Skip to the text

Sectio 8, art. 1: UTRUM CHRISTO CONVENIAT ESSE SACERDOTEM

Status quaastionis. — Videtur quod non : 1° quia sacerdos est rainor angelis ; 2° Christus non traxit originem carnis ex sacerdotibus veteris legis, sed ex tribu Juda; 3° Christus est legislator et in V. T. quod est figura N. T., non fuit idem legislator et sacerdos.

Responsio tamen est affirmativa et de fide, secundum S. Scripturam, Hebr., iv, 14: « Habemus Pontilicem, qui penetravit coelos, Jesum Filium Dei». Item in Coucilio Ephesino (Deuz., 122) et Tridentino (Deuz., 938 ss.) et cf. Pium XI, Encyclica «Quas primas » de principatu Christi (Denz., 2195).

Ratio theologica est: Proprie officium sacerdotis est esse mediatorem inter Deum et populum, prout sacra dat populo, et offert Deo preces populi ac sacrificium. Hoc autem maxime couvenit Christo, nam ut dicitur II Petr., i, 4: « Maxima et pretiosa nobis promissa douavit, »it per hoc efficiamini divinaj consortes naturse» et Coloss., i, 19: «In ipso Christo complacuit omnem plenitudinem habitare, et [ier eum reconciliare omnia». Ex his constat quod Christus est sacerdos ut homo.

Ad ./»">: Christus sacerdos, secundum passibilitatem carnis, est inferior angelis, sed etiam ut homo est eis superior ratione unionis hypostaticae et plenitudinis gratise et gloriae.

Ati g^»: Christus noluit nasci de stirpe figuralium sacerdotnm, nt ostenderetur verum sacerdotium non esse omnino idem ac figurale Hiicerdotium.

Ad ;p<<" : Cln istiiH nt caput omnium hominum, habet perfectionem "iiiiiiiini Lji-afianim, nic illc koIiih est eminenler forniuliter simul legi- -lator, Hnei-r.loH cl rcx, ul iiunutitiutiir apud Isuiiuu, xxxiu.

DH CHRISTO ItELATE AD PATBKM

Abt. II. — UTRUM CHRISTUS SIMUL FUERIT SACERDOS ET HOSTIA

Status qusBstionis. — Videtur quod non: 1° quia sacerdotis est hostiam occidere seu immolare, et Christus non seipsum occidit; 2° quia in V. T. quod est ligura N. T. nunquam hoino offerebatur iu sacrificium. 3° Omnis hostia Deo oblata sanctificatur, ipsa autem Ohristi humanitas a principio fuit sanctificata.

Responsio tamen est: Ohristus fuit simul sacerdos et hostia.

Hoc est etiam de fide secuudum S. Scripturam, Ephes., v, 2: « Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis » ; et etiam hoc est definitum in Concilio Tridentino (Denz., n. 938, 939, 940) de institutione sacrificii missse et sacerdotii N. Legis a Christo.

Ratione theologica sanctus Thomas ostendit quod Christus fuit non solum hostia, sed hostia perfectissima.

Homo enim indiget sacrificio ad tria: 1° ad remissionem pecca torum, ad quod offerebatur in V. T. hostia pro peccato; 2° ad con servationem gratise, ad quod offerebatur hostia pacifica; 3° ad hoc quod spiritus hominis perfecte Deo uniatur, quod maxime erit in gloria; unde in V. T. offerebatur holocaustum spectans ad statum perfectorum, quod totum comburebatur in honorem Dei.

Christus autem fuit perfectissima hostia, quia simul fuit hostia pro peccato, hostia pacifica, et holocaustum, ut constat ex textibus ad Hebr. citatis in corp. art.

Ad /™ : Christus non se occidit, sed seipsum voluntarie morti exposuit, voluntarie se obtulit, prout voluntarie sustinuit occidentium impetus, quos facile poterat repellere, ut ostendit in horto Gethsemani, quando ex auctoritate ita respondit aggressoribus, ut ceciderint in terram. Unde dixerat apud Joan., x, 18: «Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam a meipso». Ignis quo combusta est victima fuit ignis amoris desuper descendens, ait alicubi sanctus Thomas.

In hoc differt mors Christi a morte martyrum, quse ideo non habet rationem sacrificii proprie dicti ; quamvis sit voluntaria. Posito mortali vulnere, non est ipsis martyribus sicut Christo liberum servare vel ponere animam, dum Christus poterat per miraculum non mori sub ictibus, si voluntas Patris non dedisset ei prseceptum moriendi pro nobis. Unde Christus se obtnlit ut hostiam, cf. ad 2™°, ad 3un>.

Corollarium: Sacerdotium Christi nequit esse magis perfectum, quia sacerdos nequit magis uniri Deo, victimce, et populo. (Cf. Gabkigou-Lagrangb, Le Sauveur, p. 284 ss.). Christus enim est Deus, insuper Christus est simul sacerdos et hostia, et denique Christus est caput sui corporis mystici et totius humanitatis. Cf. q. 22, a. 3, ad 1"»'; q. 18, a. 3, passio causavit nostram salutcm per modiim eacrifloH.

DK SACEBDOTIO CHRISTI

Chapter 69 of 101