Sectio 6, art. 10: UTHUM HOC SACRAMENTUM PSOSIT ALIIS QUAM
SUMENTIBUS
StcrtuB quoiilonis: Videtur quod non, 1° quia alia sacramenta, ut baptismus, confirmatio, non prosunt nisi sumentibus; 2° nec apparet effectus quem produceret in aliis.
Rosponsio tamen est: 1° Eucharistia pro sumentibus prodest ut sacramentum et ut sacrificium, 2" pro aliis prodest ut sacrificium, in quantum pro salute eorum offertur.
Hoc est de fide ; Trid. 950 : « Si quis dixerit, Missa; sacrificium tantum esse laudis et gratiarum actionis, aut nudam commemorationem sacrificii in cruce peracti, non autem propitiatorium; vel soli prodesse sumenti, neque pro vivis et defunctis, pro peccatis, pcenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus, offerri debere, an. sit. ».
Declaratur etiam in eodem Concilio, 940: « Hujus sacriflcii oblatione placatus, Dominus gratiam et donum pcenitentia; concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit ». Sic Missa est sacrificium non solum ia'treuticum et eucharisticum, sed impetratorium et propitiatorium. Hoc sacrificio peccata (etiam gravia) remittuntur indirecte (scil. non dispensando, a confessione sacramentali) ; pcena; temporales pcenitentibus contritis etiam directe remittuntur (940, 950); offerri potest pro fidelibus defunctis et sic prodest non soli sumenti, sed specialiter illi, cui fructus applicatur, cf . Denz. 1530 : errorem synodi Pistoriensis de applicatione fructus sacrificii; hic error erat negatio speciali3 fructus provenientis ex speciali applicatione.
ln corpore articuli datur ratio theologica pro utraque parte conclusionis :
1" pars est: Eucharistia pro sumentibus prodest ut sacramentum et ut sacrificium, quia pro omnibus sumentibus offertur.
Unde non approbanda est consuetudo quorumdam fidelium qui, quamvis possent ad missam venire, ad Ecclesiam accedunt solum ad
De Effectibus Euchauikti.k communionem recipiendam, et missam non audiunt. Per communionem participamus sacrificio, cui convenit assistere, nisi sit aliquod impedimentum.
Certo certius nullum exercitium spirituale, nulla meditatio vel oratio. superat assistentiam sacrificio Missce, cujus valor est infinitus, et in quo unimur Christo « semper viventi ad interpellandum pro nobis >. .
2" pars conclusionis est: Eucharistia prodest pro non sumentibus in quantum est sacrificium pro eis oblatum. Ratio est prascise quia pro salute eorum offertur hoc sacrificium, ut constat ex Canone Missaj, hic citato. Et utrumque modum proficiendi Dominus expressit, dicens (Matth; XXVI, Luc. XXII): « Qui pro vobis (scil. sumentibus) et pro multis, scil. pro aliis, effundetur in remissionem peccatorum »; cf. litteram.
Ad lum: Hoc non verificatur in aliis sacramentis, quia nc'n sunt sacrificium.
Ad 2um datur asquivalenter distinctio inter gratiam sufficientem et gratiam efficacem, dum dicitur: « Passio Christi prodest quidem omnibus quoad sufficientiam, ad rentissionem culpm et adeptionem gratise et gloria;, sed effectum non habet nisi in illis qui passioni Christi conjunguntur per fidem et caritatem, ita et hoc sacrificium... Unde in canone Missas non oratur pro his qui sunt extra Ecclesiam: illis tamen prodest plus vel minus, secundum modum devotionis eorum ». Id est: prodest illis qui sunt extra corpus Ecclesise, et etiam illis qui sunt extra animam Ecclesise, spil. qui non conjunguntur Christo per fidem et caritatem, sed qui accipiunt tamen gratias actuales quibus excitantur ad faciendum quod in se est. Facienti autem quod in se est cum auxilio gratiaj actualis, Deus non denegat gratiam habitualem.
Haec distintio inter gratiam sufficientem et gratiam efficacem, in hac responsione ad 2um asquivalenter^expressa, fundatur in distinctione inter divinam voluntatem antecedentem, et divinam voluntatem consequentem seu efficacem, quas sola fertur circa bonum hic et nunc infallibiliter producendum, ut exponitur I", q. 19, a. 6, ad lum.
Bonum enim non efficitur nisi hic et nunc. Sed per gratiam sufficientem adimpletio mandatorum est realiter possibilis, quamvis non sit actualis.
Ad 3um (cf. litteram) : Notanda sunt hteec verba quoad sacrificium Missas: « Ex hoc quod sacerdos plures hostia consecrat in una Missa, non multiplicatur effectus hujus sacramenti, quia non est nisi unum sacrificium; nihil enim plus est virtutis in multis hostiis consecratis quam in una, cum sub omnibus et sub una non sit nisi totus Christus. Unde nec si aliquis simul in una Missa multas hostias consecratas sumat, participabit majorem effectum sacramenti. In pluribus vero missis multiplicatur sacrificii oblatio, et ideo multiplicatur effectus sacrificii et sacramenti ». Multiplicatur sacrificii oblatio. quam vis semper sit eadem hostia oblata et
POSITIVIS ET NECATIVIS
Idem principalis offerens, sed multivlicatur immolatio incruenta, seu sacramentalis, sine qua non esset sacrificium proprie dictum.
Initio hujusce responsionis ad 3um, S. Th. dicit quoad sacramentum prout differt a sacrificio: « Sumptio pertinet ad rationem sacramenti... EL ideo ex hoc quod aliquis sumit corpus Christi, vel etiam plures, non accrescit aliis aliquod juvamentum ».
S. Thomas vult dicere quod effectus proprius communionis producitur ex opere operato solum in eo qui sacramentum sumit. Sed non excludit quod in corpore mystico progressus unius membri in caritate redundat quodammodo in alia membra, sicut analogice in corpore physico sanitas unius organi redundat quodammodo in alia organa , Imo S. Thomas non negaret quod aliquis possit offerre communionem suam pro aliis; hoc potest fieri et fit, sicut unusquisque nostrum potest pro aliis offerre Deo aliquam orationem, satisfactionem, aliquem actum meritorium pro aliis et sic potest pro aliis mereri de congruo (I-H, q. 114, a. 6). Sic communio oblata pro aliis, potest prodesse eis, non ex opere operato, sed ex opere operantis, id est propter caritatem offerentis, cujus actus est ferventior in communione quam extra communionem.
Hoc bene notant Billuart et Faucher in sua editione, et dicuntr « merito itaque ex auctoritate apostolica, damnatus fuit liber Theophili Raynaud, qui communionem pro mortuis tanquam errorem popularem, piam fraudem et sordem non ferendam impugnabat ».
S. Thomas non impugnat hanc consuetudinem piarum animarum nunc ab Ecclesia approbatam. Imo dicit obiter in art. V, in corp. aliquid pulchrum ad hanc rem pertinens, scil. : « sacramentum Eucharistia; institutum est ad spiritualiter nutriendum per unionem ad Christum et ad membra ejus ». Eucharistia enim est sacramentum unitatis et vinculum caritatis, et nos unit non solurn Christo, sed corpori ejus mystico, ut dictum est art. 1° hujusce qua;stionis. Hoc evolvitur a S. Alberto, de Eucharistia, dist. 1"V, 4 : imo,- inquit « passionibus mystici corporis communicamus per Eucharistiam ». Hoc prasertim considerandum est in praxi, si quamdam antipathiam velut naturalem habemus pro aliquo, convenit, prassertim momento communionis, actum contrarium caritatis pro ista persona elicere ut tollatur ha;c naturalis aversio, quee inclinat ad injustitiam et discordiam. Imo plures sancti dixerunt: « non volumus quandoque affectum nostrum quibusdam dare, dum e contrario Christus eis seipsum dat et forte abundantius quam nobis ». Imo quando Christus nobis semetipsum dat in communione, quodammodo unimur diversis membris ejus corporis mystici, etiam animabus pro quibus nullam naturalem sympathiam experimur. Hoc consideraverunt sancti, contemplando mysterium communionis sanctorum. Secundum hoc mysterium, sunt quasdam anima» quse plures alias portant, ita fundatores Ordinum simul i Cf. I Cor.. XII, 4-6; Ephes, IV,
Dic Eitectibus Euciiaristle cum Christo spiritualiter portant filios suos ad majorem generosilatem et ad vitam Eeternam.
Scribendo vel prsedicando de communione Eucharistica semper praa oculis habendum est mysterium communionis sanctorum ut S. Albertus, loc. cit. Hoc apparet prajsertim legendo vitam Sanctorum qui magnam devotionem habuerunt erga Eucharistiam. Oportet igitur servare consuetudinem legendi quasi quotidie vitam sanctorum, in ea inveniuntur facta concreta, in quibus realiter verificatur et egregie doctrina fidei et theologise.
Chapter 36 of 84