Skip to the text

Sermo 4

QUOMODO PARENTES SE HABERE DEBEANT AD FILIOS SUOS ET FILIAS.

PATRES, educate filios vestros in disciplina et correptione Domini. Ephes. VI, 4.

In his verbis compendiosissime tangit Apostolus tria quæ parentes filiis suis ac filiabus exhibere tenentur. Primum est, ut eos corporaliter nutriant, et etiam de necessariis vitæ eis pro posse competenter provideant, quum ait: Patres, educate filios. Nam quod ait de patre, de matre quoque debet intelligi. Secundum est, ut simul cum corporali educatione etiam spiritualiter eos enutriant et informent in notitia Dei et moribus bonis, quum subdit: In disciplina. Tertium est, ut peccantem sobolem caritative ac juste corripiant et castigent, dum additur: Et correptione Domini. Et hæc omnia etiam ex præsenti evangelio possent considerari.

In primis ergo parentes tenentur sobolem corporaliter educare ab infantia usque ad congrua incrementa in quibus soboles possit, si indiget, personaliter necessaria vitæ acquirere seu lucrari. Et sicut parentes tenentur sobolem suam taliter educare, ita eamdem tenentur a corporalibus læsionibus præservare ac custodire. Hinc Joseph, qui reputabatur pater Christi, fuit ipsius nutritor. Tenentur quoque parentes soboli suæ competentem facere provisionem in temporalibus, juxta exigentiam suæ possibilitatis ac status, quum dicat Apostolus:1 Non debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Hinc parentes qui bona sua inutiliter, gulose et prodigaliter seu immoderanter consumunt et vendunt, et prolem suam depauperant, enormiter peccant. Deinde hereditaria bona sine rationabili causa vendere non est leve peccatum. Legitur enim tertio Regum, quod quum Achab rex Israel emere vellet vineam Naboth viri timorati, eo quod vicina esset suo palatio, Naboth respondit: Propitius sit mihi Dominus, ne dem seu vendam tibi hereditatem patrum meorum. Ob hoc indignatus2 est Achab rex, et conquestus est illud conjugi suæ, quæ pessima fuit et fecit illum Naboth occidi. Et quoniam ista de causa occisus est Naboth, S. Ambrosius libro de Officiis vocat eum sanctum; et dicit quod martyr sit, quia pro justitia obiit. Unde patet, quam injustum sit paternam hereditatem irrationabiliter vendere; et singulariter stulti sunt, qui in juventute sua hoc faciunt: siquidem quo magis senescunt, eo pluribus indigent.

Secundo, parentes tenentur filiis suis ac filiabus informationem salutarem in moribus atque virtutibus et credendis, ut a pueritia discant Deum aliqualiter cognoscere, colere ac timere, ecclesiam visitare, parentibus et senioribus ac superioribus honorem obedientiamque impendere, verecundi, faceti ac formidolosi consistere, et præcepta secundum exigentiam ac processum suæ ætatis implere. Deinceps, si adsit facultas parentibus, faciant eos frequentare scholas, ad minus tamdiu quousque discant Orationem dominicam cum Salutatione angelica, et Symbolum fidei, discantque scribere et saltem maternum legere idioma. Melius vero est, si tamdiu frequentent quousque Latinum intelligant et loqui id congrue sciant, ut ea quæ in ecclesia leguntur sive cantantur, intelligere possint, atque ad Missam queant servire. Sed in hoc, proh dolor ! multi parentes satis divites, præsertim in villis, sunt valde culpabiles, quoniam sobolem suam parum aut nihil faciunt frequentare : imo mox dum alicujus est discretionis, faciunt eam pascere et custodire oves seu alia pecora, nec instruunt eam in moribus. Hi ergo emendent se, et exemplo Virginis gloriosæ, quæ Filium suum per tot milliaria et dietas duxit secum ad templum, assuescant pueros suos ad ecclesiam ducere, ut divinum Officium et verbum prædicationis audiant; et instruendi sunt ut quotidie aliquas legant orationes, scilicet, Pater noster et Ave Maria frequenter. Sed quidam inveniuntur parentes qui filios suos ac filias citius et libentius ducunt ad spectacula et choreas quam ad ecclesias; ducunt eos aut ire permittunt ad choreas mundi, in quibus saltavit Herodiadis filia, quæ decollari procuravit Joannem Baptistam.3 Timendum est quod tandem simul ducentur ad choreas inferni, ubi de summo calore ad maximum frigus, et de frigore ad calorem, absque fine saltabunt, juxta illud Job :4 Ad nimium calorem transibunt ab aquis nivium.

Instruenda est ergo proles in bonis, non in trufis, nequitiis atque malitiis, quoniam Salomon loquitur :5 Qui diligit filium suum, instanter erudit illum. In Ecclesiastico quoque habetur : Qui docet filium suum, laudabitur in illo, et in obitu suo non contristabitur de illo.6 Hinc olim in veteri Testamento, sancti Patres etiam quum morituri mox erant, filios suos ad se vocatos salubriter instruxerunt; quemadmodum primo Paralipomenon describitur quod David rex protinus moriturus, vocavit ad se filium suum Salomonem, et dixit : Fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto et animo voluntario.7

Tertio, parentes tenentur pueris suis correptionem et correctionem dum peccant. Dum enim minoris ætatis sunt, non solum sunt verbis corripiendi, sed et verberibus corrigendi; quum autem hoc convenienter fieri nequit, verbis sunt acriter arguendi juxta mensuram exigentiamque peccati, aut alio modo durius puniendi. De hoc Scriptura sacra copiosissime loquitur. Nam in libro Proverbiorum Salomon protestatur : Qui parcit virgæ, odit filium suum.8 Noli subtrahere a puero disciplinam;9 tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. Et rursus : Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.10 Hinc in Ecclesiastico legitur : Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo. Non des filio potestatem in juventute sua, sed curva cervicem illius, et tunde latera ejus dum infans est.11 Et rursus Scriptura ait : Filius qui relinquitur voluntati suæ, confundit matrem suam.12

D Enormiter ergo peccant qui ex negligentia aut carnali amore omittunt filios suos aut filias, dum peccant, digne corripere seu juste corrigere. Ideo omnia filiorum et filiarum peccata in tales redundant parentes, quemadmodum vitia subditorum pravorum redundant in animas negligentium atque pravorum ac carnalium prælatorum. Et sicut sunt quidam prælati in se ipsis competenter boni et pii, qui nihilo minus æternaliter pereunt, quoniam plebem eis commissam non satis instanter ac digne erudiunt, corripiunt et castigant; sic multis contingit parentibus in se satis piis et bonis æternaliter condemnari, quoniam circa sobolis suæ instructionem, correptionem et castigationem miserabiliter sunt negligentes : quod est contra legem naturalem atque divinam.

Hinc demum graviter peccant parentes, dum noscunt filios suos vane incontinenterque vivere, et tamen dissimulant. Et quamvis intendant filios suos conjugio sociare, nihilo minus propter quædam temporalia terrenaque commoda per longum differunt tempus, magis caventes exteriora incommoda, quam animarum pericula ac peccata, et Dei offensam. Quod est directe contra ordinem caritatis et contra spiritualem amorem, estque mortale peccatum: quod, heu! paucissimi nunc perpendunt. Denique quædam sunt feminæ nimium molles et carnaliter piæ, quæ si audierint suos maritos circa prolem culpabilem in corripiendo et corrigendo aliqualiter strenuos, æquanimiter ferre non possunt, vel potius nolunt, atque muliebriter ac fatue condolent, sicque prolem suam in vitiis fovent:13 quod periculosum est valde, et spirituali amori quo sobolem suam diligere obligantur, directe contrarium. Insuper, quam damnabile ac nocivum sit pueros in adolescentia non refrenare ac debite castigare, constat ex eo quod in Proverbiis Salomon loquitur:14 Adolescens juxta viam suam, etiam quum senuerit, non recedet ab ea.

Porro de sobolis malitia atque nequitia parentibus summe dolendum est, juxta illud Ecclesiastici: Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur;15 melior est unus timens Deum quam mille filii impii, et utilius est mori sine filiis quam relinquere filios impios. Quemadmodum ergo virgo Maria, secundum Glossam, pavebat ne Filius suus in manus Archelai ac impiorum veniret, sic parentes semper debent timere ne filii aut filiæ eorum in diaboli veniant potestatem, et spiritualiter mortui sint per peccata ac æternaliter condemnentur. Sed heu! multi sunt obtenebrati parentes qui de impia ac carnali suæ sobolis vita non contristantur nec curant, sed potius rident. Dolent si lupus porcum asportet, et non dolent quod lupus infernalis sobolem eorum spiritualiter necat, absorbet ac possidet; sed tales vehementer dolebunt, quum impiam sobolem suam viderint ad infernale supplicium duci, imo se simul cum illis damnari. Quidquid ergo culpæ in verbis aut factis seu omissionibus in sobole sua cognoverint, diligenter corripiant et castigent; atque ad moderantiam cibi ac potus, somni ac vestium, eam pro posse inducant; a choreis quoque, inhonestis ludis, spectaculis atque similibus vanitatibus avertant eamdem. Postremo, filiæ ac puellæ sunt singulariter instruendæ, custodiendæ ac coercendæ, ne fiant audaces, inverecundæ, lascivæ, vagæ aut garrulæ, vel saltatrices aut procaces*.*

Nec sufficit coram Deo remissa et rara correptio, sed seriose, frequenter ac rigorose oportet hoc facere, dum magnitudo culpæ id exigit. Nam ideo Heli sacerdos et judex filiorum Israel a Deo est reprehensus, et vita sacerdotioque privatus, quoniam filios suos peccantes non satis rigorose corripuit ac correxit, ut legitur in primo Regum. Verumtamen sic corripiendi sunt filii cum discretione et maturitate, ut non exasperentur nec ad pejora labantur:16 nam propter juvenilem ætatem sanguinisque fervorem, ad indignationem, iram ac alias quasdam passiones sunt proni. Ideo ad Ephesios scribit Apostolus: Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.1718

Legitur secundo Regum, quod dum Amnon filius David regis propriam violasset sororem, David rex non digne corripuit incestuosum filium illum:19 idcirco Deus justo judicio permisit quod Absalon filius ejusdem David occidit fratrem suum Amnon; et multa mala venerunt ex hoc quod David filium illum vitiosum non satis juste corripuit ac correxit.

Ideo juxta præinductorum sanctorum Patrum doctrinam, parentes ad suam se habeant sobolem ad gloriam Dei. Et ista publice ac privatim, frequenter, seriose ac fervide prædicanda sunt parochianis: alias tota illorum culpa et negligentia circa ista, in negligentes redundaret pastores.

Footnotes

  1. II Cor. xii, 14. ↩

  2. III Reg. xxi, 1-13. ↩

  3. Marc. vi, 22-28. ↩

  4. Job xxiv, 19. ↩

  5. Prov. xiii, 24. ↩

  6. Eccli. xxx, 2, 5. ↩

  7. I Par. xxviii, 9. ↩

  8. Prov. xiii, 24. ↩

  9. Prov. xxiii, 13, 14. ↩

  10. Prov. xxii, 15. ↩

  11. Eccli. xxx, 1, 11, 12. ↩

  12. Prov. xxix, 15. ↩

  13. * alias procatrices ↩

  14. Prov. xxii, 6. ↩

  15. Eccl. xvi, 1, 3, 4. ↩

  16. I Reg. II-IV. ↩

  17. Coloss. III, 21. ↩

  18. Ephes. VI, 4; ↩

  19. II Reg. XIII. ↩

Chapter 54 of 211