Skip to the text

Sectio 6, art. 2: UTRUM IN HOC SACRAMENTO QUANTITAS DIMENSIVA

PANIS SIT SUBJECTUM ALIORUM ACCIDENTIUM

Stalus qucestionis: Videtur quod non: 1" quia accidens non est subjectum accidentis; 2° quia accidentia indlviduantur non a quantitate sed a substantia; 3° nec explicaretur rarum et densum in his accidentibus quia rarum est quod habet parum de rrvateria sub magnis dimensionibus, densum e contrario; 4° quantitas separata a substantia est quantitas mathematica et non sensibilis.

Besponsio tamen est: Necesse est dicere alia accidentia esse in quantitate dimetisiva panis vel vini sictit in subjecto.

1° Probatur ex experientia, in argumento « sed contra », nam per sensum patet quod dividuntur qualitates remanentes in hoc sacra-

I Cf. de hac re Cajetanum et in « Revue Thomiste », nov. 1934, p. 319-343. P. GILI.ON, O. P., La condition des accidents eucharistiques selon Cajetan.

11 - OAimiouii-UaBANu». Ue E ucharlttt*.

Dl ACCIDENTIBUS EUCHARI8TICI3 mento per divisionem quantitatis dimensivaj. Item, initio corporis articuli, dicitur: « ad sensum apparet aliquid quantum esse ibi coloratum et aliis accidentibus affectum ».

2° Probatur ratione, quia quantitas est prima dispositio materice scil. pertinet ad substantiam corpoream ratione materias, qua; est primum subjectum. Ergo omnia alia accidentia referuntur ad subjectum, mediante quantitate dimensiva; sic subjectum immediatum coloris est superficies substanti» corporea?, et substantia ipsa non recipit colorem, nisi mediante superficie.

3° Probatur ex hoc quod accidentia individuantur a subjecto; atqui quantitas est aliquo modo individuationis principium. Ergo quantitas est subjectum immediatum aliorum accidentium. (Legenda est integraliter hsec ratio).

Forsitam nullibi S. Thomas tam clare loquutus est de principio individuationis.

Probatur minor: Nam principium individuationis est materia quantitate signata, seu materia capax hujusce quantitatis ita quod non illius. Ratio est duplex:

a) Quia individuum, ut sit indivisum in se, oportet quod non sit in pluribus ; materia autem, tanquam primum subjectum, non potest esse in alio, et proinde forma jam recepta in materia non potest esse in alio subjecto materiali.

Sic constituitur individuum, ut sit indivisum in se.

b) Sed ut individuum, sit divisum a quolibet dlio ejusdem speciei, oportet quod forma sit recepta in materia, ut est capax hujusce quantitatis ita quod non illius, v. g. ut est capax quantitatis hujusce embryonis, ita quod non quantitatis alterius embryonis.

Sic diversaj formaj numero sunt in diversis partibus materia;, v. g. diuB guttce aqum perfecte similes quoad naturam aquaj, quoad qualitates, quoad volumen materia?, sunt tamen duce, una non est alia; quare? quia forma specifica aqua? recipitur in materia apta ad hanc quantitatem ita quod non ad illam, seu recipitur in hac materia. Proinde qualibet gutta, vel etiam qua^libet molecula aquas est individuum, indivisum in se et divisum a quolibet alio. Item duo gemelli perfectissime similes sunt tamen duo, ratione materia? quantitate signatse. Et sic quantitas dimensiva est quoddam individuationis principium, et « ipsa secundum se habet. quamdam individuationem » prout habet partes extra partes, quarum una non est alia. Sic possumus imaginari duas lineas perfecte similes quaa tamen sunt duce, prout differunt positione, et non constant eisdem partibus. « Et ideo potius quantitas dimensiva potest esse subjectum aliorum accidentium quam e converso ». Hic articulus est magni momenti sub aspectu philosophico.

Brevius: Individuum est indivisum in se, ratione materiw, quia forma jam recepta in materia non potest amplius recipi in alio materiali subjecto. Et individuum est divisum a quolibet alio, ratione ordinationis materia? ad talem quantitatem potiusquam ad aliam %.

Coiollarium: Sic in Eucharistia salvatur modus connaturalis existendi aliorum accidentium, nec multiplicantur miracula; sed sufficit quod quantitas existat separata a substantia. Unde nulla fit mutatio in aliis accidentibus.

Ad lum : « Aliquod accidens recipitur in substantia, alio mediante, sicut superficies dicitur esse subjectum coloris. Unde quando accidenti datur divinitus ut per se sit (retinendo tamen aptitudinem ad esse in subjecto), potest etiam per se alterius accidentis subjectum esse ».

Ad 3um : « Subtracta materia (per transsubstantiationem), divina virtute conservantur qualitates materiam consequentes, v. g. rarum et tiensum, sicut alia accidentia ». Hoc sequitur ex principio ceconomia? scil. in scientiis non sunt multiplicanda principia sine necessitate.

Ad 4um: Quantitas dimensiva panis remanet sensibilis, et proinde non est quantitas mathematica, qua? abstrahit a materia sensibili, seu a qualitatibus sensibilibus.

Art.III.— UTRUM SPECIES QU^E REMANENT IN HOC SACRA- MENTO POSSINT IMMUTARE ALIQUID EXTRINSECUM

StatuB qucEstionis: Videtur quod non: 1° quia sunt forma; sine materia, ergo non possunt immutare materiam ; 2° quia forma? aecidentales non operantur nisi virtute forma» substantialis, qua; non amplius existit in hoc sacramento; 3° quia effectus non potest esse potior causa. Ergo accidentia eucharistica non possunt immutare materiam saltem nd formam substantialem.

Hesponsio tamen est: Non est dubium quod accidentia eucharistica possunt immutare exteriora corpora.

1° Probatur ex experientia, in argumento « sed contra », quia possunt sentiri; sentitur autem aliquid per hoc quod immutatur sensus a sensibili.

l Cf. Joannsm a S. Thoma, Cursus Phil, Phil. Natur. q. IX, a. 4, de prinoipio individuationis: Quid sit materia signata quantitate, qua; est principium individuatlonis. « Signatio materia? explicanda est per ordinem (ejus) ad quantitatem, ut dividentem et separantem ipsas partes materiaa ». Item Cajetanum In Iam q. 29, a. 1, et Comment. de Ente et essentia q. V. Principlum individualionis ipsius substantiee dobet enim ad ordlnem substanti<e pertinere priusquam (prioritate natura;) advenlat accidens quantitatis; ergo hoc principium debet csse materia ut ordinatur ad hanc quantitatem, potiusquam ad illam, v. g. ad quantitatem hujusce embryonis potiusquam ad quantitatem alterius. Et denique ipsa quantitas individuatur a subjecto. Nec in hoc est circulus vitiosus; wcd causte ad invlcem sunt causse, in diverso genere (cf. Joannem a S. Thoma, loo. cit.).

DlS accidentibus eucharisticis

2° Probatur ratione theologica, in corpore articuli sic :

— Unumquodque agit in quantum est ens actu, et determinat aliquid aliud secundum suam propriam determinationem, sic operari sequitur esse.

— Atqui speciebus sacramentalibus datum est divinitus, ut remaneant in suo esse.

— Ergo consequens est quod etiam remaneant in suo agere.

Id est:omnem actionem quam poterant exercere, substantia panis et vini existente, possunt etiam nunc exercere.

Hoc eet quidem satis mysteriosum, sed valent major et minor hujusce argumenti, nec destruuntur per objectiones.

Ad lum : « Species sacramentales retinent idem esse quod habebant prius in materia, et ideo secundum suum esse assimilantur formis qua: sunt in materia ». Totus hic articulus reducitur ad hoc principium: Operari sequitur esse.

Ad 2um : Operari sequitur esse, « datur autem speciebus sacramentalibus ut possint esse sine substantia, ita datur eis ut possint agere sine forma substantiali, virtute Dei ».

Ad 3"m : « Qualitates activa; agunt (naturaliter) in virtute form.-e substantialis. Ha;c autem virtus instrumentalis conservatur in speciebus sacramentalibus divina virtute ». Id quod remanet absconditum est ipsa virtua divina et modus ejus operandi. Non sequitur quod Deus possit facere quod lapis videat, quia visio, ut actus vitalis, requirit principium vitale.

Art. J V. — UTRUM SPECIES SACRAMENTALES POSSINT CORRUMPI

Stalus quajstionis: Ha>c qusstio difficilior est quam quajstio prav cedentis articuli, quia Deus potest gerere vices causa; efficientis absentis, sed non potest gerere vices materia?, seu subjecti; hoc esset imperfectio pro Deo, quia materia est potentia passiva, determinabilis, seu perfectibilis. Deus autem est Actus purus.

Proinde, ut dicunt objectiones enuntiatas initio articuli, valde difficile est explicare quod species sacramentales corrumpi possint, 1° quia sunt formse sine materia, et corruptio fit per separationem forma; a materia; 2° videtur proinde quod sint incorruptibiles ; 3° nequidem miraculose corrumpuntur, quia miracula, qua? fiunt in hoc sacramento, fiunt virtute consecrationis, qua; species istas conservat et non destruit.

Responsio tamen est, quod species sacramentales possunt corrumpi et corrumpuntur de facto. Non est proprie conclusio theologica, sed potius explicatio ejus quod sensu constat.

1° Probatur ex experientia, nam sensu deprehenditur hos 'as consecratas putrefieri et corrumpi.

2" Probatur ratione theologica possibilitas hujusce corruptionis, sic.

— Species sacramentales retinent idem esse quod prius habebant cum aptitudine ad esse in subjecto (a. 2).

— Atqui hoc esse accidentium poterat corrumpi dupliciter: per se, scil. per alterationem qualitatum, quas adhuc possibilis est, et per accidens, scil. per corruptionem subjecti a contrario agente, ita v. g. sanitas perfecta oculi moribundi perit cum subjecto, cum morte ejus.

— Ergo etiam nunc hoc esse accidentium potest corrumpi, et per se, scil. per alterationem qualitatum panis et vini, et etiam per accidens « quia, quamvis subjectum non remaneat, remanet tamen esse quod habebant hujusmodi accidentia in subjecto... et ideo hujusmodi esse potest corrumpi a contrario agente, sicut corrumpebatur substantia panis et vini ».

Id est quidquid potuisset corrumpere substantiam panis et sic consequenter destruere ejus accidentia, potest nunc eodem modo ha»c accidentia destruere.

Corollarium duplex enuntiatur in secunda parte corporis articuli: cessat aut non cessat prasentia realis corporis Christi, prout fit aut non fit tanta immutatio, quod f uisset corrupta substantia panis et vini ; v. g. si qualitates vini non sint amplius vini, sed aceti, tunc cessat realis prassentia.

De miraculosa conservatione specierum longo etiam tempore post communionem et usque ad communionem sequentis diei cf. Schram, Tlieologia mystica (ubi de communione). Hoc est rarum, proprie exceptionale, et non faciliter admittendum.

Ad lum et ad 2um : « Species sacramentales, licet sint f ormas non in raateria habent tamen esse (corporale) quod prius in materia habebant ». Sic possunt corrumpi, et differunt a formis separatis a materia, ut sunt angeli.

Ad 3um: Corruptio illarum specierum non est miraculosa, sed naturalis. Prasupponit tamen quod ha» species miraculose retineant esse sine subjecto.

Remanet vero difficultas, prout corruptio unius est generatio alterius, quae fieri nequit sine materia. H»c difficultas examinatur in articulo sequenti.

\rt. V. — UTRUM EX SPECIEBUS SACRAMENTALIBUS ALIQUID

POSSIT GENERARI

Status quoBstionW: Videtur quod non: 1" quia nihil generatur nisi ex materia, atqui species sacramentales sunt sine materia, nec Deus potest gerere vices materhe; 2° quia substantia non potest generari ex accidente, quod est alterius generis.

Objectiones istas facilius intelliguntur quam responsio, quia sunt yuperflciales, dum responsio sumitur ex alto, scil. ex his qua: Deus oiimipoleiiM facerr polrul inoiln , x| nionlinnrio.

Kili

Dl ACCWENTIBUS EUCHARISTICIS

Responsio est: Ex speciebus sacramentalibus aliquid potest gerierari, et generatur de fdcto, imo necesse est quod aliquid generetur, dum corrumpuntur.

1° Probatur factum ex experientia, in argumento « sed contra » : « Ad sensum videri potest ex speciebus sacramentalibus aliquid generari, vel cineres, si comburantur, vel vermes, si putrefiant, vel pulveres, si conterantur ». Attamen vermes non generantur proprie ex iis (requiritur quod fuerint prius germina viventia vermium) sed vermes nutriuntur ex eis.

2° Probatur quod hoc necesse sit et quomodo fiat in corpore ar- ticuli.

— In primis hoc necesse est. Etenim corruptio unius est generatio alterius; nam corruptio non est annihilatio.

— Atqui species sacramentales corrumpuntur (articulo prace- denti).

— Ergo necesse est quod ex eis aliquid generetur.

« Quomodo autem ex eis aliquid generari possit, difficile est videre », ait S. Thomas. Facilius dicitur quomodo hoc fieri nequit.

Certo quidem novum compositum v. g. cineres, vel pulveres non generantur ex incorruptibili corpore Christi, nec ex substantia panis qua; non remanet (vermes non generantur ex non vivo, sed nutriuntur).

A) Quidam dixerunt quod novum compositum generatur ex aere. Sed, inquit S. Thomas, hoc est impossibile: 1" quia in aere circumstante nulla apparet alteratio, ut via ad hanc generationem, 2° quia natura aeris non est apta ad similem generationem, 3° nec alteratio apparet in aliis corporibus circumstantibus.

B) Alii dixerunt, quod redit substantia panis in ipsa corruptione specierum. Sed, ait S. Thomas, hoc etiam est impossibile: 1° quia non posset redire nisi per inversam transsubstantiationem corporis Christi in ipsam, et sic cessaret corpus Christi; nisi dicatur quod Deus creat novam substantiam panis, et hoc gratis affirmatur. 2° Substantia panis non potest redire cessantibus ejus accidentibus, quia sic esset sine propriis accidentibus.

C) S. Thomas, in fine corporis articuli dat duas solutiones probabiles, quarum prima, juxta eum, est minus probabilis.

1" solutio est: Quod in ultimo instanti corruptionis specierum, redit, non quidem substantia panis, sed materia panis, qua; magis de novo creata diceretur quam rediens. Et secundum hoc, inquit, posset sustineri pradieta positio. Sed hoc esset novum miraculum, non expressum in verbis consecrationis.

2» solutio: « Melius videtur dicendum quod in ipsa consecratione miraculose datur quantitati dimensiva; panis et vini, quod sit primum subjectum subsequentium formarum..., seu datur ei omne illud quod pertinet ad materiam. Hoc esset ex vi miraculi prius facti, non vero novum miraculum ».

Item S. Thomas dicit ad l1"* : « Quantitas dimensiva supplet vicem materia ». Ad 2um: « Sic quamvis sit accidens habet vim substantia; » virtute divina.

Difficultas tamen remanet, scil.: Utrum novum compositum constet solum quantitate et forma substantiali, an e contra Deus producat materiam ex cujus potentia et in qua recipiatur forma substantialis novi compositi?

Hoc disputatur inter thomistas. Ferrariensis cum quibusdam aliis tenet quod novum compositum est sine materia, et quod in eo quantitas gerit vices materia;; idem ita esset in compositis generatis ex illo, et sic semper.

Sed communius thomistse tenent, v. g. Joannes a S. Thoma, Gonet, Billuart, quod probabilius producitur de novo materia, alioquin sequeretur quod foret perpetuum miraculum etiam extra eucharistiam, nam ex novo composito, v. g. ex cineribus, generatur aliud et sic semper usque ad finem mundi. Et compositum generatum ex speciebuseucharisticis non esset compositum naturale.

Hsec ultima sententia fundatur in responsione ad 3«"' praisentis articuli, ubi dicitur in fine: « quantitas dimensiva panis potest transire in substantiam et dimensionem » novi compositi. Item S. Thomas in IV Sent. d. 12, q. 1, a 2, qa 4" ad 4um dicit: « Secundum quamlibet positionem, oportet ponere aliquid in hac generatione esse miraculum ct aliquid naturale: rfiditus substantia, vel nreatio materiaj, vel conversio dimensionum in materiam est miraculum, sed quod materia jam existens recipiat talem formam, cujus dispositiones prscesserant in dimensionibus, hoc est naturale ».

Unde S. Thomas admittit saltem in hoc loco, et in nostra responsione ad 3um quod dum generatur aliquid ex speciebus sacramentalibus, Deus modo sibi placito materiam producit aut per creationem, aut per conversionem quantitatis in ipsam, aut etiam forte per conversionem aeris ambientis, sicut in Cana conversa est aqua in vinum.

Indecisum est pro S. Thoma utrum materia producatur per creationem an per conversionem quantitatis in ipsam. Videtur tamen convenientius dicere per conversionem, quse sic esset sequela miraculi transsubstantiationis.

Scotus et Vasquez putant quod novum compositum, ut vermes, cineres, de novo creatur. Hoc non admittunt thomista;, quia tunc novum compositum produceretur ex nihilo, corruptio autem specierum non terminatur ad nihilum. Corruptio unius est generatio alterius, ut dixit S. Thomas, initio corporis nostri articuli.

Fatemur in hoc esse difficultatem; sed hsec difficultas non minuit certitudinem nostram de prsesentia reali et de transsubstantiatione, quae fundatur in auctoritate divina; revelationis ab Ecclesia propositse.

Difficultates circa modum intimum rerum non tollunt certitudinem de existentia harum rerum; v. g. factum sensationis est certum,

IftR m ACCinKNTIBUB EUCHARIHTICI8 quamvw absconditus maneat modus intimus secundum quem corpora mere materialia possint influere in organum vivum et sic in ipsam facultatem sensitivam et producere in sensibus nostris similitudinem vitalem ordmis vits sensitivse (cf. S. Thomam, de Potentia, q. 5 a 8 et Joannem a S. Thoma, Cursus phil. de Anima, q. 8, a. 4) Videtur quod effectus nobilior sit quam causa. Item factum abstractionis idearum nostrarum a sensibilibus est certum quamvis modus intimus secundum quem hoc evenit sub influxu intellectus agentis sit satis obscurus, sicut ipsa natura intellectus agentis. Imo productio minimi motus tocaka contmet mysterium, prout non potest plene explicari nisi per interventionem Primi motoris, et ita ut sit novitaa effectus sine novitate actionis m Primo motore; hoc est mysterium coexistentiae aeternitatis cum tempore. Non tamen ex hoc minuitur certitudo nostra de existentia ipsius motus. Si autem sunt obscuritates in ordine naturse non mirum est quod sint in ordine supernaturali v. g. in Eucharistia. Mille obscuntates non causant dubium, si non destruunt nec minuunt ipsum motivum formale certitudinis nostras, sed ex alia parte proveniunt. Item quando agitur de conciliatione intima attributorum Dei. Imo quo certiores sumus de existentia in Deo infinitse misericord,se et inflnitffi Justitiss, eo magis apparet obscuritas earum intima; coneiliationis, quffi vocatur a mysticis magna tenebra. Non enim possunt nas duffi perfectiones infinitse conciliari nisi in eminentia Deitatis, qu* nonnisi per visionem beatificam cognosci potest ut in se est.

In his omnibus, sicut in Eucharistia, oportet bene distinguere obscuritatem superiorem qus? provenit ex nimia luce pro debilitate nostri mtellectus et obscuritatem inferiorem, qua» provenit ex incoherentia et etiam ex absurditate. Kantius rejicit mysteria supernaturalia propter eorum obscuritatem, et in ejus doctrina alia est obscuritas, totahter diversa, qusa non ex nimia luce provenit. Non oportet nimium momentum theoreticum tribuere Kantismo, posset esse magna deperditio temporis, ad salutem animarum magis fructuose consumendi. ltem dicendum est de Cartesianismo, cujus debilitas speciatim apparet ffl elucubrationibus theologorum cartesianorum circa Eucharistiam, propter confusionem substantise cum extensione.

Aht. VI. UTRUM SPECIES SACRAMENTALES POSSINT NUTRIRE tl!mSlT,liqUtBr,i0nl8: Vid6tUr qU°d n°n' quia sunt «cidentia tantum et alimentum nutnt prout est substantia qusdam, et prout assimila tur a vivent.; assimilatio enim nutritiva est manifeste mutatio substantiahs ,n qua materia alicujus alimenti etiam non vivi fit materia v,ventis, materia hominis, per mutationem form* substantialis.

QUOAI) BORUM H.38E LT OPERARI

Rispcnsio tamen est: apecies aocramentales manifeste nutriunt.

1° Probatur ex expertentia in argumento « sed contra ».

2° Probatur ratione theologica: est corollarium articuli prsecedentie in quo dictum est quod species sacramentales possunt converti in substantiam aliquam, ergo in substantiam corporis nostri.

Ad lun>: E contrario corpus Christi, qui est panis mysticus, non convertitur in corpus hominis, sed reficit mentem ejus.

Obsarvatio.

Notandum est, quoad istas qusestiones, aliquid pertinens ad ascensum materise; dicit pluries, post Aristotelem, sanctus Thomas quod materia quse naturaliter ordinatur ad formam, appetit formam, imo progressive appetit formam superiorem, sic materia elementi appetit formam plantss, deinde formam animalis bruti, v. g. bovis, deinde formam hominis, quse est excellentissima omnium formarum quse recipiuntur in materia. Sic est mirabilis ascensio materia; ad superiora, ad subserviendum intelligentias nostrse et amori Dei.

In ordine autem supernaturali qusedam pars materia; est unita anima: Christi, quse personaliter unitur Verbo, et materia ac forma panis convertuntur in corpus Christi gloriosum; non potest esse altior materias ascensio. Hsec sunt eerta, priora sunt certa secundum rationem, posteriora sunt certa secundum fidem.

Hse autem certitudines nullo modo minuuntur ex praedicta obscuritate scil. quomodo ex corruptione specierum Eucharistise generatur novum compositum? Deus modo sibi placito materiam novi compositi producit aut per invisibilem creationem, aut potius per invisibilem conversionom quantitatis panis in substantiam novi compositi; hsec conversio esset sequela transsubstantiationis, et sequela quaa oritur secundum hane legem « corruptio unius est generatio alterius ». Deus enim creator et conservator materise, habet potestatem immediatam in ipsam.

Chapter 28 of 84