Sermo 7
Ad religiosos
QUO PACTO INDIGENTIIS SOLATIISQUE NATURÆ INDULGENDUM SIT; ET VERUS MODUS RECTE ORANDI.
NOLITE conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus. Rom. XII, 2.
Quamvis epistola hujus dominicæ omnium Christianorum sit instructiva, specialiter tamen religiosos informat; atque in ejus exordio duo nobis tacite innuuntur. Primum est ardentissimum sancti Apostoli desiderium quo proximorum optavit salutem, quia cum obsecratione ipsos hortatur ac instruit ad salutem. Obsecratio namque est affectuosior atque præstantior species orationis. In hoc prælati præcipue sequi debent Apostolum, ut zelo salutis fraternæ, præsertim gregis eis commissi, totaliter sint accensi, et verbo et facto eos ad salutaria provocent. Secundum est modestia sive humilitas sancti Apostoli, quia non ait, Jubeo, sed, Obsecro: quo rursus instruuntur qui præsunt, ne sint inconsiderati ac nimium proni ad præcipiendum, ut vitetur periculum. Nam præcipere est quasi gladium spiritualem extrahere. Quidam autem præsidentes sunt nimium audaces, indiscreti, animosi et vituperabiliter calidi, qui omnia cum auctoritate et potentia, aut etiam austeritate, agere atque exigere volunt, duri et pungitivi in verbis: per quod subditorum corda vulnerant magis quam curant, ædificant et informant, non pensantes quod Seneca loquitur, Generosus est animus hominis, et facilius ducitur quam trahitur. Hinc Philemoni scribens Apostolus: Fiduciam (inquit) multam habens imperandi tibi, propter caritatem magis obsecro. Denique princeps Apostolorum hanc ipsam servavit in scribendo humilitatem atque modestiam, siquidem in prima sua ait Canonica: Obsecro vos abstinere a carnalibus desideriis; itemque, Seniores, obsecro, pascite qui in vobis est gregem Dei. Multo magis inferiores ac subditi debent in loquendo et exhortando esse humiles et modesti. Nihilo minus præsidentes pro loco et tempore, exigenteque causa, possunt et debent præcipere. Unde ad Titum dicit Apostolus: Loquere, exhortare, et argue cum omni imperio.
Præterea obsecratio est petitio per aliquod sacrum. Fitque interdum per sacrum increatum, sicut in Psalmo, Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine; interdum per sacrum creatum, sicut quum dicimus, Per passionem tuam libera nos, Domine. Quumque fit per sanctum increatum ad Deum, fit per illud tanquam propter principalem rationem exaudiendi; quum vero fit per sanctum creatum ad Dominum, fit per illud tanquam per medium secundarium seu instrumentale, et tanquam per exauditionis meritoriam rationem. Estque efficacissima oratio, dum fit per sanctum utrumque, ut ita orando: Omnipotens Deus, propter tuam bonitatem immensam, per Christi incarnationem et passionem, exaudi me. In talibus namque orationibus excellentia Dei magis laudatur, mens fortius inflammatur ac elevatur, et plures exaudiendi rationes tanguntur. Nec solum per Christi mysteria, sed per aliorum quoque Sanctorum preces et merita obsecrare debemus, atque orando nos ipsos humiliter accusare, et divina justificare judicia. Hinc sancti veteris Testamenti in suis orationibus frequenter sic deprecati sunt, et sanctorum patriarcharum Abraham, Isaac et Jacob meritis exaudiri postulaverunt.
Hac itaque obsecratione orando utamur hoc modo, aut simili aliquo: O benignissime Deus, propter infinitam bonitatem, caritatem et misericordiam tuam, propter infinitas divitias gloriæ tuæ, ob omnem liberalitatem, dulcedinem et beatitudinem tuam, propter tuam, o summa Trinitas, mutuam intuitionem, mutuam dilectionem, complacentiam, fruitionem, ob emanationem et communicationem tuam ad intra, propter beatissimam et æternam consistentiam tuam; per Jesum Christum, per omnem dilectionem ejus ad nos, omnem oblationem ejus pro nobis, omnia mysteria ac beneficia ejus, per omnia quæ pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit, per beatissimam virginem Mariam, omniumque Sanctorum ac devotorum preces ac merita, ad laudem et gloriam ac reverentiam tui ipsius, cui sit omnis honor et gloria, atque beatitudo prorsus immensa: miserere universæ Ecclesiæ tuæ, eam in omnibus reformare digneris; miserere mihi miserrimo, pravissimo, vilissimo peccatori; ignosce parentibus meis, omnibus propinquis, commissis et benefactoribus meis, omnibus vivis ac mortuis, etc.
Denique, quum sanctus Apostolus tam Rom. xii, 1. affectuose obsecret nos ut exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, acquiescamus tam saluberrimæ obsecrationi exhortationique ejus, corpora nostra per opera virtuosa Deo creatori subdendo ac offerendo, ut nostris deserviant animabus in omni Deitatis obsequio, et a carnalibus desideriis ac voluptatibus refrenentur vigiliis, jejuniis, disciplinis, ac sanctis exerceantur laboribus. Quum enim hoc ipsum ad cunctos pertineat Christianos, dicente Apostolo,
A Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis; quanto magis ad religiosos, qui ad tenuitatem victus atque vestitus, ad corporis afflictionem, domationem ac sobrietatem indispensabiliter obligantur, et qui per votum solenne se totos Domino obtulerunt in holocaustum, utpote divinis totaliter mancipati? Audiant hæc religiosi qui nullam pati volunt inopiam: et quid dico, inopiam? nullam certo tenuitatem aut mediocritatem, sed semper abundare desiderant.
B Si vero non fuerint saturati, protinus murmurabunt, et de suis superioribus temeraria forsan ferent judicia. Non enim est timor Dei ante talium oculos, nec suam volunt vocationem attendere, sed propriæ satisfacere voluntati. Et ibi est quod beatus ait Apostolus: Mortificate membra vestra quæ sunt super terram; itemque: Si secundum carnem vixeritis, moriemini; et, Non quæ sua sunt singuli quærentes, sed quæ Jesu Christi.
C Attendamus quod S. Thomas loquitur: Ad abstinentiam (inquit) prout est virtus acquisita et naturalis, pertinet tantum de cibo et potu accipere, quantum convenit animæ ad exercenda opera rationis; ad abstinentiam vero prout est virtus infusa, pertinet etiam de necessariis corporis aliquid ei subtrahere, ut homo pro suis castigetur peccatis, passiones mortificet, Deique gratiam mereatur. Quid ad hoc dicemus, qui ventrem usque ad eructationem replemus, et ultra quam necessarium et utile est naturæ ingerimus, in tantum quod unus purus philosophus reprobaret tales ac derideret?
Humiliemus ergo et emendemus nos valde. Verumtamen, juxta præsentis documentum epistolæ, rationabile et discretum debet esse obsequium nostrum: quia quum corpus sit animæ instrumentum, regendum est secundum exigentiam profectumque animæ, quatenus tantum affligatur in parsimonia alimentorum et somni ac vestium, quantum anima ferre potest absque corporis defectione. Sobrietati ergo
Galat. v, 24.
Ps. LVIII, 16.
Ps. XXXV, 2.
Coloss. III, 5.
Rom. VIII, 13.
Philipp. II, 4, 21.
Rom. xii, 1. studeamus, et confidamus in Domino, confortationem gratiæ ejus fiducialiter flagitantes, atque directionem Spiritus Sancti in omnibus invocantes jugiter, quia discretio est mater, custos et auriga virtutum: sine qua virtutes vergunt in vitia, et fervor præcipitatur, immoderatusque cursus ante perventionem facit deficere.
Insuper, juxta doctrinam hodiernæ epistolæ, nequaquam conformemur «huic sæculo», id est mundanis hominibus, affectu, consensu, actu aut moribus, siquidem amicitia hujus mundi inimica est Deo;1 sed cunctis mundi vanitatibus, carnalitatibus, levitatibus, factis et moribus mortui simus, aut saltem quotidie moriamur. Nec coram sæcularibus effundamus nos insipienter, nec dissoluti aut garruli simus, sed exemplares ædificatoriique in verbis. Væ itaque religiosis pigris, negligentibus, carnalibus, quibus cœleste manna in nauseam vertitur, et corde redeunt in Ægyptum: quorum cor aperitur quando cum sæcularibus fabulari conceditur; qui quum in spiritualibus non delectentur, in exterioribus quærunt solatium. Quibus formidandum est quod in secunda sua Canonica gloriosissimus loquitur princeps Apostolorum: Melius erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti;2 contigit enim illis illud veri proverbii, Canis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti.3
Præterea, juxta Apostolum, non plus quam oportet, sed sobrie, sapiamus;4 nec divina secreta atque incomprehensibilia fidei præsumamus discutere, sed moderate, timorate et humiliter ea consideremus, quoniam scrutator majestatis opprimetur a gloria. Et nihilo minus ait Propheta: Mirabilia testimonia tua, Domine; ideo scrutata est ea anima mea, etc. Itaque consideremus quantum beneficium Dei est, quanta caritas, gratia et liberalitas Salvatoris, ut suum corpus ac sanguinem nobis quotidie in Sacramento largiatur. Qualiter autem corpus Christi seu totus Christus in Sacramento altaris sit, discutere non tentemus nec audeamus, quum in Ecclesiastico dictum sit: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Nam et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
Postremo, quum simus unum mysticum corpus in Christo, et singuli alter alterius membra, debemus semper valde caritativi et obsequiosi esse ad invicem, atque in Dei obsequio esse concordes, et mutuo ædificare, adjuvare, non alicujus conscientiam per culpam aut negligentiam nostram ferire, quum tam terribiliter dicat Salvator: Qui scandalizaverit unum de pusillis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur. Caveat igitur unusquisque ne sua inquietudine, impetuositate aut tarditate quemquam perturbet aut gravet; sed mansuetudine, diligentia, alacritate nos invicem ædificare simus semper solliciti.
Footnotes
Chapter 57 of 211