Sectio 6, art. 3: UTRUM SPECIES SACRAMENTALES FRANGANTUR IN
HOC SACRAMENTO
Stertus qucestionis: Hic articulus instituitur, ut apparet ex difficultate tertia, quia posset male intelligi professio fidei, cui debuit subscribere Berengarius, et in qua legitur « Post consecrationem verum corpus et sanguinem Christi esse (sub hoc sacramento) et in veritate manibus sacerdotum tractari, frangi, et fidelium dentibus atteri ». Denzinger in suo Enchiridion n. 355, refert hanc professionem fidei, non vero hsec ullima verba. Quidouid sit de authenticitate eorum, quidam possent IntelliEere: id quod fran^ilur est corpus Christi.
DK ACCIDBNTinUB KUCHA 1USTICI3
Reaponslo est: /psoe species panis franguntur, non vero corpus Christi.
1° Probatur ex communibus, in argumento « sed contra » quia fractio fit per divisionem quanti. Sed nullum quantum ibi dividitur, nisi species sacramentales ; nam corpus Christi est incorruptibile et est ibi per modum substantise et non per modum quantitatis. Unde S. Thomas dicit in officio SS. Sacramenti: « A sumente non concisus (Christus), non confractus, non divisus, integer accipitur. Nulla rei (contentas) fit scissura, signi tantum fit fractura, qua nec status nec statura signati minuitur ».
2° Probatur magis ex propriis, ac simul excluduntur opiniones erronea».
Quidam dixerunt: non est ibi vera accidentium fractio; sed hoc contradicit sensui, qui non decipitur circa ea quae sunt psr se sensibilia, ut est quantitas localiter extensa, qua est sensibile commune pluribus sensibus.
« Apparet enim in hoc sacramento aliquid quantum, prius unum existens, et postea in multa partitum, quod quidem oportet esse subjectum fractionis ». Atqui hoc quantum non est corpus Christi impassibile, quod ibi est per modum substantia;, scil. totum sub qualibet parte. Ergo id quod frangitur est ipsa quantitas dimensiva panis.
Ad lum: In hac quantitate panis remanent porositas et frangibilitas sicut alise qualitates, vg. raritas et densitas, ut dictum est a. 2 ad 3.
Ad 2am: Remanet etiam duritia, quae sequitur densitatem.
Ad 3um: Corpus Christi non manducatur in sua specie, sed in specie sacramentali ; ideo ipsum corpus Christi non frangitur, et hoc modo intelligenda est confessio Berengarii. « Nulla rei fit scissura, signi tantum fit fractura ».
Chapter 29 of 84