Skip to the text

Sectio 6, art. 9: UTRUM PER HOC SACRAMENTUM HOMO PR^ESERVETUB

A PECCATIS FUTURIS

Status qucestionis: Videtur quod non 1° quia multi digne sumentes hoc sacramentum, postea in peccatum cadunt; 2° quia caritas potest amitti per peccatum; 3° quia remanet in nobis fomes peccati.

Responsio tamen est affirmativa.

1" Probatur ex verbo Domini Joann. VI, 50 : « Hic panis de ccelo descendit, ut si quis ex hoc pane manducaverit, non moriatur », id est morte spirituali.

De Effectibus Eucharisti*

Concilium Tridentinum Denz. 875 declarat quod per Eucharistiam « a peccatis mortalibus preeservamur ».

2° Probatur ratione theologica duplici :

Quia Eucharistia, ut cibus, roborat spiritualem vitam, quse resistit tentationibus, et quia Eucharistia, ut signum Passionis, repellit impugnationem damonum, qui victi sunt a Passione Christi. S. Thomas citat pulchrum textum Chrysostomi, circa sumentes corpus Christi, qui fiunt terribiles dsemoni, prout Christum victorem in se portant.

Usus frequentis communionis fundatur in hac doctrina: scil. oportet frequenter Eucharistiam accipere, ut nutriatur mens et ut habeat vim resistendi tentationibus ; sed ex alia parte requiruntur sufficientes dispositiones, ut infra dicetur.

Ad lum solvitur hac objectio : multi tamen digne sumunt hoc sacramentum et postea in peccatum cadunt.

Respondet S. Thomas: quidquid recipitur ad modum recipientis recipitur. Atqui in viatore, liberum arbitrium potest flecti in bonum et in malum. Unde licet hoc sacramentum de se habeat virtutem praservativam a peccato, non tamen aufert homini possibilitatem peccandi.

Hasc possibilitas peccandi plene tollitur per visionem beatificam, quando scil. voluntas humana non potest averti a Summo Bono clare viso, sed jam in purgatorio anima sunt confirmatfe in gratia.

Confirmatio autem in bono in terra, ut fuit prajsertim in Beata Maria Virgine, explicatur per altum gradum caritatis, cum gratia actuali semper efflcaci; sic Providentia specialis erga Beatam Mariam Virginem in ea nullum peccatum permisit.

Ad 2uin. Pariter « caritas quantum est in se prseservat hominem a peccato », sed amitti potest ratione subjecti, scil. « ex mutabilitate liberi arbitrii ». Hoc est dicere quod caritas, quantum est in se, est, ut gratia sanctificans, semen glorias, inchoatio vitm mternos, sic ex se semper durare debet, imo ex se magis incor-ruptibilis est quam ipsa anima spiritualis, quia est participatio divina; naturse, et modus ejus immaterialitatis est altior quam modus immaterialitatis anima;. Attamen ratione subjecti defectibilis, amitti potest. Sic caritas est sicut aqua purissima, quas semper pura conservaretur, si vas in quo est non frangeretur. « Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus ». Item bona demonstratio existentite Dei de se prajbet certitudinem, sed intelligentia qusedam male disposita, veneno kantiano infecta, et ad scepticismum inclinata, hanc certitudinem non accipit, aut non retinet.

Ad 3um: Eucharistia diminuit fomiten peccati prout auget caritatem. Directe confirmat cor hominis in bono, per quod prseservatur homo a peccato. Id est: dum vita hominis viatoris ascendit ad Deum, non descendit ad infima bona commutabilia.

Dubium: Quomodo explicandum est quod multi sacerdotes qui, a multis annis, hoc sacramentum quotidie et, ut videtur, non indigne sumunt, non videntur tamen multum proficere in virtutibus.

Respondetur: Ad minus non peccant graviter, remanent in statu gratis, prseservantur per Eucharistiam a peccatis mortalibus, et saltem aliquantulum quotidie augetur in eis caritas. Sed normaliter plus augeri deberet; quia, ut notavimus, quaslibet communio, eo ipso quod producit non solum conservationem, sed augmentum caritatis, disponit ad ferventiorem communionem pro die sequenti, et de facto fieret hasc comrnunio substantialiter ferventior, si non esset notabilis negligentia venialis cf. infra art. 8.

Chapter 35 of 84