Sectio 7, art. 10: UTRUM CHRISTUS SUMPSERIT ET DEDERIT DISCIPULIS
CORPUS SUUM IMPASSIBILE
Ut dicitur initio corporis articuli affirmative respondet Hugo a :ancto Victore, dicens quod Christus ante passionem diversis temporibus quatuor dotes corporis gloriosi assumpsit: subtilitatem quando exivit de clauso utero Virginis, agilitatem quando super aquas ambulavit, claritatem in transfiguratione, et impassibilitatem in Ccena quando corpus suum dedit discipulis suis ad manducandum; ideo per comestionem corpus Christi non fuit alteratum.
S. Thomas rejicit hane interpretationem et ostendit 1° quod Corpus Christi quod in specie sacramenti dabatur passibile erat. Quia idem erat corpus sub speciebus sacramentalibus, quod existebat in propria specie; erat autem passibile in propria specie. Si in transfiguratione habuit claritatem gloriosam, hoc fuit ut explicatum est IH, q. 45, a. 2, per modum transeuntis et non permanentis, sicut in corpore glorioso. 2°) ostendit quod erat sub specie impassibili modo, sicut invisibili modo. Ut vidimus enim, corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantia;, dimensiones ejus non ibi sunt secundum proprium modum extensionis ad locum, unde non possunt pati a corporibus exterioribus. Id quod patitur in manducatione et comestione non est, nec erat corpus Christi, sed tantum species pani seu vini.
Chapter 47 of 84