelium

QUUM FACTUS ESSET JESUS ANNORUM DUODECIM, ETC. Luc. II, 42-52.

IN evangeliis quæ in sacratissima solennitate Nativitatis Christi legit Ecclesia, docent beatissimi Evangelistæ Dominum nostrum Jesum Christum esse verum Deum et hominem in una persona, ita quod plenus fuit gratia et veritate, sapientia et virtute. Convenienter ergo præsens evangelium legitur in dominica ista prædictæ solennitati tam proxima, quia in evangelio isto describitur quando, ubi et qualiter Christus sapientiam suam primo monstravit. Præterea in festo Nativitatis Christi lectum est evangelium in quo describitur quomodo pastores Christum quæsierunt et invenerunt; in festo quoque Epiphaniæ evangelium lectum est in quo recitatur qualiter tres Magi Christum quæsierunt ac repererunt. Nunc ergo evangelium legitur ubi narratur quomodo a propria Matre et patre putativo quæsitus atque inventus est Dominus Jesus. Ait ergo Lucas evangelista :

Quum factus esset Jesus annorum duodecim, secundum suam humanitatem :1 qui secundum divinitatem idem ipse est tanquam vere incommutabilis et æternus, omne tempus transcendens, quemadmodum in Apocalypsi ait, Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis;2 ascendentibus illis, puta Maria et Joseph, Jerosolymam, quæ situ altior fuit quam Galilæa, in qua Nazareth civitas fuit, a qua venire cœperunt quia habitaverunt in ipsa: ideo ascendisse dicuntur; secundum consuetudinem diei festi, id est, prout circa solennitatem paschalem tunc solitum fieri fuit. Consuetudo enim bona, quæ scilicet nec juri nec rationi contrariatur, vim legis sortitur.

Unde his verbis Lucas præmisit :3 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solenni Paschæ. Quod intelligendum est pro tempore illo quo Maria et Joseph cum Jesu in Nazareth morabantur : nam illis septem annis quibus in Ægypto manserunt, non venerunt ad urbem Jerusalem. Denique in Exodo præcepit lex Moysis, ut in quolibet anno ter, videlicet in festo Paschæ, Pentecostes, ac Tabernaculorum, omnis masculus Judæorum appareret coram Deo in loco templi ac cultus divini, qui fuit Jerusalem;4 sed cum his qui a loco hoc habitabant remote, dispensabatur quoad duas solennitates, videlicet Pentecostes et Tabernaculorum. Maria ergo et Joseph, quia a Jerusalem remote manebant, puta in Nazareth, quæ (ut legitur) per quatuor dietas a Jerusalem distat, non nisi in principali festo, scilicet Pascha, venerunt Jerusalem. Verumtamen de mulieribus non fuit præceptum ita venire Jerusalem; sed si comitabantur viros, ex devotione aut consuetudine fiebat. Maria autem ex summa devotione hoc fecit, præsertim quoniam unicum et supercarissimum Filium suum relinquere noluit.

Porro quod ait Evangelista, Ibant per singulos annos in Jerusalem in die solenni Paschæ, non est intelligendum quod in festo tam celebri ambulabant, sed quod iter sic arripiebant, ut in die illo in Jerusalem essent : imo in die proximo præcedenti ibi esse curabant, ut manducarent de agno paschali, qui tunc ad vesperam immolabatur, luna quartadecima, prout in Exodo fuit præceptum.5

Consummatisque diebus, hoc est transactis diebus quibus duravit in veteri lege paschalis solennitas : quæ septem diebus duravit, juxta illud Deuteronomii, Septem diebus comedes absque fermento.6 Alii tamen dicunt, sicut et Glossa, quod octo diebus duravit. Quod verum est, septem integris diebus festi hujus annumerando diem proxime præcedentem, in cujus vespera offerebatur agnus paschalis. Quum redirent Maria et Joseph a Jerusalem ad Nazareth. In hoc quod toto tempore solennitatis illius in Jerusalem permanserunt, commendatur continua eorum devotio, et docemur ne ab ecclesia discedamus ante finem divini Officii seu prædicationis : quo multorum indevotio instabilitasque notantur, qui sine rationabili causa ante finem verbi Dei seu divini Officii recedendo reprehensibiles valde sunt. Remansit puer Jesus in Jerusalem. Non casualiter, sed ex proposito ibi remansit : primo, ut amore sapientiæ ac spiritualis profectus doceret carnales parentes corporaliter relinquendos; secundo, ut daret exemplum perseverandi in templo ac cultu divino etiam ultra debitum tempus; tertio, ut daret exemplum vitandi jactantiam ac vanam gloriam, per hoc quod sapientiam suam non demonstravit durante festo, in præsentia omnium, et in conspectu concivium et cognatorum, et Matris atque nutricii.

Et non cognoverunt parentes ejus, id est vera Mater putativusque pater : quia ut Beda ac alii dicunt, viri et feminæ ad solennitatem eundo, ac redeundo, incedebant seorsum, ut devotius se haberent; ideo Virgo beata putavit filium suum esse cum Joseph, Joseph quoque putavit quod esset cum Matre : nam pueri cum utroque parente poterant ire. Unde negligentes non erant Maria et Joseph circa custodiam pueri Jesu, quoniam de industria se subtraxit. Verumtamen Origenes subtilius aliquid tangit, nescio tamen an verius. Scribit namque, quod supernaturaliter et imperceptibiliter elapsus sit manus parentum, quemadmodum elapsus est manus Judæorum eum præcipitare aut lapidare volentium, ut Evangelistæ describunt :78 divina quippe virtute potuit se hominibus invisibilem exhibere.

Per hoc quoque quod Virgo beatissima et Joseph perdiderunt Jesum in tanto festo, figuratum est, quod multi Christiani in illis festis Christum plus perdunt, in quibus deberent eum diligentius quærere aut servare : ut sunt qui tunc curiose se ornant, ut videantur et videant, appetantur et appetant; vel etiam qui licet bona intentione vadant ad ecclesias, ad festivitates, prædicationes, seu indulgentias, in ipso tamen itinere et in templo sunt incustoditi, oculis vagi, lingua irrefrenati, sive gulosi, peccantque gravius quam si domi manerent, aut ferialibus diebus. Ideo in talibus locis, actibus atque temporibus debent singulariter esse custoditi, devoti ac temperati.

Existimantes autem illum esse in comitatu, id est inter eos qui pariter ibant, ita ut Mater sua putaret eum esse in comitatu seu turba virorum, Joseph vero, in comitatu feminarum, venerunt iter diei, id est, unius iter diei fecerunt a Jerusalem recedendo, et requirebant eum inter cognatos et notos. Quum enim in fine primæ diei, Maria et Joseph conspicerent quod cum nullo ipsorum venisset aut esset, contristati atque turbati sunt valde, ex summa dilectione et reverentia quas habuerunt ad puerum, quem Dei Unigenitum agnoscebant; cœperuntque quærere eum quam citissime valebant, forsitan ipso sero et die sequenti, in comitatu utroque, præcipue inter vicinos, cognatos et notos. Et non invenientes eum inter illos : per quod datur intelligi quod amor carnalis et propinquitas, societasque humana non timorata, plurimum impedit a vacatione Dei inventioneque Christi; regressi sunt in Jerusalem tertia die, ut videtur, requirentes eum, ubi magis sperabant eum posse inveniri. Quo enim ardentius diligebant, eo sollicitius diligentiusque quærebant dilectum : quoniam teste Gregorio, vis amoris multiplicat ac renovat intentionem ac studium inquisitionis.

Et factum est, post triduum, utpote quarto die, invenerunt illum in templo.

Ibi enim, ut ait Origenes, invenitur Filius Dei: ergo et nos dum quærimus Jesum, intremus ecclesiam, oratorium, seu locum orationi devotionique aptum, quanquam ubique sit invenirique possit Filius Dei. Si ergo adoptivi filii sumus aut esse optamus Patris cœlestis, in domo ejus, hoc est in templo, libenter simus, non in tabernis aut locis vanitatum aut voluptatum, in quibus filii diaboli esse solent. Sedentem in medio doctorum: per quod Christus insinuavit quod pueri et indocti debent se doctoribus et prædicatoribus seu prælatis suis applicare, ut instruantur ac ædificentur ab eis, juxta illud Ecclesiastici: In multitudine presbyterorum sapientium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere; itemque, Si videris sensatum, statim evigila ad illum. Sed hujus oppositum faciunt multi, et ob hoc miserabiliter stulti, qui fabulatoribus, trufatoribus et scortatoribus magis se applicant, imitantes quemdam de quo legitur in vita philosophorum, qui quum vidisset Pythagoram philosophum discipulis suis legentem, irrisit, et dixit: Mallem esse inter mulieres quam inter philosophos. Cui respondit Pythagoras: Non mirum, quia et porci libentius volutantur in cœno quam fonte sereno.

Audientem illos, et interrogantem. Audivit illos, non ut ab ipsis quidquam addisceret, sed ut juxta prolata ab eis convenienter interrogaret; et item, ut humilibus daret exemplum, informaretque pueros et subjectos, ut etiam si periti sint, nihilo minus magistros suos et prælatos ac seniores potius curent audire, quam docere præsumant, nec vana ostentatione se jactent, quum et Jacobus dicat: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum.9 In Ecclesiastico quoque habetur: Adolescens, loquere in causa tua vix; si bis interrogatus fueris, habeat caput tuum responsum suum.10 Item: Loqui in medio magnatorum non præsumas; et ubi sunt senes, non multum loquaris.11

Postquam autem Christus doctores patienter et plene audivit, quæstiones eis proposuit, ut occasionem cognoscendi veritatem eis conferret, atque ad Dei laudem induceret eos. Præterea hic est ordo congruus disciplinæ: primo, diligenter et plene audire, deinde circa audita pertinenter inquirere sive objicere, juxta illud Ecclesiastici: Audi tacens simul et quærens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.12 Quidam vero præcipites et verbosi, non exspectata ad plenum responsione tentant objicere, seu non audita objectione plenarie incipiunt respondere, non attendentes quod in Proverbiis Salomon loquitur: Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.1314 Absit ergo a nobis impetuosa loquacitas, et sine bona deliberatione nec interrogemus, nec objiciamus, neque respondeamus: quoniam in Ecclesiastico scriptum est, Priusquam audias, non respondeas verbum. Et iterum ait Scriptura: Homo sapiens tacebit usque ad tempus; lascivus autem et imprudens non servabit tempus. Porro, quæ fuerint Christi interrogationes ac responsiones, Evangelista non exprimit. Arbitror vero, quod aliqua circa suum adventum et circa mysteria sua spectantia sciscitabatur, ut agnoscendæ veritatis eis ostium aperiret.

Stupebant autem omnes qui eum audiebant, hoc est, tam doctores quam circumstantes tam vehementer mirabantur, ut quasi stupidi redderentur, super prudentia et responsis ejus, id est de tam sublimi sapientia ac ordinatissimis eruditissimisque responsionibus pueri tam juvenis ac tenelli, quemadmodum regina Saba, audita sapientia Salomonis, præ admiratione non habuit ultra spiritum: et ecce plus quam Salomon hic.15 Christus namque ut Deus, fuit Salomone sapientior incomparabiliter; atque ut homo talis, videlicet humanitatem Verbo æterno habens unitam, sapientior exstitit Salomone inenarrabiliter. Elicitur autem ex textu, quod sicut Christus proposuit doctoribus quæstiones, ita econverso;16 sed ipsi non poterant ei respondere tam sapienter ac prompte ut ipse eis;171819 vel forte, quum doctores non possent Christi quæstionibus respondere, ipse personaliter doctrinaliterque respondit. Demum, ut asserit Origenes, ex eodem sapientiæ fonte procedit, sapienter inquirere, et convenienter respondere.

Et videntes universi qui aderant, corporali intuitu, puerum duodennem tam facete, reverenter ac constantissime se habentem, intellectualiter quoque cernentes quam sapiens et compositus esset in omnibus, admirati sunt, quod puer tantillus doctores ætate, studio, et humana eruditione provectos, tam incomparabiliter superaret: cujus simile nec viderunt nec audierunt, quoniam supra cursum et ordinem fuit naturæ. Admirati sunt ergo: primo, propter sapientiæ ejus eminentiam; secundo, propter eloquentiæ elegantiam; tertio, propter mentis suæ constantiam, quia tam imperterritus et securus fuit in omnibus, quum videretur puer pauperculus: pueri namque tantilli in medio doctorum ac magnatorum solent timere et facie immutari; quarto, propter morum ipsius decentissimam atque pulcherrimam venustatem; quinto, quia et vultu totoque corpore speciosissimus amabilissimusque puer fuit, et verborum suorum ordinatissima suavitate omnium animos fecit suspensos, fuitque ejus adspectus consolatorius valde. Unde in Ecclesiastico legitur: Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis. Ex omnibus quoque prætactis valde inflammabantur amore pueri hujus, quum scriptum sit: Sapiens se ipsum in verbis amabilem facit.20

Præterea quæritur, cur Christus duodecimo suæ ætatis anno sapientiam suam sic orsus est declarare. Ad quod Gregorius respondet, quoniam duodecimo anno apud homines solet discretionis perfici ratio: idcirco non antea fecit hoc, ne phantasticum vel diabolicum putaretur; vel, ut tangit Ambrosius, quoniam duodenarius numerus fuerat Apostolis deputandus, qui Christi Evangelium omnibus prædicarent.

Alii causam signant ex perfectione numeri hujus.

At vero affectuosissima atque piissima Mater et Virgo, viso unico et superamantissimo Filio suo, tanto amplius est gavisa, quo de ejus amissione plus fuerat contristata: verumtamen eum alloqui non præsumpsit, quamdiu vidit eum cum doctoribus occupatum. Sed Puer Matrem adesse conspiciens, actu illo completo, venit ad eam. Quæ mox maternis concussis visceribus et præ gaudio lacrimans, cum omni fiducia, humiliter, amorose ac dulciter, tanquam fidelissima mater ait ad eum: Fili, quid fecisti nobis sic? id est, cur me et Joseph ignorantibus hic mansisti, atque in tantam nos induxisti tristitiam, quos noveras de tua amissione sic affligendos? Quod benignissima Virgo locuta est, non per modum increpationis, sed piæ conquestionis ac avidæ inquisitionis: non enim consuetus fuit sic facere. Noverat autem sapiens Mater Filium suum esse Deum et hominem, nec posse peccare, nec sine rationabili causa mansisse aut aliquid peregisse. O vere felicissima, præstantissima incomparabilisque Maria, quæ Unigenitum Patris æterni tam vere ac fiducialiter nominat filium suum!

Ecce ego vera mater tua, et pater tuus putativus, dolentes de tua absentia, quærebamus te cum grandi sollicitudine et pavore. Cujus doloris causa secundum Glossam fuit, quia timebant ne quod Herodes conatus fuit facere puero in sua infantia, Archelaus et alii jam ei inferrent in provectiori ætate. Sed nonne sapiens Mater agnovit, quod Filius suus venit ut in virili ætate pro mundi crucifigeretur salute? Et respondendum, quod utique hoc cognovit: nihilo minus metuere potuit ne puero suo qui ad patiendum venit, aliquid adversitatis sive molestiæ infligeretur ab hostibus, quamvis sciret hoc sibi contra suam voluntatem non posse accidere. Denique Origenes scribit circa hoc subtiliter: Cur (inquiens) quærebant puerum cum dolore? An ideo, ne forte perierit sive erraverit?21 Absit. Nunquam enim fieri potuit ut perditum formidarent, quem Dominum esse cognoverant; et maxime Maria id timere non valuit, quæ se de Spiritu Sancto noverat concepisse. Sed quomodo tu, dum Scripturas legis nec intelligis, quæris in eis sensum cum dolore quodam atque tormento, non quod Scripturas errasse arbitreris, sed quoniam veritatem quam continent nescis, et invenire desideras; sic illi quærebant Jesum, ne forte eos relinquens ad alia demigrasset, et quod magis puto, ne forte revertisset ad cœlos, quum ei placuisset iterum descensurus.

Itaque et nos, dum peccando amisimus Christum, seu, ipso dispensante, consolationem ipsius, protinus cordialiter doleamus, et cum sollicitudine ac pœnitentiali mœrore infatigabiliter eum quæramus; nec dissimulemus, neque dissolute ac negligenter pertranseamus, ut illi qui quærunt eum nec tamen inveniunt. Hinc in Deuteronomio asseritur : Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum;22 si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ. Nempe tanto plus de peccato et Christi amissione debemus dolere, quam de corporalium ac temporalium perditione, quanto malum culpæ deterius fugibiliusque consistit malo pœnæ, quanto etiam salus æterna et Deus ipse majoris est bonitatis ac dignitatis quam transitoria universa. Nihilo minus multi misera cæcaque mente, plus de transitoriarum rerum amissione quam de gratiæ ac salutis perditione tristantur.

Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis? quasi dicat : Non fuit necesse me taliter quæri. Quibus verbis non increpat eos quasi culpabiliter egerint ita eum quærendo : imo valde meritorie in hoc egerunt, et propter augendum eorum meritum Christus permisit eos sic quærere et affligi. Sed insinuat se aliter potius fuisse quærendum :23 quemadmodum Christi voluntas de qua dixit, Pater, non quod ego volo, bona fuit;24 et tamen voluntas qua dixit, Sed quod tu, melior fuit. Nec hoc derogat perfectioni Virginis gloriosæ, quia quotidie proficere potuit in sapientia et virtute, imo et summe profecit. Hinc subditur : Nesciebatis, id est, utique perpendere potuistis (nec tamen considerationis hujus omissio culpa fuit in eis), quia in his quæ Patris mei sunt, id est in cultu et templo Patris æterni, oportet me esse? Christus enim ad hoc venit in mundum, ut secundum assumptam humanitatem, Patris voluntatem in omnibus adimpleret. Propter quod ait apud Joannem : Quæ placita sunt ei, facio semper.25

Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos: Non est putandum ignorasse eos, præsertim Mariam, quod per patrem intellexerit Patrem suum æternum; sed non intellexerunt plenarie quid Christus per verba ista prætenderet, hoc est, per quem modum assereret se esse oportere in his quæ Patris sunt, utpote quantum ad locum et tempus, aliasque circumstantias, et quoad actus determinatos : quia et verbum istud multipliciter intelligi potuit. Maria quoque non ignoravit Filium suum Deo Patri actibusque divinis indesinenter intentum; sed quando, qualiter, et quoties oporteret eum esse in templo, non ita distincte cognovit.

Et descendit cum eis a Jerusalem, et venit Nazareth, a qua cum illis ascendit Jerusalem. De qua sua ascensione ad festivitatem paschalem sive legalem, de se ipso prædixit per Zachariam : Vadam etiam ego. Quibus verbis immediate ibi præmittitur : Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis, et vadant habitatores unusquisque ad alterum, dicentes, Eamus et deprecemur faciem Domini. Quibus verbis mox additur : Vadam etiam ego, scilicet Dominus exercituum, qui loquitur ista.2627 Non enim Zacharias de se ipso hoc ait : quod super Zachariam clarius demonstravi.

Et erat subditus illis, non solum Matri, sed etiam Joseph, secundum naturam assumptam : et legem quam de honoratione parentum contulit, adimplevit non necessitate, sed dignatione et pietate. Non enim communi legi fuit adstrictus, sed supra illam, non solum secundum quod Deus, sed insuper secundum naturam humanam, ut hypostatice Verbo æterno unitam atque per hoc omni creaturæ prælatam.

Præterea, secundum diversos gradus potestatis determinandus est obedientiæ gradus. Hinc potestati in spiritualibus præsidenti, est in spiritualibus obediendum; præsidenti autem in gubernatione rei publicæ, obediendum est in pertinentibus ad rei publicæ regimen; similiter præsidenti in regimine domus, obediendum est in pertinentibus ad gubernationem rei domesticæ. Christus autem simpliciter superior fuit sua Matre et Joseph : imo de jure fuit omnium hominum rex, salvator ac pontifex. Nihilo minus Matri suæ et Joseph parebat humillime serviebatque promptissime, ut impleret omnem justitiam, omnem humilitatem, dans omnibus nobis obediendi exemplum, obedientiæ formam, humilitatis insigne, et summæ subjectionis documentum reale, dum talis ac tantus, non solum Matri, sed et humili servo obediens fuit ac subditus : potissimum tamen dedit inferioribus, et filiis ac junioribus, exemplum obediendi superioribus, parentibus et senioribus. Hac ergo Christi humilitate ac obedientia vehementissime confunditur superbia nostra, damnatur rebellio nostra, dum superioribus nostris et parentibus carnalibus seu spiritualibus non obtemperamus : eo quod Dominus universorum, qui etiam secundum suam humanitatem ut Verbo unitam, præstantior, altior Deoque carior fuit toto universo, non solum pauperi Genitrici, sed et fabro obedivit lignario, idiotæ ac simplici. Nemo ergo ob suam sapientiam aut nobilitatem despiciat obedire prælato quantumlibet ignobili ac indocto, quum Christus virtus et sapientia Patris, obediens fuit ac subditus fabro.

Et Mater ejus conservabat omnia verba hæc, id est verba et opera Christi, in corde suo, id est in memoria, tanquam optima atque docillima æternæ sapientiæ discipula, sapientiæ capacissima ac avidissima, quia et ingeniosissimæ et quietissimæ ac dispositissimæ mentis fuit; et quidquid Filius ejus fecit aut dixit, cum summa veneratione pensavit, et eminenter inde profecit : non ut puerum aut hominem, sed ut Deum verum illum attendens. Et nec ipsa, nec Joseph, sine grandi reverentia aliquid ei injunxit.

Et Jesus proficiebat ætate, quoniam tempus quod sibi accrevit, fructuosissime expendebat, et sapientia et gratia apud Deum et homines, hoc est, veraciter coram Deo atque hominibus, Deum in cunctis conscientia pura honorans, hominesque ædificans, quibus et sapientiam, perfectionem et gratiam suam paulatim opportuno tempore declaravit, ut per hoc ad Dei honorem provocarentur et gloriam. Porro bona conscientia necessaria est homini propter Deum, qui cordis inspector est; sed propter homines exigitur bona fama, exemplarisque vita. Quam qui negligit, est crudelis : nam quantum in ipso est, alios scandalizat et spiritualiter lædit, et Dei inhonorationem adauget. Et nos ergo sapientia et gratia, id est in cognitione seu contemplatione divinorum charismatibusque virtutum, debemus proficere, præsertim quum non proficere sit deficere : et hoc, coram Deo ad gloriam ejus, et coram hominibus ad ædificationem eorum, sicut ait Salvator : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.28 Apostolus quoque : Providentes (inquit) bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.29

Postremo nunc intuendum, qualiter Christus profecit sapientia et gratia. Quocirca pensandum, quod quum Christus sit Deus et homo in unitate personæ, duplex fuit et est in eo sapientia, scilicet : increata, quæ est substantialiter ipsummet Verbum æternum ac divina essentia. Quæ sapientia quamvis sit tribus adorandis personis communis, tamen Filio appropriatur, eo quod Filius procedat a Patre per modum intellectualis emanationis, sitque verbum et emanatio intellectus: sapientia autem ad intellectum pertinet. Et est in Christo sapientia creata: et hæc multiplex assignatur. Itaque advertendum, quod in eodem instanti anima Christi est creata, carni unita, ac simul cum corpore suo assumpta a Verbo æterno, ac suppositata in esse ejus personali et increato; in eodem quoque instanti elevata est ad beatificam Divinitatis fruitionem, quam tunc cœpit videre tam clare ut modo conspicit eam; in eodem demum instanti impleta est omni charismate gratiæ, sapientia ac virtute. Est ergo et a principio creationis animæ suæ fuit in Christo homine, sapientia creata, quæ dicitur sapientia Beatorum, qua anima sua omnia indesinenter cognovit in Verbo æterno seu in divina essentia, sicut Beati in patria, imo ineffabiliter clarius eis, et breviter tam clare et plene ut capax fuit seu esse potest mens creata. Fuit item in Christo homine a suæ animæ creatione, sapientia indita seu infusa, qua cognoscit omnia per eorum proprias species suæ animæ concreatas, connaturales et proportionatas. Nulla quippe naturalis perfectio defuit animæ Christi, secundum Damascenum. Unde, quemadmodum secundum Augustinum, Deus a principio indidit angelis intelligibiles rerum species, per quas cognoscunt res cognitione vespertina, præter cognitionem matutinam, qua omnia cognoscuntur in Verbo; sic Verbum æternum animæ Christi sibi unitæ indidit species intelligibiles rerum.

Ultra has sapientias, ponunt quidam theologi in anima Christi sapientiam acquisitam seu experimentalem: quam S. Thomas primo negavit esse in Christo, puta in Scripto suo super tertium Sententiarum; sed postea, scilicet in tertia parte Summæ, hoc retractavit, asserens talem sapientiam in Christo ponendam:30 quia ut ait, nihil eorum defuit Christo quæ Deus in natura plantavit humana (ut etiam Damascenus fatetur libro tertio), ideo Christus habuit intellectum agentem, ejusque operationem. Quæ est, a phantasmatibus intelligibiles formas abstrahere, atque in intellectu eas possibili ponere, ut tertio de Anima patet. In intellectu ergo possibili animæ Christi fuerunt hujusmodi species sic abstractæ: quod est scientiam acquisitam seu experimentalem in ipsa consistere. De qua ad Hebræos ait Apostolus, loquens de Christo: Didicit ex his quæ passus est obedientiam.31 Et sumitur ibi Discere, pro Experiri. Christus namque non didicit ab aliis scientiam acquisitam, sed per propriam inventionem eam adeptus est. Hæc secundum Thomam sint dicta.

Ex quibus ostenditur, quod Christus in nulla sapientia seu scientia profecit quantum ad habitum ejus, nisi in sapientia acquisita. In aliarum quoque sapientiarum actu fuit anima Christi a sua creatione æque perfecta: idcirco in nulla earum profecit, nisi quantum ad manifestationem; sed in actu ac habitu sapientiæ acquisitæ profecit, secundum ponentes illam in Christo.

C Insuper fuit in anima Christi ab incarnationis exordio gratia habitualis, tam perfecta, ut de plenitudine ejus omnibus suis possit influere membris sive fidelibus spiritualem sensum atque vivificum motum virtutum. Hinc gratia habitualis et gratia capitis ponitur esse una eademque in Christo: in qua etiam, secundum rem nunquam profecit, sed secundum manifestationem dumtaxat; fuit enim et est tam magna in Christo, quod mens creata majoris capax non est. — Ponitur quoque in Christo gratia unionis, quæ secundum quosdam est ipsum increatum esse Verbi, humanitati Christi sola pietate sine omni merito ejus communicatum: de qua asserit Augustinus, quod sola gratia unita est Verbo humanitas Christi, id est sola dignatione divina. Aliqui tamen dicunt, quod gratia unionis sit quid creatum; sed hi gratiam unionis aliter sumunt. Idcirco diversitas horum consistit in verbis. Itaque, quoniam humanitati Christi a suæ creationis initio communicata est hypostatica unio cum Verbo æterno, quod est super omne donum creatum, etiam ex tunc data est ei plenitudo gratiæ et gloriæ, sapientiæ atque scientiæ, donorum et virtutum, beatitudinum et fructuum, imperfectionem in sua ratione non includentium; potestas quoque et auctoritas super omne creatum.

Footnotes

  1. Matth. II, 1-11. ↩

  2. Apoc. I, 8, 17; xxii, 13. ↩

  3. Luc. II, 41. ↩

  4. Exod. xxiii, 17. ↩

  5. Exod. xii, 18. ↩

  6. Deut. xvi, 3. ↩

  7. Joann. VIII, 59; x, 39. ↩

  8. Luc. IV, 30; ↩

  9. Jacob. 1, 19. ↩

  10. Eccli xxxii, 10, 11. ↩

  11. Ibid. 13. ↩

  12. Eccli. xxxii, 12, 9. ↩

  13. Eccli. xi, 8. ↩

  14. Prov. xviii, 13. ↩

  15. Matth. xii, 42. ↩

  16. III Reg. x, 1-5. ↩

  17. III Reg. xx, 7. ↩

  18. Jacob. i, 36. ↩

  19. Eccli. vi, 35. ↩

  20. Eccli. xx, 13. ↩

  21. Eccli. xl, 21. ↩

  22. Deut. IV, 29. ↩

  23. Matth. XXVI, 39; ↩

  24. Marc. XIV, 36. ↩

  25. Joann. VIII, 29. ↩

  26. Zach. VIII, 21. ↩

  27. Ibid. 20, 21. ↩

  28. Matth. v, 16. ↩

  29. Rom. xii, 17. ↩

  30. q. 9, art. 4. ↩

  31. Hebr. v, 8. ↩

Chapter 53 of 211