Sectio 6, art. 7: UTHUM EFFECTUS EUCHARISTIJE SIT ADEPTIO GLORI/E
Status qucBstionts: Videtur quod non, 1° quia competit viatoribus, 2' quia multi accipiunt Eucharistiam qui nunquam perveniunt ad gloriam; 3° quia majus non efficitur a minori, adeptio autem gloria; est quid majus quam communio eucharistica.
I Cf. Omnia eju» opera, ediUo Borgnet, t. XXXVm. Ibldem, p. 280-305 inw nltur quasl Integer tractatua de pretioelssimo sangulne.
m
DK FJl-THCTIBUS BUCHARISTM!
Rosponslo tamen est: Hoc sucramentum causat adeptionem glorice: 1° Probatur auctoritate Domini apud Joannem, VI, 52 : « Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in a;ternum ». Concilium Tridentinum dicit (Denz. 875) : « Pignus praterea id esse voluit futura? nostra; glorise et perpetua; felicitatis ».
Unde Ecclesia cantat in officio SS. Sacramenti : « O sacrum convivium... mens impletur gratia et futuras gloria; nobis pignus datur ».
2° Probatur ratione theologica:
Hoc sacramentum causat adeptionem gloria;, in quo continetur Christus, gloriae largitor, ut cibus nutriens et confortans animam ad perseverandum usque ad adeptionem gloriae.
Atqui talis est Eucharistia. Ergo.
Sic sacerdos dicit his qui communionem accipiunt : « Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat te in vitam setemam », vel « custodiat animam tuam in vitam a;ternam ».
Ad l">ni : Eucharistia sicut Passio Domini est causa sufficiens gloria, non statim quidem nos introducit in gloriam (oportet ut prius cum Christo compatiamur), sed dat nobis virtutem perveniendi ad gloriam; sic dicitur viaticum, ut panis subcinericius a Deo missus quem Elias comedit ad ambulandum usque ad montem Dei Horeb. Vide litteram.
Ad 2UI" respondetur difficultati: sed non omnes qui Eucharistiam accipiunt, ad gloriam perveniunt. Respondet S. Thomas: « Per hoc sacramentum, non adipiscuntur gloriam, qui indecenter ipsum suscipiunt », vel qui ejus effectum amittunt. Item Concilium Tridentinum (Denz. 809 et 842 ) dicit quod « justus potest mereri vitam a;ternam et ipsius vitce (Bternw (si tamen in gratia decesserit) consecutionem »; id est: justus potest mereri ipsam consecutionem gloriaj, si sua merita non amiserit per peccatum mortale. Non autem justus potest mereri perseverantiam finalem, seu quod sit in statu gratiae in ipso mortis articulo, quia principium meriti (scil. status gratise) non cadit sub merito (I-H, q. 114 a. 9).
Sed Eucharistia disponit ad gratiam preservantia; finalis suscipiendam, dupliciter: 1° prout nutrit et confortat animam, producendo augmentum gratia;, et 2° prout pra-servat a peccatis futuris; non tamen infallibiliter ab eis praeservat una communio, nec duaj, nec tres, etc. In hoc invenitur praedestinationis mysterium, nam gratia perseverantiie finalis non datur nisi electis.
Ad 3*"": Respondetur huic objectioni: adeptio gloria; est quid majus quam communio eucharistica.
«Nihil prohibet causam instrumentalem producere effectum potiorem » quia agit in virtute agentis principalis, et Eucharistia operatur virtute Christi auctoris gratia? et gloria;. Quidam thomiste tenent quod Eucharistia producit in electis, non solum moraliter, sed physice, adeptionem gloria;, mediante gratia.
Aitr. 111. - UTRUM EFFECTUS HUJUS SACRAMENTI SIT REMISSIO PECCATI MORTALIS
Status quasstionis: Videtur quod ita est: 1° quia dicitur: « sit hoc sacramentum ablutio scelerum » ; 2° Item dicitur, de pretiosissimo sanguine : « qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum » ; 3" Eucharistia dat gratiam, per gratiam autem fit remissio peccati mortalis.
Notandum est quod Lutherus posuit remissionem peccatorum mortalium pro effectu principali et primario Eucharistia;, per imputationem externam meritorum Christi.
Responsio est : Eucharisiia non causat per se primario primam gratiam remissivam peccati mortalis (nisi prout accipitur in voto) ; attamen per accidens producit eam, dum accipitur ab eo qui est inconscienter in peccato mortali.
1° Probatur 1» pars auctoritate S. Pauli, I Cor., XI, 29 : « Qui rnanducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit » : manducare autem indigne est accipere Eucharistiam in peccato mortali. Ergo...
Imo mala communio « accumulat peccatum », ut dicet ibidem S. Tho- . mas, scil. producit caecitatem mentis, obdurationem cordis, augmentum concupiscentia;, odium Dei et impcenitentiam finalem.
Concilium Tridentinum (Denz. 887) definit contra Lutherum: « Si quis dixerit, vel prajcipuum fructum sanctissima; Eucharistia; esse remissionem peccatorum, vel ex ea non alios effectus provenire, a. s. ».
Item n. 893 : « Si quis dixerit, solam fidem esse sufficientem praeparationem ad sumendum sanctissimse Eucharistia; sacramentum a. s. ». Ibidem Concilium Tridentinum declarat « illis, quos conscientia peccati mortalis gravat, quantumcumque etiam se contritos existiment, habita copia confessoris, necessario prsemittendam esse confessionem sacramentalem » ne tantum sacramentum indigne sumatur.
Notandum est cum Priimmer, Theol. Moral. 1915, t. nj p. 141: o) Non adest gravis obbligatio confessionis praemittendaj nisi peccatum est certo commissum et certo mortale. Ratio est, quia secus homo non est stricto sensu conscius sibi de peccato mortali, quoniam conscientia est certa notitia. Nihilominus nisi agatur de homine valde scrupuloso, etiam in casu peccati dubie mortalis et dubie commissi confessio valde suadenda est, ne Eucharistia suo effeetu privetur.
b) Quando peccatum fuit certo mortale et certo commissum, confessio communioni prsemitti necesse est, quoties quis confiteri potest absque gravi incommodo, quod est ipsi confessioni extrin- . secum. Sic explicantur verba « habita copia confessoris ». Hsec copia confessarii non censetur deficere, si solus desit confessarius consuetus aliusve cui facilius confessio fieri possit. Sed prajdictum incommodum
De Effectibus EUCIIARISTI*!
adest v. g. si quis deberet facere iter duarum horarum ad confessionem instituendam; si ex confessione oriretur scandalum pro populo, ut si parochus jam paratus ad Missam deberet coram aliis confiteri, qui inde sinistras suspiciones caperent; si confessarius ex confessione cognosceret nomen complicis; si parochus deberet confiteri peccatum valde probrosum juveni suo vicario, et exinde merito timeret ne vicarius acciperet graves tentationes.
c) Attamen per exceptionem, in tali casu, si non est copia confessarii, aliquis potest celebrare si adest necessitas communicandi.
Est hffic necessitas: 1° quando consecranda est hostia pro moribundo; 2° quando communio non potest omitti sine scandalo v. g. si laicus jam sacras menss accesserit, et sacerdos jam altare ascenderit, aut a fortiori jam inchoaverit sacrificium; 3" quando parochus, aut ejus vicarius debet celebrare ex officio in die festo, aut cantare Missam pro defunctis, prasente cadavere. Sed sacerdos, qui, urgente necessitate, absque pravia confessione celebravit, debet confiteri quamprimum, id est, intra triduum, juxta communem interpretationem. (Cf. Denz. 1138 sq. propositiones damnatas laxistarum).
2" In corpore articuli S. Thomas dat rationem theologicam, pro utraque parte conclusionis, scil. quia Eucharistia est sacramentum viventium: 1° quicum^e habet conscientiam peccati mortalis habet in se impedimentum percipiendi effectum hujus sacramenti, dupliciter: tum quia non vivit spiritualiter, sic non debet suscipere spirituale nutrimentum, quod non est nisi viventis; tum quia non potest uniri Christo, dum est in affectu peccandi mortaUter. Alimentum non competit mortuo' cf. I Cor., XI, 29.
Ha>c elementaris veritas vita» christianaj negata est a Luthero in suo pradicto errore. Sic adulteravit radicaliter doctrinam christianam de Eucharistia sive ut sacramentum, sive ut sacrificium, sicut adulteraverat doctrinam de justificatione, recurrendo ad solam imputationem externam meritorum Christi, et dicendo quod sola fides fiducialis etiam sine caritate justificat.
2°-2a pars conclusionis, scil. per accidens Eucharistia remittit peccatum mortale, facile probatur, quia non impeditur effectus sacramenti, si aliquis est inconscienter in peccato mortali, et cum bona fide ad sacram mensam accedit.
Quomodo vero aliquis possit esse inconscienter in statu peccafi mortalis, S. Thomas in fine corporis articuli explicat dicens: « forte enim primo non fuit sufficienter contritus, sed devote et reverenter accedens consequetur per hoc sacramentum gratiam caritatis, qua» contritionem perficiet, et remissionem peccati ».
POSITIVIS ET NEOATIVIS
Prajsertim propter voluntarium indirectum, negligentise seu omissionis, aliquis potest esse « in peccato mortali, cujus conscientiam et affectum non habet ». Sic S. Paulus dicit I Cor. IV, 4: « Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum ». In commentario in hanc Epistolam S. Thomas dicit : « Id est : non habeo alicujus peccati mortalis conscientiam... Sed non in hoc justificatus sum; id est, non sufficit ad hoc quod me justum pronunciem, quia possunt aliqua peccata in me latere, quffi ignoro, sec. illud: Ps. Delicta quis intelligit? et in libro Job, K, dicitur: « Et si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea». Unde S. Paulus concludit ibidem: « Qui autem judicat me, Dorainus est » \
Ad lum: Petimus ut hoc sacramentum sit « ablutio scelerum », scil. aut remissio peccatorum occultorum, aut augmentum contritionis et robur ad vitanda peccata. Insuper hoc est effectus sacrificii Missaa (Denz. 940).
Ad 2am: rursus dicitur quod alimentum spirituale non competit mortuo.
Chapter 33 of 84