Sermo 8
DE OBEDIENTIA, POTISSIMUM MONASTICA ET PERFECTA.12345
DESCENDIT Jesus cum eis, et erat subditus illis.678 Luc. ii, 51.
Quemadmodum S. Lucas in evangelio recitat hodierno, ignorantibus suis parentibus, puer Jesus mansit in templo:9 in quo post triduum ab illis inventus in exercitio sancto, utpote doctores interrogans illosque audiens, nihilo minus a Matre piissima interrogatus cur ita egisset, et eidem rationabilem causam assignans, quod scilicet in his quæ Patris sui æterni sunt, eum oportuerit esse, mox quasi proprio cedens judicio atque ab actu desistens incepto, Matris voluntati obtemperavit, revertens cum ea, nec ei dumtaxat, sed simplici Joseph de cetero se subdens atque obediens.
Ecce si Filius Dei, sapientia Patris verusque Deus, cujus sapientiæ non est finis, in tam sancto loco, in tam salubri actu repertus, juxta unius mulieris, quamvis sanctissimæ, tamen non omnia cognoscentis, voluntatem reversus est, et ei ejusque ministro de cetero fuit obediens; quid excusationis de sua inobedientia prætendere poterit religiosus, si superiori suo in aliquo inobediens fuerit, quantumcumque videatur doctus aut magnus, sive salubriter occupatus? Itaque in hoc Salvatoris facto non solum docemur obedire, sed et obedientiam cunctarum operibus virtutum præferre. Simus igitur prompte obedientes in omnibus: tum quia obedire promissimus, et ipsum obedientiæ votum alia duo religionis vota valde excellit; tum quia per obedientiam nos ipsos Deo totaliter immolamus, nec fructum tantum, sed arborem simul cum fructu damus; tum quoniam Patres sanctissimi obedientiam in religiosis summe commendaverunt, et omnes sancti religiosi eam affectuosissime, diligentissime ac fidelissime servaverunt; tum quia per obedientiæ promptitudinem religiosi potissimum crescunt in omni perfectione et gratia, Deo quoque præcipue placent, imo, quod plus est et mirabiliter sonat, Omnipotentem sibi quasi obedientem efficiunt, et omni rerum natura superiores potentioresque fiunt.
Unde obedientium preces Deus maxime exaudire asseritur; et viri sancti per obedientiæ suæ meritum præclarissima fecerunt miracula, per quæ declaravit Altissimus quam ineffabiliter et incomparabiliter sibi religiosorum perfecta et indiscreta obedientia placeat. Hinc ad imperium Josue fecit solem et lunam stare in medio cœli, spatio unius diei:10 non enim præterivit Josue de universis mandatis Domini, ne unum quidem verbum.11 Quantum etiam inobedientia displiceat Deo, satis ostensum est in perhorribili illa plaga quæ illata est Dathan et Abiron, Core et Hon, quos terra absorbuit vivos.12 Denique, quodam religioso proprium filium in fornacem ardentem ad spiritualis patris præceptum projiciente, mansit puer in fornace illæsus. Abbas vero Paphnutius in suæ exordio conversionis, proprium voluit jactare natum in fluvium, patre monasterii id jubente. Sic et beatissimus Maurus adhuc puer, sanctissimo patre Benedicto præcipiente, super aquarum fluenta quasi super aridam cucurrit, rediitque incolumis. Discipulus quoque abbatis Pauli draconem horribilem cingulo suo vinxit ac secum perduxit. Per quæ omnia Deus sublimis virtuti obedientiæ attestari dignatus est. Ecce tanta est bonitas atque dignatio Dei, ut his qui propriam voluntatem propter ipsum plane abjiciunt, ipse suam voluntatem quasi subjiciat. Hinc ab antiquo fuit in solennissimis monasteriis sancta ac saluberrima consuetudo, quod Fratres tam a Patribus suis quam a se invicem multipliciter exercitabantur, ut suam in omnibus discerent frangere voluntatem seque humiliare. Imo ista ex causa superiores frequenter quædam in se penitus arida et inutilia, aut etiam prima facie irrationabilia, Fratribus ac discipulis suis jusserunt: in quibus discipuli mira simplicitate, sapienti indiscretione atque invicta constantia obediuerunt; et per hoc quidam eorum ad gratiam prophetiæ, ad miraculorum virtutem, ad summam perducti sunt sanctitatem.
Hinc S. Benedictus, pater monachorum præcipuus, ait in Regula sua: Primus humilitatis gradus est obedientia sine mora. Hæc convenit his qui nihil sibi Christo carius æstimant: qui propter servitium sanctum quod professi sunt, mox ut aliquid imperatum fuerit a majore, moram facere nesciunt in exsequendo. De quibus Dominus dicit: In auditu auris obedivit mihi.13 Hi tales relinquentes statim quæ sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, mox exoccupatis manibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientiæ pede, jubentis vocem factis sequuntur; et veluti uno momento prædicta magistri jussio et perfecta discipuli operatio, in velocitate timoris Dei ambæ res communiter verbo citius explicantur. Hi angustam viam quæ ducit ad vitam arripiunt, ut non suo vivant arbitrio, nec propriis desideriis voluptatibusque obediant, sed alieno vivant judicio atque imperio. Hi imitantur Christum dicentem:14 Non veni ut faciam voluntatem meam, sed ejus qui misit me.
Porro tunc obedientia ista est acceptabilis Deo et dulcis hominibus, si quod jubetur, non trepide, non tarde, non tepide, aut cum murmure, vel cum responsione nolentis efficiatur: quia obedientia quæ majoribus præbetur, Deo exhibetur. Ipse enim ait: Qui vos audit, me audit.15 Et cum bono animo a discipulis eam præberi oportet, quia hilarem datorem diligit Deus.16 Nam si cum malo animo obedierit discipulus, et si non solum ore, sed et corde murmuraverit, quamvis impleat jussionem, tamen acceptum non erit Deo, quoniam Deus animum respicit murmurantis; et pro tali facto nullam consequitur gratiam, imo et murmurantium pœnam incurrit, nisi cum satisfactione emendaverit.
Hæc sanctissimi Benedicti singula verba diligentissime sunt pensanda, in quibus affirmat non pigre, non trepide, non tepide, neque cum murmuratione aut dura responsione, sed bono et prompto corde obediendum necessario esse.
Præterea in Regula sua sanctus scribit Hieronymus: Hortor, moneo et exoro vos, carissimæ filiæ, ut subjiciatis vos in omni obedientia, timore ac reverentia, præpositæ Matri vestræ, ut jam omnino nil aliud velle aut nolle aliter liceat nisi quæ Mater mandaverit facienda. Nihil grave, nihil videatur importabile, si jussum propriæ non concordet voluntati: vere obediens, et qui pro Christo omni voluntatis caret arbitrio, nihil novit difficile, nil injustum. Mementote quod in religionis ingressu Christo omnem volendi et nolendi licentiam dimisistis, nisi quæ per ejus vices gerentes ordinaret de vobis. Obeditis enim Christo firmissime, quum præpositæ Matris votis parere studetis: vicarii namque honor redundat in Dominum. Æmulemini semper in hac Dei æmulatione, et certatim ad invicem altera conetur alteram excedere in obedientia. Non est monasterium, non religiosi, non monachi, ubi subditis obedientia deest erga prælatum. Destructioni est corpus expositum, quum membra discordant a capite.
Hinc demum in statutis Cartusiensis dicitur Ordinis: Licet multa sint quæ facimus, uno tamen et solo obedientiæ bono omnia nobis profutura speramus. Quæ si defuerit, tot et tanti labores non solum salutem non consequentur, sed etiam damnationem incurrent.
Nunc igitur applicet unusquisque hæc sibi, discutiatque se ipsum an hucusque in Ordine vere obediens fuerit, et suo satisfecerit voto: alioqui pœniteat et emendet.
Postremo, si juxta Sanctorum doctrinam, non solum in virtuosis operibus, sed etiam in indifferentibus, imo et insuper in his quæ prima facie videntur absurda, obediendum esset indiscrete; quid damnationis imminet his qui in licitis et honestis ac bonis, aut non aut difficulter ad obediendum moventur? Qui, si eis aliquid injungatur eorum voluntati contrarium, statim mente gravantur, turbantur, aut etiam indignantur, reclamant, se excusant ac renituntur: qui propriam voluntatem Deo in manu vicarii ejus cum solenni voto oblatam, tam impudenter resumentes, sacrilegi fiunt, et spiritualiter fures atque raptores, coram Deo mendaces, suique voti transgressores. Adspiciamus ergo et ponderemus debitum nostræ vocationis, Deoque digne in resignata voluntate ambulare semper conemur. Gaudeamus dum nobis aliquid operandum injungitur, quia tunc nobis maxima promerendi causa offertur.
De hac autem materia multo plura hic allegarem; sed modo prætermitto, quoniam infra de hac sancta obedientiæ virtute frequenter fari oportet, et tanto frequentius, quanto plus necessaria est ad salutem, magisque necessaria monacho.
Footnotes
Chapter 58 of 211