Sectio 6, art. 4: UTRUM ALIQUIS LIQUOR POSSIT VINO CONSECRATO
COMMISCERI
Status qucEstionis: Non agitur de gutta aquas miscenda cum vino ante consecrationem ; agitur de admixtione post consecrationem. Estne possibilis. Et ex hoc cessatne prassentia realis sanguinis Christi, ut quasritur in 4a difficultate.
Respondetur et hoc patet ad sensum, physice fieri potest additio alicujus Uquoris post consecrationem vini sicut antea, quamvis hoc sit illicitum.
Ratio est quia species sacramentales retinent suum esse et suum agere ac pati, ut scil. agere et pati possint quidquid ageret vel pateretur substantia vini, si ibi existeret.
QUOAD 20KUM IfSSE ET OPSRARI
Corollarium: Cessat aut non cessat prmsentia realis sanguinis Christi ,/rout fit aut non fit tanta permixtio liquoris adjuncti quod species seu qualitates vini non remaneant, tanta scil. quod cessasset substantia vini :ii prsesens fuisset cf. ad 4um. Quandonam vero cessat substantia vini ex admixtione alterius liquidi, difficile est determinare in concreto, sed scientia non est in istis rebus singularibus, qua; sunt contingentes ; ita si qufereretur quandonam incipit esse cumulus granorum arenaj ; cumulus est quid accidentale, non habet essentiam determinatam. Sophistas multiplicabant similes quaestione, quce sunt estra scientiam.
Recapituiatio quasstionis de accidentibus eucharisticis.
1" Hosc accidentia post transsubstantiationem remanent sine proprio subjecto, hoc est de fide; imo sine ullo subjecto ut communiter admittitur.
2° Quantitas dimensiva panis est subjectum aliorum accidentium vg. coloris, resistentiaa, saporis.
3° Quia haec accidentia virtute divina remanent in suo esse, remanent etiam in suo agere, sic immutant exteriora corpora.
4° Haec accidentia possunt corrumpi per se, scil. ratione alterationis accidentalis, et per accidens scil. per actionem quse destruxisset ipsam substantiam panis.
5° Ex his accidentibus potest aliquid generari, prout quantitas vices gerit substantias, et rursus producitur a Deo materia in composito generato, per miraculum subsequens ex transsubstantiatione.
6° Sic species sacramentales possunt nutrire. Hajc sunt principalia capita hujusce qusestionis.
Si comparantur hi articuli S. Thoma^ de transsubstantiatione et de accidentibus eucharisticis cum scriptis theologorum antecedentium vel ejusdem temporis, apparet magnus progressus. Historici narrant quod S. Thomas in oratione postulavit a Domino an vera esset hajc doctrina de accidentibus eucharisticis ; speciatim pro ea obtinuit hanc responsionem: « Bene scripsisti de me, Thoma ».
Sic terminantur quajstiones ad materiam Eucharistise pertinentes; quatuor scil. qusestiones: q. 74 de specie materias; q. 75 de conversione panis et vini in corpus Christi; q. 76 de modo quo Christus existit in hoc sacramento; q. 77; de accidentibus panis et vini quse in hoc sacramento remanent.
Transeundum est nunc ad quasstionem 78 de forma hujus sacramenti.
QUiESTIO LXXVHI
DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTI/E
In hac quffistione sunt sex articuli quorum ordinatio de se clara est: 1° de forma hujus sacramenti; 2* de convenientia forma; consecratioms pams; 3" de convenientia forma; consecrationis vini; 4' de virtute utnusque form»; 5" de veritate harum formularum ut efficiunt id quod significant; 6° de comparatione unius forma; ad aliam.
Aliquis dicere posset: sanctus Thomas debuisset de forma hujus sacramenti prius tractare, antequam de transsubstantiatione ; quia formula consecrationis, qua; est forma saeramenti, efficit id quod significaf unde pnus considerandum est quid proprie significat. Ad hoc respondendum est, quod sanctus Thomas prius jam consideravit verba consecrationis ut necessarium erat ad explicationem prssentia; realis et transsubstantiationis q. 75; nunc autem magis illustratur ex ipsa prsesentia reali significatio profunda et exacta horum verborum nec non particularitates hujusce consecrationis, prolata; in persona Christi.
Sic, in ordine naturali, natura rerum prius cognoscitur ex suis notis et postea ex ipsa natura rei cognita; illustrantur notse, qua? tunc apparent ut rei proprietates intelligibiles. Ita pro notis et proprietatibus Ecclesise, ita etiam nunc pro sacramento Eucharistia;.
Manifestum est quod qua?stiones qua? orte sunt inter catholicos et schismaticos circa formam consecrationis et circa epiclesim tractari debent nunc, supposita quastione de prasentia reali et de transsubstantiatione.
Declaiallones Ecclesiae.
Initio pra» oculis habenda sunt definitiones Ecclesia. Ecclesia declaravit quod forma hujus sacramenti sunt verba Christi, non vero epiclesis seu subsequens oratio sic a grascis vocata. Cf. Denz. 414, 698, 715, 876, 938, 3043, 3035.
Concilium Florentinum (n. 698) dicit: «.Forma hujus sacramenti sunt verba Salvatoris, quibus hoc conf ecit sacramentum : sacerdos enim in persona Christi loquens hoc conficit sacramentum. Nam ipsorum verborum virtute substantia panis in corpus Christi et substantia vini in sanguinem convertuntur ». Item in eodem Concilio (n. 715) enunciatur integraliter utraque formula. In Conciliis dicitur: « in persona Christi » et non solum in persona Ecclesiaj.
Concilium Tridentinum (n. 876) 'dicit: « Vi verborum (consecrationis) corpus Christi est sub specie panis et sanguis sub specie vini ».
Db ejus veritate et efficacia
Ibidem n. 938: « Christus corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, ac sub earumdem rerum symbolis, Apostolis (quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat), ut sumerent, tradidit et eisdem eorumque in sacerdotio successoribus, ut ojferrent, pracepit per hac verba: Hoc facite in meam commemorationem etc. (Luc. XXH, 19; I Cor. XI, 24) uti semper catholica Ecclesia intellexit et docuit ». Item n. 949.
Innocentius IV anno 1254, circa ritus Gracorum (Denz. 3043) declarat: « Grajci in celebratione missarum, de hora celebrandi suam sequi consuetudinem permittantur, dummodo in confectione vel consecratione, formam verborum a Domino expressam et traditam observent ».
Denique Pius X anno 1910 (Denz. 3035), damnans doctrinam recenter propugnatam, declarat contra quosdam Orientalium errores: « Non intacta relinquitur catholica doctrina de Sanctissimo Eucharistia: sacramento, cum prjefracte docetur, sententiam suscipi posse, qua? tenet, apud Grascos verba consecratoria effectum non sortiri, nisi jam prolata oratione illa quam epiclesim vocant, cum tamen compertum sit Ecclesia? minime competere jus circa ipsam sacramentorum substantiam quidpiam innovandi ».
Ibidem Denzinger notat quod antea plures pontifices declaraverunt epiclesim ad consecrationem non requiri, scil. Benedictus Xn (Denz. 532) Clemens VI, Benedictus XIH, Benedictus XD7 ac Pius Vn. Grieci schismatici a sajculo XIV dicunt Eucharistiam confici precibus quas post prolata ha>c verba: Hoc est corpus meum, Hic est calix sanguims mei, fundunt, secundum suas liturgicas orationes in hunc modum: « Rogamus Pater, ut mittas Spiritum tuum super nos et super hac apposita munera. et fac panem istum pretiosum corpus Filii tui et quod est in cahce pretiosum sanguinem Filii tui ».
Dicere hanc orationem esse necessariam ad consecrationem est affirmare quod miss* celebrat* in Ecclesia Romana sunt invahda; et hoc est insuper contra Concilium Florentinum (Denz. 698 et 715).
Hujus erroris pracipui patroni fuerunt Cabasilas, Marcus Ephesinus et Simeon Thessalonicensis, quos confutarunt Cardinalis Bessarion opusc. de Eucharistia, AUatius et Arcudius. Cf. Dict. Theol. Cath. art. «Epiclese» (P. Salaville). Juxta Dom Cabrol, in antiquissimis liturgiis, epiclesis prcecedebat verba consecratoria, inde nulla difficultas . De sensu vero epiclesis post verba consecrationis est duplex explwatto.
i Falsitas opinionis Grfficorum schismaticorum ostenditur ex S. Soriptuva et TradUion^ Non eZ possibile est quod Evangeliste et S. Paulus, referendo ferna Christi instituentis Bucharistiam et dicentis Hoc faclte m meam comme- Z^nem! o^TrZ verba omnino necessaria ad validitatem consecrat=
Insuper multi Patres etiam Greeci assignant ut causam .convers, °n.s panis ta corpus Christi, verba relata a Synopticis et a S. Paulo Jt nuUu.
Inter Patres insinuat tuec verba non sufflcere. Insuper etiam inter gracos 8ohl8maticos hic error non cognoscitur nisi a sreculo XIV.
Dk forma sacramenti Rucharisti-k
1* explicatio: Dum legitur ut nunc est post consecrationem, e$iclesis invocat Spiritum Sanctum, non ad efficiendam transsubstantiationem, jam peractam, seu non ut panis fiat corpus Christi, sed ut nobis fiat, scil. ut proficiat sacerdoti et fidelibus, prajsertim communicantibus. Ita loquuntur Vasquez, S. R. Bellarminus, Suarez, de Lugo, Billuart, inter recentiores: Billot. Sed haec explicatio non videtur satis litteralis.
2" explicatio, quee communior est, proposita est a Card. Bessarion, scil. Epiclesis invocat Spiritum Sanctum, prout consecratio, ut opus ad extra, est communis tribus personis divinis, et ideo invocatur Spiritus Sanctus, ut, cum Patre et Filio jam invocatis, ipsam transsubstantiationem operetur. Ha»c quidem transsubstantiatio facta est eo instanti, quo verba consecrationis prolata sunt, sed quia, humano sermone, hasc omnia non possunt eodem instanti exprimi, « successive declarantur ea quai in instanti peraguntur ». Ita Card. Bessarion, Bossuet, Ferraris, D. Cagin, Franzelin, Salaville.
Notandum est insuper quoad protestantes quod diversimode erraverunt circa formam sacramenti Eucharisti». Lutherus contendit hsec etiam verba qui pridie, etc. esse consecratoria ; Kemnitius totam Christi institutionem pertinere ad integritatem formse. E contrario Bucer vult nulla verba esse proferenda. Calvinus autem vult esse proferenda recitative tantum ad fidem excitandam. Est exemplum variationum eorum.
Nonnulli cum Scoto (IV d. 8, q. 2, a. 2) existimaverunt verba consecrationis non esse valida sine iis quas prcecodunt: « Qui pridic quam pateretur... », « SimUi modo... », quia alioquin sacerdos non loqueretur in persona Christi, sicque verba corpus meum importarent corpus celebrantis, non Christi. Id revera videtur docere Scotus loc. cit., ab hac tamen sententia illum vindicare conantur quidam ejus discipuli.
Art.I.— UTRUM H/EC SIT FORMA HUJUS SACRAMENTI: « HOC EST CORPUS MEUM » ET « HIC EST CALIX SANGUINIS MEI .»
Status qucestionis: S. Thomas speciatim considerat formam hujus sacramenti magis quam formam aliorum, quia Eucharistia perficitur in consecratione vi verborum, alia vero sacramenta in usu, et insuper Eucharistia perficitur a ministro ut immediate reprasentat Christi personam, alia vero perficiuntur ab eo ut a persona distincta quaa potestatem habet a Christo, et dicit v. g. Ego te baptizo...; Ego te absolvo...
1" difiicultas enuntiata initio articuli est quod Christus, ut videtur, consecravit quando benedixit panem acceptum, nihil dicendo, et postea dixit: « Accipite et comedite, hoc est corpus meum ». Propter hanc difficultatem, inter catholicos, Innocentius IH 1. 4 Myst. Missm c. 6 opinative censuit ipsum Christum sine verbis, sed sola benedictione consecrasse, postea tamen pnescripsisse formam seu verba quibus sacerdotes consecrant. Catharinus etiam sustinuit hanc sententiam.
DE F..TUR VFntTMTI? F.T FFFICACIA quee rejicitur a sancto Thoma, et post Tridentinum est saltem erronea (cf. Billuart).
2a difficultas : quare ad f ormam non pertinerent haec verba : « Accipite et comedite ».
3° Insuper in forma debet exprimi actus ministri, ut: Ego te baptizo, Ego te absolvo. Hoc autem non exprimitur pradictis verbis.
4" Si hsec verba separatim ab aliis dicerentur, intelligeretur : hoc esse corpus ministri, non Christi. Ergo est inconveniens, quia verba formse debent habere sensum determinatum ex seipsis, sine aliis, ut: Ego te baptizo.
Responsio tamen est affirmativa. Imo de fide est: consecrationem his verbis perfici. Cf. Concilium Florentinum in decreto pro grsecis (Denz. 698 et 715). S. Thomas citat, in argumento « sed contra » Pseudo-Ambrosium, seu auctorem libri de Sacramentis, in quo clare enuntiatur hsec doctrina.
In corpore articuli ostenditur convenientia hujusce forms, prout Eucharistia differt ab aliis sacramentis. Hac sunt attente consideranda, ad cognoscendam doctrinam S. Thomae de sacrificio Missaj, de quo breviter tantum loquutus est postea q. 83.
In argumento S. Thomas, major non subito apparet, quia quasi subintelligitur ; ad hoc reducitur argumentum:
— Forma sacramentorum debet exprimere id quod efficit.
— Atqui Eucharistia perficitur non in materia; usu, sed in materiae consecratione, quw transsubstantiationem efficit, in nomine, non ministri, sed immediate ipsius Christi.
— Ergo forma sacramenti Eucharistia; sic debet exprimere, in nomine Christi, transsubstantiationem efficiendam. « Hoc est corpus meum ». « Hic est calix sanguinis mei ».
Hoc argumentum pulchrum est et profundum, nec semper satis conservatum est a posterioribus theologis.
Major habetur ex tractatu de sacramentis in communi.
Minor sequitur ex praedictis in hoc prasenti tractatu : « Forma; enim aliorum sacramentorum important usum materiaj, puta baptizationem vel consignationem, et exprimunt actum ministri, vel indicative: Ego te baptizo... ego te confirmo; vel imperative: Accipe potestatem (ordinis); vel deprecative: Per istam unctionem et nostram intercessionem (pro extrema unctione).
E contrario forma Eucharistia; importat solam consecrationem materiae quaa transsubstantiationem efficit in nomine non ministri, sed Christi; minister enim non facit actum personalem, non abluit, non consignat, sed solum profert verba consecrationis. « Ut detur intelligi quod minister in perfectione hujus sacramenti nihil agit, nisi quod profert verba Christi ». Cf. litteram articuli.
Ex hoc apparet quare S. Thomas tractat de convenientia hujusce formaj, post qua;stionem de transsubstantiatione et ante qusestionem de
I7ti
DK F0RMA SACRAMKNTI ElICTTARTSTI*:
saoriflcio Missse, q. 83. Sed jam satis clare apparet quod in essentia -sacrificii Missaj, quod est sacrificium sacramentale, « minister nihil agit nisi quod profert verba Christi », quaa exprimunt internam oblationem Christi semper viventis ad interpeTlandum pro nobis._ Unde dicemus postea quod haec oblatio est quasi anima sacrificii Missffl, id est: oblatio interna principalis offerentis, quee est infiniti valoris, etiamsi Missa celebretur ab indigno ministro. Sic jam patet quod Missa offertur magis a Christo, quam ab Ecclesia, quia Christus ipse est principalis offerens (Denz. 940).
Sic etiam explicatur quare in forma sacramenti Eucharistiae, non dicitur: « Ego consecro », nec: Ego transsubstantio, nec imperative: consecretur, nec deprecative: per nostram intercessionem fiat conversio...
Verba debent esse ipsa verba Christi, prinoipalis offerentis, sicut victima realiter prassens est corpus ejus. Sic est idem sacerdos principalis et eadem hostia ac in sacrificio crucis.
Ad lum: S. Thomas non admittit id quod opinative dixit Innocentius m, scil. quod Christus benedkcit panem sine verbis et sic consecravit, ac postea verba protulit, sub quibus alii postmodiun consecrarent.
Dicit S. Thomas: « Contra hoc expresse sunt verba Evangelii, in quibus dicitur quod Christus benedixit, quse quidem benedictio aliquibus verbis facta est », et non fuit mere interna. Remanet tamen difficultas, scil. verba: hoc est enim corpus meum in Evangelio videntur potius declarativa consecrationis jam factg» quam consecratoria, nam legitur: « Jesus accepit panem et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis dicens: accipite et manducate: hoc est enim corpus meum». Respondet S. Thomas in fine responsionis ad lum: « Participium dicens concomitantiam quamdam impoi-tat respectu totius pracedentis (dictionis)»... ut sit sensus quod Christus verba « Hoc est corpus meum », dixit, non in fine, dum dedit panem consecratum discipulis, sed dum benediceret, frangeret ed daret discipulis. Ita Traditio viva quae melius declarat sensum S. Scripturse.
Ratio est quia narratio est successiva et enuntiat verba post facta, dum reaUter vertra dicta sunt simul cum factis. Aliquid simile dicet postea Cardinalis Bessarion ad explicandum sensum Epiclesis.
Ad 2"">: « Accipite et comedite », exprimunt usum materiae consecrataj, qui non est de necessitate hujus sacramenti, ut supra dictum est. Ergo potest celebrari missa sine communione fidelium; unde haec verba non sunt de substantia formae, sed exprimunt finem sacramenti.
Ad 3um: Non dicitur: « Ego consecro » sicut dicitur: Ego te baptizo, quia in Eucharistia minister non exercet aliquem actum circa nsum materia;, nisi postea dando communionem. Sed solum profert Christi verba.
Ad 4"m : solvitur dubium : An praedicta verba « Hoc est corpus meum » et « Hic est calix sanguinis mei », sufficiant ad validitatem sacramenti et sacrificii. Quidam responderunt negative, et Scotus, ut dictum est, videtur admittere quod dubia esset consecratio, si non
DE E.TUS VERITATE ET KFFTCACIA riicerentur hasc verba: « Qui pridie etc. quia tunc sacerdos videretur dicere: « Hoc est corpus meum et non corpus Christi ».
Sanctus Thomas respondet: Hoc esset quidem illicitum proferre hec sola verba, sed esset validum. Cajetanus pulchre respondet ad Scotum in explicatione hujusce ad 4»»: Juxta Cajetanum, si hsc verba Hoc est corpus meum dicerentur recitatwe tmtum, rationabilis esset opinio Scoti, sed dicuntur significative et practice, quia loquendo tantum « recitative sacerdos non conficit in persona Christi, sed recitat Chnstum conficientem. In Concilio autem Florentino legimus ha?c verba: « Sacerdos in persona Christi loquens hoc conficit sacramentum». Unde sequitur quod intentio sacerdotis, ad gerendam personam Christi, in hoc ipso quod intendit conficere sacramentum, sufficiat ad exprimendum vi verborum: hoc esse corpus Christi, dicendo in persona Christi: « Hoc est corpus meum ». Et hac ratione motus est sanctus Thomas, ut patet in littera ». Ita Cajetanus.
Brevius: celebrans differt a praBdicatore qui recitative tantum narrat institutionem Eucharistise ; non recitaretur quidem hoc esse corpus Christi, nisi pra?recitaretur Christum ductese: « Hoc est corpus meum ». Sed celebrans in persona Christi loquitur non recitative sed signiftcative scil. ad practice significandum id quod efficitur hic et nunc per consecrationis verba. Id est celebrans adimplet id quod Christus dixerat, scil. « Hoc facite in meam commemorationem ». Luc. XXJJ, 19, I Cor. XI, 24. Hoc clarius erit infra ex articulo sequenti.
Ex hoc apparet quod sacerdos principalis Novaj Legis est solus Christus semper vivens ad interpeUandum pro nobis (Hebr. VJJ. 25) et quod alii sunt solum ejus ministri, qui tamen dicuntur sacerdotes prout ejus sacerdotium participant et sunt supra diaconos.
Art.IL- UTR¥M HUEC SIT CONVENIENS FORMA CONSECRA- TIONIS PANIS: « HOC EST CORPUS MEUM »
Status qucBstionis: Agitur nunc magis explicite de convenientia hujusce formul*. Videtur quod non, 1° quia oporteret dicere: c Hoc fit » ad exprimendam conversionem qua; fit in hoc instanti; 2' aut dicendum esset potius imperative « hoc sit corpus meum », ad significandam conversionem producendam; 3» vel dicendum esset: Hic panis est corpus meum », nam si praedicatum est determinatum ita subjectum debet esse determinatum ; 4° imo oporteret determinare personam, dxcendo: « Hoc est corpus Christi; 5" denique iautile est dicere emm.
Responsio tamen est: Hcec forma est convenientissima. 1" Probatur, quia ea usus est Dominus. In memoriam revocandum est quod secundum protestantes, ut supra dictum est, in his verbis, vox
19 r,MiH!noF-T.rmNC, De. Eucharistta.
Dk FORMA SACKAMKNTI EUCHAKISTI*
est, idem valet ac significat, et tunc corpus figurate accipitur, sicut diceretur ostendendo statuam Cajsaris: hic est Ca?sar.
Ostendimus autem supra in q. 73 a. 5 de institutione Eucharistia et q. 75, a. 2, 8, hanc interpretationem esse contra sensum litteralem et proprium narrationis Evangelica, in qua nil indicat quod ha?c verba sumi debent metaphorice, imo constat quod sumenda sunt in sensu litterali et proprio, nam signum metaphoricum debet esse auditoribus notum, vel ex natura rei, vel ex consuetudine hominum, vel ex prajvia aut subsequenti explicatione. Alioquin falsa et stulta esset locutio. Facile e contrario intelligitur sensus non proprius hujusce propositionis : « Hic est Casar », si simul ostenditur statua Cajsaris, quia ex natura sua eum reprajsentat.
2° In praesenti articulo hoc prasupponitur et ostenditur convenientia hujusce formaj, hoc syllogismo explicativo, non objective illativo:
— Forma sacramentalis debet significare id quod efficitur ab ipsa.
— Atqui in Eucharistia id quod efficitur est transsubstantiatio, qua exprimenda est in facto esse et non in fieri (quia est instantanea) et quffi ordinatur ad hoc quod id quod erat panis sit determinate corpus Christi.
— Ergo hasc forma est convenientissima : « Hoc est corpus meum ». Ha?c est optima metaphysica; hic non sufficeret theolosna positiva. 8
Major habetur ex traetatu de sacramcntis in communi. Minor explicatur per partes scil.:
Ha^c conversio exprimi debet non in fieri, sed in facto esse, quia est instantanea, non successiva (q. 75 a. 7), sic in ea non distinguitur lpsum fieri a facto esse, sicut in creatione sic expressa: « Dixit et facta sunt ».
Insuper formula sacramentalis debet exprimere ultimum effectum producendum, sicut aadificator exprimit domum aadificandam in facto esse, et non in fieri, dum dicit id quod vult facere.
Denique terminus ad quem conversionis debe esse determinatus, scil. corpus Christi, non vero terminus a quo, quia hic non manet aecundum suam substantiam, sed solum secundum sua accidentia; proinde designandum est per pronomen demonstrativum hoc relativum ad id quod est sub accidentibus sensibilibus qua» manent. Est syllogismus explicativus ex pradictis veritatibus fidei.
Sic hajc formula et ipsa transsubstantiatio se mutuo illustrant et hoc explicat quare S. Thomas tractat ex professo de hac forma post quam de transsubstantiatione.
Equidem formula recte intellecta in sensu litterali et proprio perducit ad cognitionem transsubstantiationis, et postea transsubstantiatio jam cognita, sine circulo vitioso, perducit ad profundiorem intelligentiam formula;.
Ita communiter definitio nominalis qua utitur sensus communis perducit ad definitiouem realem philosophicam, et hajc jam inventa mani-
De ejus veritate et efficacia f estat divitias sensus communis seu ejus elementaris ontologiae ; « quid nominis » confuse continet « quid rei ».
Item proprietates alicujus rei prius congoscuntur ab exteriori ut « notm », sic perducunt ad cognitionem essentiaj hujusce rei, et postea deducuntur ab essentia. Ita notas Ecclesiee sunt etiam ejus proprietates.
Ad lum : Unde non dicendum est : « Hoc fit corpus meum » ; quia fieri non est ultimus effectus hujus consecrationis.
Ad 2»™: Quare non dicitur: « Hoc sit corpus meum », sicut pro creatione dictum est: « Fiat lux et facta est lux » ?
Respondet S. Thomas: Quia in creatione sermo Dei operatus est effective sed non sacramentaliter, in transsubstantiatione autem « sermo Dei operatur et effective et sacramentaliter, id est secundum vim significationis, et ideo oportet in hoc sermone significari ultimum effectum eonsecrationis per verbum substantivum indicativi modi et prsesentis temporis » potiusquam imperative. Hasc explicatio bona quidem est, sed non videtur omnino necessaria. Ut videtur, Dominus potuisset etiam dicere: « Hoc sit corpus meum », sed melius dicitur: « Hoc est corpus meum » ad significandum quod effectus instantaneus jam productus est, quando terminatur verborum prolatio. Hoc melius explicabitur art. 5' ubi dicetur quod hse formulas sunt verse veritate practica, quse nor prjesupponit rem significatam, sed eam facit.
Ad 4um: Non debet dici « corpus Christi », sed « corpus meum », quia haac verba proferuntur in persona Christi.
Ad 5um: « enim » non est de essentia forma, nec ad validitatem requiritur.
Art.IIL— UTBUM H/EC sit conveniens forma consecra-
TIONIS VINI: « HIC EST CALIX SANGUINIS MEI ETC. »
stotus qucEstionis: Qua;ritur an ha?c sola verba: « Hic est calix sanguinis mei », sine aliis verbis adjunctis sint de substantia hujusce formaa. Sic existimaverunt Alexander Halensis, S. Bonaventura, Petrus a Tarentasia.
S. Thomas autem cum pluribus aliis respondet: etiam sequentia verba sunt de substantia formce, tanquam ad ejus integritatem pertinentia, usque exclusive ad « Hsec quotiescumque feceritis... ».
Ratio est quia ultima verba sunt determinationes prsdicati, scil. sanguinis Christi, scil. « pertinent ad integritatem ejusdem locutionis » el eodem ritu et modo proferuntur, dum sacerdos calicem in manibus tenet. Sic omnia hasc verba in Missali scribuntur cum majusculis.
Sic enim designatur virtus sanguinis effusi, dicendo : « Eic est enim calix sanguinis mei, novi et asterni testamenti: mysterium fidei, </!<» pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum ».
Id est: effusus est sanguis Christi: 1° ad vitam aternam consequendam; aic dicitur « novi et wtcrni testamenti»; 2° ad juslitiar.'
Dk forma hacramknti EUGHABIBTM grati» qu» est per fidem, sic dicitur mysterium fidei; 3" ad remissionem peccatorum.
Quoad variationes accidentales in diversis liturgiis orthodoxis, cf. Corbelet, Histoire du Sacrement de 1'Eucharistie, t. I, p. 2G3 sq.
Dubium: Quoad corpus hujusce articuli, ut notat Cajetanus (in articulum 1«" hujusce quasstionis) est difficultas, scil. An S. Thomas velit dicere quod hajc sola verba « Hic est calix sanguinis mei » non sufficiant ad validitatem?
Disputatur etiam inter thomistas, nam in corpore articuli, sanctus Thomas dicit quidem,(rejiciendo priorem opinionem)quod subsequentia verba sunt de substantia formce; sed paulo postea dicit: pertinent ad integritatem (integritas autem distinguitur ab essentia) l, Et in articulo 1° in corpore et ad 4™, dicit simpliciter: « Ha?c verba « Hic est calix sanguinis mei », esse formam hujus sacramenti ».
Juxta Billuart et plures alios, probabilius ad validitatem sufficiunt h»c sola verba Hic est calix sanguinis mei, vel Hic est sanguis meus.
Probatur 1" ex Patribus pra?sertim ex S. Justino, Apolog. 2 et Damasceno 1. IV de fide orth., c. 14, qui dicunt consecrationem fieri his verbis: Hoc est corpus meum et Hic est sanguis meus.
Item auctor de Ccena Domini apud S. Cyprianum, et Innocentius HI in 1. 4 de Missa c. 6.
Probatur 2" ex Hturgiis Grcecorum, Graci essentialem formani servant, valide enim consecrant, ut omnes fatentur. Non autem proferunt verba: novi et mterni testamenti, etc.
Probatur 3" ratione theologica: Illa sola verba sunt essentialia qua? significant praesentiam realem sanguinis Christi. Atqui pradicta verba independenter a sequentibus hanc prsesentiam realem significant, non minus quam « Hoc est corpus meum », independenter a sequentibus, quod pro vobis tradetur. Ergo ultima verba consecrationis vini pertinent non ad ejus essentiam, sed ad ejus integritatem.
Gonet respondet: hoc sufficeret quidem ad Eucharistiam ut sacramentum non vero ut sacrificium, in quo effusio sanguinis significari debet. Sed hoc non videtur certum, nam eo ipso quod secunda consecratio producit vi verborum praasentiam sanguinis tantum, ita ut eorpus Christi non sit ibi nisi concomitanter, sufficienter jam exprimitur sacramentdlis ' effusio sanguinis, quia missa est sacrificium sacramentale et incruentum.
Denique ipse S. Thomas in nostra qu. a. 1 c. et ad Jf dicit: « Si Sacerdos sola verba prsedicta (scil. Hoc est corpus meum et Hic est calix sanguinis mei) proferret, cum intentione conficiendi sacramentum, perficeretur hoc sacramentum ».
i Verum est quidem quod aliqua integralis pars (ut caput et truncus in homine) est necessaria.
Dk ejus veritate et efficacia
J8I
Imo in nostro articulo 3" S. Thomas dicit « per prima verba " Hic est calix sanguinis mei", significatur ipsa conversio m sanguinem. /•er verba autem sequentia designatur virtus sanguinis effusi in pasnione ». Ergo per hsec ultima verba non significatur ipsa conversio, qusa jam effecta est a proribus verbis qua? eam significant.
Insuper, ut notavimus, paulo antea, dixit sanctus Thomas: ha?c subsequentia verba pertinent ad integritatem formce, et ipse generaliter distinguit integritatem rei ab ejus essentia ; v. g. pes et manus pertinent ad integritatem hominis, non ad ejus essentiam.
Ergo probabiliter sanctus Thomas non negaret, prassertim si considerasset liturgias grsecorum, sententiam quae nunc ut probabilior censetur. Tenet tamen quod sequentia verba non sunt mere accidentalia, sed ad integritatem formula; pertinent.
Objectio: S. Pius V jussit expungi ex Commentariis in Summam S. Thomas dissertationem in qua Cajetanus dicebat: « Etsi S. Thomce intentio contraria sit, non est curandum ».
Respondetur: Summus Pontifex jussit hanc dissertationem expungi non tanquam falsam in hac parte, sed quia Cajetanus non satis reverenter de S. Thoma loquebatur. Cf. alia de hac re apud Billuart ibidem.
Explicantur denique verba secunda? consecrationis in responsionibus ad difficultates articuli 3.
Ad l"m: « Hic est calix »: Hic non est adverbium loci, alioquin non significaretur transsubstantiatio, sed sicut in prima consecratione est pronomen demonstrans immediate liquorem seu potum contentum sub speciebus vini, seu id quod est in calice. Calix ponitur per metonymiam, ut continens pro contento.
Ad 2«"» : « Sanguis seorsum consecratus expresse passionem Christr reprasentat », sic in missa sacramentaliter effunditur, non physice.
Item ad 7um : sic jam apparet quid sit immolatio sacramentalis de qua agitur infra q. 83 a. 1 sed contra: « Christus quotidie immolatur in sacramento » ut dicit sanctus Augustinus.
Ad 3um: explicantur verba « novi et .asterni testamenti ». Testamentum est dispositio hereditatis. Hereditatem autem ccelestem disposuit Deus hominibus dandam per virtutem sanguinis Jesu Chnsti... Sanguis autem Christi dupliciter est hominibus exhibitus: 1° m figura quod pertinet ad Vetus Testamentum... 2° in veritate quod pertmet ad Novum Testamentum. Dicitur tamen in veritate dupliciter: 1° cruente m cruce; 2» in veritate sacramentaliter seu incruente in Missa cf. litteram.
Ad 4"m • Hoc Testamentum dicitur novum, quia novissimis temporibus est exhibitum et a veteri distinctum, et dicitur mternum dupliciter 1« ratione a?terns Dei praeordinationis et 2° ratione asterna; hereditatis
182 DK rORMA SACRAMENTI EUCHARISTM?
Ad 5™» et 6um: Quare dicitur mysterium fideif Sunt verba addita ab Ecclesia cum fundamento in Traditione ad ostendendum quod sanguis Christi est occulto modo in hoc sacramento et quia est ipsum magnum mysterium Passionis commemoratum ac velut continuatum, quod ab omnibus sacrificiis Veteris Testamenti prsefiguratum est.
Ipsa Passio dicitur mysterium fidei, prout justificat per fidem secundum quam conjungimur cum illa.
Ad &<*<•: QUare dicitur pro vobis et pro multis? Pro vobis scil. Judffiis, et pro multis aliis, scil. pro gentibus.
Item significat: « pro vobis manducantibus, et pro multis pro quibus offertur ».
Pro multis significat etiam pro omnibus suflicienter, ut explicatur in tractatu de Deo uno, ubi agitur de voluntate salvifica universali cf. I* q. 19, a. 6 ad lum i, cf. i Tim. n, 5: « Christus dedit redemptionem seipsum pro omnibus ». Id est: pro omnibus sufficienter, pro multis efftcaciter ut explicat S. Thomas in Comment. in Ep. ad Tim. ibidem. Item S. Paulum n Cor. V, 15. « pro omnibus mortuus est Christus » ; Rom. V, 18: « Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem,' sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vite » cf. Tabulam auream operum S. Thoma; ad verbum Satisfactio, n° 36.'
Ad 9'"": Dicitur quod verba « mysterium fidei », habentur ex traditione orali Domini. Sed non necessarium est quod Christus ipse hsec verba pronuntiaverit.
Art.IV.- utrum pr^edictis verbis formarum INSIT aliqua
VIS CREATA EFFECTIVA CONSECRATIONIS
Status qucBstionis: Videtur quod non, quia Damascenus dicit « Sola virtute Spiritus Sancti fit conversio panis in corpus Christi ». 2° Quia transsubstantiatio non est quid minus miraculosum quam creatio qua; fieri nequit per instrumentum; 3" quia verba consecrationis sunt successiva dum transsubstantiatio est instantanea.
Responsio tamen est affirmativa:
1° Probatur auctoritate Pseudo Ambrosii in argumento « sed contra ».
2" Probatur ratione theologica sic:
— In sacramentis novse legis est virtus creata instrumentalis ad producendum effectum significatum a formula sacramentali.
— Atqui Eucharistia est dignius omnium sacramentorum nova: legis, prout continet ipsum Auctorem gratise.
De ejus veritate et efpicacia 183
— Ergo in verbis consecrationis eucharisticse est vis creata instrumentalis ad producendam transsubstantiationem quse ab ei signifi- catur.
Manifestum est quod hsec virtus non est solum intentionalis tanquam signum praticum, sed pluries dicitur intentionale id quod tendit ad effectum efficienter producendum.
Ad lum: Virtus increata agentis principalis non excludit virtutem creatam instrumentalem.
Ita tactus manus Christi sanavit leprosum.
Ad 2um: In creatione non potest esse instrumentum (I* q. 45, a. 5) quia instrumentum debet di3positive operari ad effectum principalis agentis; et ad hoc requiritur subjectum prsexistens, quod non datur in creatione ex nullo prsssupposito subjecto, seu ex nihilo. Ut Deus ad aliquid producendum utatur instrumento, debet prsexistere subjectum ex quo aliquid fiat. Actio enim instrumentalis est accidens procedens a causa instrumentali et debet esse saltem terminative in passo. Hic est sensus hujusce responsionis ad 2um : « In creatione non fuit aliquod extremum, in quod instrumentalis actio creaturse- posset terminari ». Actio creatrix autem in Deo non est accidens, et est formaliter immanens ac solum virtualiter transiens. In transsubstantiatione e contrario prseexistit subjectum, scil. substantia panis convertenda.
Instantia: Instrumentum debet dispositionem operari ad effectum principalis agentis. Atqui non potest dari dispositio prsevia ad transsubstantiationem. Ergo transsubstantiatio nequit fieri per instrumentum.
Respondetur: Distinguo majorem: instrumentum debet semper dispositionem operari, nego; sufficit quod dispositive operetur.
Qusedam instrumenta, ut penna quse de se relinquit atramentum supra chartam, habent effeotum proprium productum in ipso subjecto, simul cum effectu instrumentali (in casu cum scriptura intelligibili) ; alia instrumenta solum dispositive operantur ad effectum principalia agentis, ut tuba ad emissionem vocis impedit ejus dispersionem, sed non producit effectum proprium in aures audientium. Ita generaliter Dei instrumenta.
Servatur etiam in hoc actio propria instrumenti, prout prolatio verborum consecrationis dirigitur ad substantiam panis potiusquam ad aliam, et ad hanc hostiam numerice consecrandam potiusquam ad aliam non consecrandam, quse est v. g. extra corporale.
Denique notandum est: etiamsi instrumentum non dispositionem, sed solum dispositive operatur, prserequiritur subjectum, quia actio instrumentalis, quse sic dispositive operatur, est in instrumento ut accidens procedens ab illo, et debet esse terminative in passo. In hoc differt ab actione creatrice quse non est in Deo accidens et quse est solum virtualiter transiens.
Dt KORMA 8ACRAMKNTI EUCHARISTI.*:
Instantia: Sed quomodo actio instrumentalis, qu* est accidens rSSiSZT ^ P°Sit C0DVertere t0tUM ^ Vani^tZ requiritur mfluxus causa universalissimse.
nrin^T^t*^"' ^ "0n P°test facere cx se- sed dependenter a causa pnncipali i infimt* potentiaa. Hmc actw instrumentalis educitur a Deo ex potentia obedientiali instrumenti; Deus sic utitur instrumento ut ew est, potiusguam ut corpus est. Deus auctor entis habet potestatem uTTuntentTa™ ^™™' * ""^ Ut ^ °mnibuS entibus
Sic per alia sacramenta potest producere gratiam sanctificantem quffi est participatio divinae naturas; quare non posset eodem modo convertere totum ens alicujus substantiaa in aliam? Modus hujusce productioms remanet absconditus, sed quis potest dicere: hoc superat Dei virtutem ? Ita Deus, et ille solus, potest actualizare nostrum liberum arbitrium suo contactu virginali sine ulla tesione libertatis quse remanet mcorrupta.
Ad 3">": In ultimo instanti prolationis verborum praedicta verba significant et consequuntur hanc virtutem instrumentalem.
Instantia: Sed tunc sacramentalis formula producit suum effectum quando non amplius existit. Quod est impossibile.
Respondetur: Quando non amplius existit in ratione motus, concedo; tn ratione termini, nego. Terminus autem continui sive permanentis sive successivi est eomplementum ejus intrinsecum; unde sicut termmatur linea per punctum, quod intrinsece ad eam pertinet, ita motus et tempus terminantur per ultimum instans quod ad ea pertinet *.
Instantia: Sed ultimum instans dicitur extrinsecum, est enim primum non esse formulas. Ergo remanet difficultas.
Respondetur: Ultimum instans dicitur extrinsecum prout non est pars fulens, concedo; sed est terminus intrinsecus continui. Sic punctum terminans lineam non est pars divisibilis in infinitum, sed intrinsece pertinet ad lineam ut indivisibile.
Cajetanus, in I«™ q. 64 a. 2, putavit propterea quod homo potest mereri et demereri in primo non esse vise, seu in primo instanti separationis a corpore. Ha?c opinio rejicitur ab aliis thomistis, quia in hoc instanti non est amplius homo, sed est anima separata, et ipse homo debet mereri ante mortem. Unde Cajetanus, ut videtur, nimis abstracte tempus conspexit, et non satis consideravit ipsum subjectum meriti et conditiones ejus; subjectum meriti debet esse homo viator, et non anima separata.
i Cf. Billuart, Cursus theol. de Sacramentis in communi, diss. III, a. II: « Quamvis sacramentum (quando producit gratiam) desierit in ratione motus et entis fluentis, remanet tamen ejus mutatum esse seu terminus, qui est ipsi complementum intrinsecum, et in quo vi motus immediate prcecedentis producitur gratia; ... ita vi alterationis immediate prrocedentis, in instanti ejus extrinseco, producitur forma substantialis in generatione ».
DK K.IUS VERITATK KT KFKICACIA q. 78 a. 5.
Chapter 30 of 84