Sectio 6, art. 11: UTRUM PER VENIALE PECCATUM IMPEDIATUR
EFFECTUS HUJUS SACRAMENTI
Stalus quasstionis: Ha;c qusestio est difficilis, longe tractatur a pluribus commentatoribus, etiam a Billuart, sed in Tr. de Sacramentis in genere, dist. 3, a. 4, § 2, quia est casus particularis hujusce quajstionis generalioris : utrum sacramenta in suspicientibus adultis ajqualem causent gratiam, et quamam dispositio requiritur ex parte suscipientis ad ejus consecutionem ? Parvuli Kqualem gratiam baptismalem recipiunt, quia non iiuequaliter disponuntur.
In statu quasstionis S. Thomas ponit tres difficultates : 1°) videtur quod peccata venialia non impediunt effectum Eucharistia?, quia ut ait Augustinus, luee peccata sunt quotidiana ct non mortifcra; 2°) quia peccatum veniale distinguitur a fictione qua? impedit principalem effectum baptismi, fictio enim impediens principalem effectum sacramenti, scil. gratiam, est quando quis simulat aut credit se habere dispositionem sufficientem ad sacramentum et ejus effectum et tamen eam non habet; 3°) Eucharistia removet peccata venialia, ergo non impeditur ab illis.
Sed ex alia parte Damascenus dicit quod debemus ad Eucharistiam accedere cum vivo desiderio, id est cum fervore caritatis; hic fervor autem impeditur a peccato veniali, v.g. negligentias in ipso momento communionis.
Solutio S. Thomas, quse communior est, sic exprimitur, cum distinctione :
1° Peccata venialia prceterita, seu habitu tantum remanentia, nullo modo impediunt effectum hujus sacramenti, imo per ipsum tolluntur.
2° Peccata venialia actu exercita, seu actu placentia, impediunt effectum secundarium, scil. refectionem dulcedinis spiritualis, prout minuunt fervorem caritatis, non vero impediunt effectum primarium, qui est augmentum habitualis gratia? et caritatis. Cf. litteram.
Item ad lum. — Ad 2um notatur quod baptismus non ordinatur ad fervorem caritatis producendum, sicut Eucharistia.
Unde ut notatur ad 3um, tres objectiones initii articuli loquebantur de peccatis venialibus prasteritis, qua» non impediunt effectum Eucharistiae.
PoaiTIVIS I0T NKIIATIVIS lum Dublum: Utrum ad recvpiendum augmentum habitualis gratixB >er communionem requiratur necessario pia dispositio actualis vel saltem virtualis, an sufficiat habitualis scil. status gratim absque ullo interiori actu caritatis aut devotionis?
In hoc dissentiunt thomista;. Cajetanus (Comm. primi articuli n. m) et Contenson ac quidam alii dicunt: non sufficit status gratia?. E contrario Soto, Joannes a sancto Thoma, Serra, Gonet, Billuart et communius Thomista?, dicunt sufficit status gratias. Unde pro his ultimis, etiam si aliquis in actuali susceptione Eucharistia» peccet venaliter, puta culpabili distractione vel aliter, nihilominus hunc effectum saltem in gradu infimo recipit, quia est in statu gratia?.
Videamus breviter rationes pro utraque sententia:
Cajetanus, loc. cit., dicit circa responsionem ad l"m praesentis articuli, « Ha;c verba Auctoris... ut sonant secundum superficiem, possunt intelligi ut augeatur intensive habitualis gratia tunc cum sumitur, etiam si nullus interior caritatis actus, ob mentis distractionem, interveniat... Et hic sensus favorabilis est et demulcens aures multitudinis innumerabilium sacerdotum, quasi quotidie aut frequentissime celebrantium, qui tamen seipsis meliores non quotidie fiunt.
« Mihi autem, hinc ordiendo, sensus iste verus non appaiet. Si enim qualibet sumptione Eucharistiee augeretur gratia infmitorum pene sacerdotum, quos credimus vere in gratia celebrare, caritas jam esset major intensive quam credi rationabile est: cum tanta magnitudo caritatis in tanta multitudine otiosa appareat et tamen certum est quod amor Dei non est otiosus, sed operatur magna, si est, ut ait S. Gregorius ». Et Cajetanus concludit: potest esse tam parva devotio, momento communionis, « ut non sufficiat disponere ad augmentum gratia; ». (Cf. ibidem n. V. Id est juxta ipsum, tunc non augetur gratia habitualis nec virtus infusa caritatis).
Contenson similiter loquitur. Et etiam Schram O. S. B. Institutiones theol. mysticw, t. H, § CDXXX, p. 125 scripsit: « Celebrans non proficiens, de malo statu suo timere potest... Hoc timendum vel maxime est in recidivis in gravia, quibus dolor et propositum suum merito suspecta esse possunt. Deinde idem timendum est non modice de tepidts, qui ob venialium contemptum, facile in mortalia labuntur, dum minus putant ». Et hoc propter voluntarium indirectum, et negligentiam.
Unde Schram videtur ad sententiam Cajetani inclinare, scil. si aTiquis in communione peccet venialiter per distractionem, quamvis sit ir statu gratise, non recipit augmentum gratias.
Alii vero thomistw, ut Soto, Joannes a S. Thoma, Serra, Gonet, Billuart et plures theologi extranei, tenent quod etiam in hoc casu, 14 . Oarmooo-T.aobanoe. ne Fmharlntta.
Dn Eitkctibus HuCHARISTrai recipitur augmentum habitualis gratiw, saltem tenuissimum, ad' hoc suffit status gratke etiam cum veniali distractione.
Hoc probant 1" auctoritate S. Thoma>, ex ejus responsione in prasenti articulo 8, c. In corpore dicit: « peccata venialia actu exercita... impediunt refectionem spiritualis dulcedinis... non autem augmentum habitualis gratiae vel caritatis ». Item ad 1»"'. Sanctus Thomas dicit etiam in fine corporis articuli quod « refectio spiritualis dulcedinis impeditur si aliquis accedat ad hoc sacramentum per peccata venialia mente distractus; non autem tollitur augmentum habitualis gratia; et caritatis ».
Difficile est dicere cum certitudine an sanctus Thomas intelligendus sit non solum de veniali distractione indireete voluntaria ex negligentia aut tepiditate, sed etiam de ea qua> est directe voluntaria, scil. qusesita aut admissa.
Ipse non facit hic hanc distinctionem ; unde loqui videtur de qualibet distractione veniali, dummodo non sit ita plene deliberata, ut forte fieret mortalis, non ex objecto, sed ob reverentiam Eucharistia: debitam.
Concedendum est Cajetano et Contenson, quod est debitum morale nno legale, sub peccato veniali, adhibendi actualem devotionem. Sed hoe peccatum vemale non videtur secundum S. Thomam, -impedire augmentum saltem minimum habitualis gratia».
2° Sententia communior Thomistarum probatur dupiici ratione theologica, directa et indirecta.
a) Sacramenta novrn legis conferunt gratiam non ponentibus obxeem. Atqui solum peccatum mortale est obex, non vero veniale, compatitur emm cum gratia. Ergo illi qui est in gratia quamvis sit venia- Jiter mente distractus, momento communionis, confertur gratia sacramentahs, scil. augmentum habitualis gratiaa et caritatis saltem tenuissimum.
nMuJi^T'' *iveaialiter distractus momento communionis, Ti^nZ aUgmentUm nabitualis cari^tis acciperet, reMeret commucZZa7mn° i:fruCtuosam> "» nuOam. Atqui hoc esset ponere obicem gratia, quod est peccare mortaliter secundum communem senten-
COmmT° 31C Seret SaCrilega- °°ase^ autem istud rejicitur nonlfet * Unde antecedens ab eis admissum
Confirmatur: Eucharistia quandoque confertur mente a>grotis, in articulo mort.s, in quibus non est devotio actualis. Et tamen in eis eausatur augmentum gratia>; alioquin frustra hoc sacramentum confertur imo nec liceret conferre, utique certo et scienter informe, scil. sme effectu. Item extrema-unctio S£epe confertur moribundis usu ratioms pnvatis et confirmatio infantibus, in quibus non est dispositio actuans nec virtualis.
Objicitur: S. Th., in IV, d. 12, q. 2, a. 1, qu. 3 dicit: « Cum hoc nacramentum perficiat conjungendo fini, ad hoc quod effectum suum plene habeat in sumente, oportet quod adsit actualis devotio. Absque peccato mortali potest effectus hujus sacromenti impediri; ita quod aliquis augmentum gratia? non consequatur, nec tamen reatum peccati mortalis incurrat ».
Respondet Soto, S. Thomam seniorem et doctorem in Summa mutasse sententiam. — Serra dicit: non mutavit, sed magis explicite tradidit, id quod brevius dixerat sub adverbio plene, per respectum ad quod intelligenda sunt subsequentia verba citata.
Instantia: S. Thomas, infra q. 80, a. 8, ad 6, dicit: « Maxima devotio requiritur in sumptione hujus sacramenti (Eucharistia) quia tunc percipitur sacramenti effectus ». Si autem maxima, ergo actualis.
Responsio: Maxima devotio requiritur quidem secundum debitum decentiaj, aut etiam secundum debitum legale sub levi; vel ad effectum adaequatum hujus sacramenti.
Instantia: S- Thomas dicit infra, q. 87, a. 2: « Habentibus usum liberi arbitrii non contingit esse infusionem gratia? sine actuali motu liberi arbitrii in Deum, et contra peccatum ».
Responsio: S. Thomas loquitur ibi de infusione gratiaj extra sacramentum, scil. ex opere operantis, non vero de infusione augmenti gratia? ex opere operato, de quo nunc loquimur. Et Cajetanus, ut videtur, non satis animadvertit hanc distinctionem. Insuper ille qui est venialiter distractus momento communionis, voluit tamen, ut supponitur, ex bona intentione ad sacram mensam accedere.
lnstantia: Actus remissus caritatis sic est dispositio sufficiens ad augmentum caritatis in communicante ; hoc autem videtur contrarium sententise S. Thomaa de dispositione requisita ad caritatis augmentum, cf. n" W*; q. 24, a. 6 ad lum, et I" II», q. 114, a. 8, ad 3.
Responsio: Non est oppositio, nam in casu prassenti, in communione, gratia producitur, non ex opere operantis, sed ex opere operato. Unde Deus supplet partem dispositionis in adultis, sicut supplet totam in infantibus qui baptizantur. - Imo remanet doctrina de dispositione requisita, in hoc sensu quod sacramenta causant gratiam in adultis, juxta cujusque dispositionem proportionaliter non vero mqualiter. Hoc constat ex C. Trident. sess. 6, c. 7. Eodem modo verificatur doctrina de dispositione requisita quoad reviviscentiam ipsius gradus caritatis per pcenitentiam. (Cf. HI, q. 89, a. 2).
DK EFFECTIBUS EUCHARISTl*
Quid igitur respondendum est ad argumentum Cajetani, scil. : non verisimile est quod gratia habitualis quotidie augeatur in multis sacerdotibus sic celebrantibus, quia non apparent meliores; et amor Dei tamen non est otiosus; manifestaretur si augeretur.
Respondent alii Thomista* dupliciter:
1° Ipse Cajetanus admittit quod cum exigua devotione actuali habetur parvum.augmentum caritatis habitualis; atqui multi sacerdotes quotidie celebrant cum hac exigua devotione actuali, et tamen non apparent multo meliores etiam post plures annos. Hoc est signum quod augmentum quotidianum gratise non magnum est in eis sed tenuissimum, ut ait Billuart. Et sic una sola fervens communio fructuosior est quam multa communiones stricte sufficientes, ut non sint malse. Dicit S. Magdalena de Pazzi (Vita, c. 94): « una communio, facta cum vero spiritu et sensu, apta est ut faciat animam in magnam vita? perfectionem devenire, unde ergo miseri nos in tanta frequentia tam parum aut nihil proficimus! ».
2" In prasdictis sacerdotibus celebrantibus absque devotione actuali, augmentum quotidianum gratia; non est absolute sine fructu, et hic fructus in hoc apparet quod hi sacerdotes, ut supponitur, sese conservant in statu gratke contra continuo insurgentes tentationes. Quod autem actus ferventiores non faciant, hoc provenit ex quotidianis peccatis venialibus, quse fervorem caritatis impediunt. Cf. I. Lallemant, S. J. La Doctrine spirituelle, IV Principe, ch. III, a. 3, (hic liber est aureus).
3" Alii vero per peccata mortalia amittunt gratiam, quas postea difficile ad eumdem gradum recuperatur. secundum doctrinam antiquorum theologorum et pra?sertim S. Thoma? (cf. infra q. 89, a. 2, C) secundum quem, gradus caritatis per absolutionem conceditur secundum gradum dispositionis actualis. Sic junior sacerdos fervens potest habere gratiam ut tria talenta, postea eadit in peccato mortali reiterato, et forte per absolutionem cum attritione valde remissa receptam resurgit cum gradu caritatis sequivalenti uno talento. Unde non mirum est quod non appareant magni caritatis fructus.
4° Denique notandum est cum Billuart, loc. cit., quod multi sunt sacerdotes quorum magna caritas, licet non se prodat exterius per insignia opera, qua? non semper occurrunt, se prodit tamen in ofnciis solito occurentibus; ita ut non solum sese conservent in gratia, sed vere in ea proficiant. Unde ille qui per unum annum vitavit semper peccatum mortale, progressus est hoc anno.
Ideoque commune effatum: in via Dei non progredi est regredi, potest recte considerari sub duplici aspectu : scil. 1" si anima non regre-
PORITIVIS ET NKGATIVIS ditur, tunc progreditur; 2" si non progreditur, regreditur. Cajetanus et Contenson considerant potius secundum aspectum, ut convenit quando ugitur de tendentia ad perf ectionem ; alii considerant primum aspectum, ut convenit quandb agitur de minima requisita dispositione ad tenuisnimum augmentum. Item dicit Dominus: « Qui non est mecum, contra me est », sed dicit Apostolis: « Qui non est adversus vos, pro vobis est » Marc, JX, 39.
Ibi igitur est aliquod mysterium in vita cujuslibet sacerdotis quotidie celebrantis. Videtur certum quod augmentum caritatis in eo deberet esse non solum uniforme, sed acceleratum, prout qualibet communio, augens caritatem, deberet disponere pro die sequenti ad communionem non solum a?que sed magis ferventem, devotione substantiali, si non accidentali seu sensibili. Aliis verbis: anima? deberent eo citius ad Deum accedere, quo magis ad Deum appropinquant, quia magis ab eo trahuntur. Sic motus naturalis in fine est intensior, et gratia nos perficit ad modum naturse, ut notat S. Thomas in Ep. ad Hebr., X, 25. Est lex gravitationis spiritualis, cujus gravitatio corporum est symbolum.
Specialis opinio. P. L. BiUot admittit communem opinionem ihomistarum pro sacerdote etiam tepido, qui tamen non peccat mortaiiter, sed particularem opinionem sustinuit, scil., pro sacerdcte quotidie eelebrante qui quandoque peccaret mortaliter; dicit: in eo non reviviscit augmentum caritatis ab Eucharistia productum, quia reviviscentia gratia? sacramentalis explicatur pro quibusdam sacramentis per characterem, pro aliis per ornatum, qui se haberet ad modum characteris et esset res et sacramentum ; sed Eucharistia non producit nec characteiem nec ornatum, quia in ea res et sacramentum est corpus Christi significatum a speciebus saeramentalibus.
Haec opinio singularis est: non fundatur in textu S. Thomae, nam S. Thomas quamvis junior in Commentario in Sententias adhuc loquatur de antiqua theoria « ornatus », de ea non amplius loquitur in Summa Theologica. Et insuper mirum esset quod Eucharistia, qua est perfectissimum omnium sacramentorum, produceret gratiam minus perlectam in quantum scil. non posset reviviscere. Insuper supponitur sacerdotem hune jam recipisse per Eucharistiam tenuissimum gratias augmentum, sufficit ergo dicere: si hic sacerdos celebrans est in statu gratia? recipit saltem tenuissimum augmentum caritatis secundum gradum devotionis sua? proportionaliter ; postea si peccat mortaliter et recipit absolutionem cum attritione remissa sed adiiuc sufficienti, reviviscit in eo gratia habitualis amitsa, sed proportionaliter ad gradum contritionis sua? seu attritionis.
Unde remanet opinio communior thomistaium.
DK ElFKCTlBUS EUCHARISTI.K
Momenlum piaclicum hujusce qucsstionis
Plura sunt notanda:
Unusquisque sacerdos a multis annis celebrans potest igitur et debet seipsum examinare circa hunc punctum, sibi dicendo: « Certo bonum et malum facio, qusestio est: an plus bonum quam malum faciam? Vita mea estne magis bona quam mala? Quando ex officio loquor, docendo, pra?dicando, exhortando, veritatem salutarem dico et aliquod bonum facio. Sed quando libere loquor extra officium meum, utrum loquar et agam ad fedificationem, an potius ad destructionem. Vita mea estne adhuc vera vita sacerdotalis, an sterilis propter pigritiam spiritualem, superbiam et alia vitia?».
Hbdc quasstio practica ea est qua? ponitur in Evangelio dum agitur de ficu sterili, cf. Math. XXI, 19: « Jesus videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : « Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea ». Circa hoc S. Thomas dicit in Matth. « Ita Christus visitavit Judaam (Jerusalem) qua? habebat folia, scil. observantias legales, sed non fructum. Sic aliqui quamdem speciem honestatis habent, licet interius mali et perversi sint... Tunc Christus exercuit ibi potestatem, ut ostenderet quod Judsea sterilis futura esset. Sic aliquando contingit quod aliqui mali interius, exterius autem virentes, siccantur a Domino ne alios corrumpant ».
E contrario sacerdos quotidie, celebrans, per communionem, deberet non solum sequaliter quotidie, sed magis ac magis crescere in caritate, et igitur in eo verificari deberet id quod legitur apud Marcum IV, 8, in parabdla seminantis: « Aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem, et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum. Et dicebat Dominus: qui habet aures audiendi, audiat ».
Item apud Matth. XUI, 8.
Hwc quwstio practice ac per modum interrogationis tangcnda est quando prasdicantur clero exercitia spiritualia. Cf. de hac re apud sanctam Catharinam Senensem in suo Dialogo c. 121, c. 162, de anima tepidi sacerdotis, qui ignorat tepiditatem suam et est quasi consopitus, obdormiens, absque ullo vivo desiderio perfectionis. Quandoque peccat mortaliter et tunc videre potest statum suum, et ex eo egredi per veram contritionem.
Si vero non peccat mortaliter, quotidie accipitur per communionem tenuissimum caritatis augmentum, stricte sufficiens pro ipso. sed non satis ad pascendas animas qute ei confiduntur, et sic sua tepiditate culpabilis est, quia non dat animabus id quod eis secundum suam vocationem dare deberet, et anima? propter suam culpam seu spiritualem pigritiam non salvantur. E contrario sacerdos qui quotidie accipit per communionem majus ac majus caritatis augmentum. non solum nutri-
POSITIVIS ET NKC.ATIVIS tur ipse, sed potest suo apostolatu alias nutrire animas, et sic in eo vocatio sacerdotalis fructificat, et affert non solum triginta, sed quandoque sexaginta, imo quandoque centum, ut in parabola seminantis dicitur.
In hoc multum insistendum est prsedicando exercitia spiritualia sacerdotibus et religiosis.
Denique notandum est, quando agitur de peccato veniali, quod plures theologi moderni hoc peccatum etiam quando est deliberatum vocant peccatum leve, ita ut peccatum non sit grave nisi sit mortale; unde satis frequens est apud theologos modernos hsec expressio: hoc obligat sub levi, non sub gravi.
Ut notat autem P. Hurtaud (Dialogue de Sainte Catherine de Sienne, trad. fr. t. II, p. 312) Hic modus loquendi non adhibetur a sanctis, quia peccatum veniale deliberatum habet suam relativam gravitatem ut est Dei oifensa (quamvis non univoce sicut peccatum mortale). Revera in hoc capite 164 hujusce Dialogi est sermo de aliqua culpa relative gravi contra obedientiam, qua; tamen non est mortalis. Ut notat P. Hurtaud, in medio arvo theologi sicut sancti non vocabant peccatum veniaie deliberatum peccatum leve, ut faciunt multi theologi moderni, et hsec terminologia videtur denotare debiiitatem sensus christiani et ad tepiditatem forte inclinat. Specialiter qufedam peccata venialia deliberata contra virtutes theologicas, quamvis remaneant venialia, possunt satis proxime disponere ad quid gravius, v. g. quiedam temeritas in interpretatione S. Scriptura, quaravis nondum sit in se mortalis.
2um Dubsum: Quandonam Eucharistia causet gratiam?
Respondent thomistse: Eucharistia causat gratiam per modum manducationis et ideo quando verum est primo dicere: jam comestum est et applicatum, id est: in instanti extrinseco manducationis scil. in primo non esse comestionis.
Et quandonam manducatio censeatur completa? Non quando cibus masticatur in ore, sed quando trajicitur per guttur. Quidam addunt non improbabiliter: « et stomachum attingit », sic completur manducatio corporalis, nam cibus non nutrit, nisi in stomacho.
Corollaiium: Hostia in ore consumpta, aut sumpta in ore et ejecta, non causat gratiam. Secus si jam deglutita et in stomachum recepta evomeretur.
Objectio: Cibus materialis non nutrit nisi sit corruptus; ergo pariter Eucharistia nisi species sacramentales sint corruptse.
Respondetur: Disparitas est, quod cibus materialis nutrit prout a sumente assimilatur, dum cibus spirilualis convertit sumentem in se, et eum sibi assimilat. Unde sufficit quod manducetur.
De Effectibus Eucharisti*
3um Dublum: Utrum Eucharistia eauset gratiam ex opere operato etiam post manducationem completam, scil. toto tempore quo species manent in stomacho?
Disputatur: Cajetanus et plures alii, ut Suares et Lugo, respondent affirmative; Soto et alii negative. Utraque sententia probabilis est. Sed secunda videtur probabilior, quia effectus Eucharistia promittitur manducanti: « Qui manducat me, vivet propter me>, ergo cessante manducatione non amplius producitur.
Insuper ex prima sententia sequeretur quod ampliorem gratiam consequeretur, ille qui lente digerit aut qui grandiorem hostiam vel plures sumeret. Inde daretur loeus superstitioni sumendi grandiores. et plures hostias, quod prohibuit Innocentius XI.
Denique ex prima sententia sequeretur, quod qui peccatum mortale committeret antequam species sint corrupta?, sacrilegium committeret; quod videtur falsum. Quidquid sit de oppositione harum sententiarum, maximi interest intra tempus gratiarum actionis ferventer orare.
Imo ex ferventi gratiarum actione producitur saltem ex operc operantis, et sic indirecte per communionem quse suscitavit hune fervorem, novum et notabile augmentum caritatis. Propterea sancti semper valde commendaverunt gratiarum actionem post communionem eucharisticam. Imo, ut narratur, S. Philippus videns mulierem subito post communionem ex ecclesia egredientem, misit post illam duos acolythos cum cereis accensis, ut ipsa intelligeret quod sanctissimum sacramentum adhuc in ea prajsens erat.
fiecapiiulatio: Sic terminatur quajstio 79 de effectibus Eucharistia*. Haac qusestio sic resumi potest, considerando solum effectus ejus ut est sacramentum ut indieantur in Concilio Tridentino:
1° De fide est Eucharistiam non conferre per se primam gratiam seu remi-ssionem peccatorum mortalium (Trid. Denz. 887); unde ut dicit S. Paulus ante Eucharistias susceptionem « probet seipsum homo », I Cor. XI, 29.
2" Eucharistia confert gratiam secundam, id est auymentum ejus, per modum cibi spiritualis (Trid. Denz. 875) et unionem cum Christo ejusque corpore mystico.
3'1 Hoc gratim augmentum consistit principaliter in majori gradu caritatis erga Christum et proximum. Et hoc diversimode secundum devotionem sumentis; sequitur augmentum proportionatum omnium virtutum infusarum et septem donorum.
4" Eucharistia confert etiam ex opere operato gratiam actualem devotionis seu fervoris; at hic effectus impeditur si accedamus ad communionem cum veniaii distractione.
5" Eucharistia peccata venialia remittit, probabiliter directe et saltem indirecte mediante actu caritatis, quem elicimus ope gratias actualis vi sacramenti concessa?.
POSITIVIS ET NF.GATIVIS
6" Eucharistia ut sacramentum remittit pcenam peccato debitam indirecte, mediantibus actibus caritatis quos sacramentum excitat, et ut sacrificium remittit etiam directe pcenas temporales pcenitentibus contritis.
7° Eucharistia confert ex opere operato gratias actuales quibus n futuris peccatis prmservamur.
8J Eucharistia aliquam efficaciam habet etiam in corpore et appetitu sensitivo, moderando scil. concupiscentiam, augetur enim cum caritate temperantia infusa.
9" Eucharistia est pignus futura? glorias, et jus confert ad gloriosam corporis resurrecticmem, secundum hsec verba Christi: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam a?ternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die ». Joann. VI, 55.
Nunc tractandum est de ipsa communione, ex parte nostra, nam post considerationem effectum Eucharistia* agendum est de conditionibus requisitis ad ejus sumptionem ex parte sumentis.
QU^ESTIO LXXX
DE USU. SEU SUMPTIONE HUJUS SACRAMENTI IN COMMUNI
In hoc titulo dicitur « in communi », nam in quajstione sequenti quaritur quomodo Christus ipse usus est hoc sacramento: an ipse sumpserit corpus suum; an dederit illud Judaa; an fuisset in hoc sacramento, si fuisset in triduo mortis reservatum aut consecratum.
Nunc agitur de communione fidelium, seu de conditionibus requisitis ex parte sumentis ad sumptionem Eucharistia;.
In hac quajstione, sunt duodecim articuli, qui reduci possunt ad duas sectiones:
1* sectio considerat usum Eucharistia? secundum se, quoad dispositiones de necessitate requisitas ex ipsa natura sacramenti, usque ad art. 5 incl.
2H sectio considerat usum Eucharistiaj in ordine ad praDceptum divinum et ad prsecepta Ecclesia? ubi est sermo de jejunio eucharistico, de communione sub utraque specie vel sub una tantum.
Revocandum est in memoria id quod S. Thomas dixit supra q. 73, a. 3: Eucharistiam esse de necessilate salutis in voto implicito, prout de necessitate salutis est inchoatio vita; spiritualis data per baptisrnurn, et ha?c inchoatio vita? spiritualis de se tendit ad ejus consummationem, qua; confertur per Eucharistiam.
Hoc semper pra> oculis habendum est initio, quando est sermo de communione. Unde plures commentatores, ut Billuart, tractant de hac necessitate salutis immediate ante quajstiones de communione.
Chapter 37 of 84