Skip to the text

Sectio 7, art. 8: UTRUM LICEAT SUMERE CORPUS DOMINI SINE

SANGUINE

Status qucBstionis: Circa communionem sub utraque specie de qua agitur in hoc articulo, cf. opusculum Cajetani quod invenitur in edit. leonina post suum Commentarium ; cf. etiam Billuart et Dict. Theol.: Communion eucharistiq. sous le deux especes, c. 552-572.

Initio S. Thomas ponit difficultates quas renovata; sunt a Wicleff, a Joanne Hus, a Luthero et Carlostadio.

Mirum est quod multi protestantes negent prsesentiam realem, sed volunt quod omnes etiam laici communicent sub utraque specie.

Oocttina Ecclesia» Concilium Constantiense damnavit errorem J. Wicleff, Denz. 626 et errorem Joannis Hus, Denz. 668. Leo X damnavit errorem Martini Luther, Denz. 756.

C. Trid. (Denz. 934) definivit: « Si quis dixerit ex Dei prcecepto vel necessitate salutis omnes et singulos Christi fideles utramque speciem Sanctissimi Eucharistice sacramenti sumere debere, an. sit », quod explicatur in correspondenti capitulo n. 930.

Labente sarculo decimo quarto, Joannes Hus et discipuli ejus, sicut paulo antea Wicleff, usum communionis sub utraque specie jam antiquatum, ut necessarium resuscitaverunt.

Carlostadius eundem errorem propugnavit. LutheruS vero inconstans fuit circa hanc materiam; primo usum calicis indifferentem dixit, postea sustinuit quemlibet sacerdotem teneri utramque speciem fidelibus offerre, fidelibus autem liberum esse utramque vel unam sumere. Tandem damnavit communionem sub una specie, tanquam Christi institutioni contrariam.

Calvinus et Calvinista;, quamvis prassentiam realem negent, contendunt Eucharistiam non posse suscipi nisi sub utraque specie.

Ergo contra ha;reticos dicendum est. cum Concilio Trid. : fideles laici aut sacerdotes non consecrantes nullo prascepto divino tenentur communicando, sumere utramque speciem.

Hoc probatur quia tale prceceptum erui non potest ex Scriptura, neque ex antiqun praxi Ecclesice, neque ex sanctis Patribus, neque ex natura sacraTnenLi.

De sancta communionb

1" quidem tale prwceptum erui non potest ex Scrvptura; et hoc asseritur in Cap. I, sess. XXI, Conc. Trid., Denz. 930: « Etsi Christus Deus in ultima ccena venerabile hoc sacramentum in panis et vini speciebus instituit et Apostolis tradidit, non tamen illa institutio et.traditio eo tendunt, ut omnes Christi fideles statuto Domini ad utramque speciem accipiendam astringantur ».

ObjkAunt heeretici: Christus suis discipulis dedit communionem sub utraque specie, « comedite... et bibite ex eo omnes »; et non solum sunt verba invitantis sed pracipientis, nam postea dixit: « Hoc facite in meam commemorationem ». Ha?c ultima verba non tantum Apostolos sed omnes respiciunt.

Respondendum est quod hsec ultima verba « Hoc facite... » leguntur quidem apud Lucam, XXH, 19 et in I Cor., XI, 25, et apud eos tantum: ac in his duobus textibus inveniuntur immediate post consecrationem panis, ante consecrationem vini. Post consecrationem vini reiterantur conditionate tantum; scil. « hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ». I Cor., XI, 25.

Non ergo Dominus pracepit ut absolute bibatur, sed si bibatur, in ejus commemorationem hoc fit. Et ha?c responsio confirmatur ex hoc quod addit S. Paulus versiculo sequenti : « quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini ». Dum dicit vel manifestat corpus et sanguinem posse seorsim sumi.

Tandem dicendum est quod Christus non prascepit OMNIBUS omnia quw ipse fecit in institutione hujus sacramenti, dlioquin laici et mulieres possent et deberent consecrare.

2° Objiciunt ha?retici ex celebri loco Joannis, VI, 54 : « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem non habebitis vitam in vobis ».

Respondetur ex Trid. : h&c verba pra»cipiunt sumptkmem corporis et sanguinis, .sed non modum sumendi. Atqui etiam sub una specie, recipitur caro et sanguis Christi. Unde ut ostendit concilium Tridentinum Denz. 930: vpse Christus soli sumptioni unius taiitum speciei totv.m effectum adscribit; (cf. Joannem, VI, 52, 59: « si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in wternum ». Et qui dixit « Qui mandueat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam jeternam » dixit etiam « Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita » Et denique qui dixit: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo » dicit nihilominus: « Qui manducat hunc panem vivet in wternum ». Ita Concilium Tridentinum loc. cit. Imo Christus in hoc capitulo undecies mentionem fecit de hoc sacramento sub specie panis, quater autem tantum sub nomine carnis et sanguinis. Ex quibus liquido patet ipsum intendisse non tam modum sumendi, quam rem sumendam et sub sola specie panis sufficere ad salutem. Ibi Christus pra?scribit medium vita? conservand», atqui medium conservandos vitos spiritualis non

EJUSQUE CONOmONIBUS consistit in modo sumendi sub una vel sub utraque specie, sed in re contenia sub istis; continetur autem sub una specie sicut sub utraque. Denique non constat num particula ET in his verbis debeat sumi copulative an disjunctvoe, forsitan sumitur disjunctive sicut in S. Paulo disjunctive dicitur: « qui manducaverit panem hunc vel biberit ».

2° Nec ex aniiqua praxi Ecclesiw erui potest hoc praceptum divinum de communione sub utraque specie. Fateri quidem oportet. primis sseculis usque ad duodecimum, non infrequentem fuisse communionem sub utraque specie; at negandum est hanc consuetudinem fuisse usurpatam tanquam necessariam ad salutem aut ex prsecepto divino. Nam in multibus casibus omittebatur et fiebat sub alterutra specie. 1" quidem tempore Apostolorum, primi fideles dicuntur in Actibus Apostolorum c. 2 « perseverantes m communicatione fractionis panis », ubi nulla mentio calicis. 2° in communione infirmorum historice constat speciem panis tantum porreetam fuisse; 3° ita etiam in communione infantium. 4° in communione domesUca, fideles tempore persecutionis et omnes qui eremiticam vitam agebant, asportabant secum eucharistiam, sub specie panis, ut tempore opportuno communionem sumerent. 5" tandem in communione publica aliquando porrectam fuisse solam speciem panis. Et si fuisset de hoc praceptum divinum nunquam ab hoc usu Ecclesia recessisset. Ad finem sasculi XHI usus calicis fere ubique abrogatus fuit nullo reclamante. (Cf. argumentum « sed contra » ki articulo Divi Thomse).

3° Neque ex sanctis Patribus hoc praceptum erui potest. Dum de communione sub utraque specie sermonem habent, sancti Patres attendunt ad usum communem suis temporibus ex disciplina Ecclesiaj receptum. Nunquam dixerunt id esse juris divini. Fuit tantum lex ecclesiastica de ejus modi communione, tempore S. Leonis et Gelasii occasione manichsorum, quia manicha?i non communicabant sub specie vini, eo quod vinum esse fel draconis et a patre diabolo dicebant. Consequenter contra hunc errorem S. Leo praicepit omnibus utramque speciem sumere. Contra eumdem errorem loquitur Gelasius papa apud Gratianum (cf. lam objectionem Divi Thoma? et 2am objectionem) dum jubet ut omnes « integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius ejusdem mysterii, sine grandi sacrilegio, non potest provenire ».

Equidem manichasi cum sacrilegio hoc mysterium dividebant, qualenus non admittebant utramque speciem esse sacramentum; non sic autem dividunt fideles, qui sub una specie communicant, ut dicit S. Thoraas ad 2am.

Amplius juxta plures, inter quos divum Thomam, in responsione ad lum et 2um, istud decretum Gelasii damnat dumtaxat quosdam sacerdotes qui, ex quadam superstitione, post consecrationem sumebant tantum corpus non sanguinem. Idque videtur aperte colligi ex tituln

Dk nancta communionk l.ujusce canonis « corpus Christi sine ejus sanguine sacerdos non debet

QCCtpGTG auia^totuTrZT °* ~»<^ erui potest hoc prwceptum, qum totusChnstus corpus e,us et sanguis est sub qualibet specie, s

TrLnZ rm,HS ^ T C°nCOmitantiam- Et noe probatur a ConeUio Trident.no dum dicit m 3- canone circa hanc materiam (Denz. 936)-

tZZ1ttne9?erit t0tUm etinterum ^ristum, omnium gratiarum

(Denz 932): << Quamv.s Dominus noster... hoc sacramentum in duabus

T' t Tt mSt'tUerit'. tamen fatendum e^e. etiam sub altera tantum specte totum atque mtegrum Christum verumque sacramentum sumi, ac propterea, quod ad fructum attinet, nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudan, qui unam speciem solam accipiunt ».

tata InT081 3Utem Dlures evolvunt hoc argumentum, dicendo quod ^ZuX Z 11 sacrament*' sa,te* eX parte rei conLt*

ZT * T016- Sp6CleS enim Panis totuln Christum continet, quodammodo sign.ficat passionem ejus, quia corpus solum « vi verbonun » pon.tur sub specie panis; significat refectionem spiritualem, quia propon.tur ut cibus et in refectione spirituali non distinguitur inter cxbum et potum, loquimur de gratia cibante tantum. Tandem species pan.s s.gn.ficat unionem fidelium inter se et in Christo, quatenus ex mult.s gran.s unus panis efhcitur.

Item quoad efficientiam tota ratio sacramenti salvatur in specie pan.s quia s.gna sensibilia in sacramentis non causant gratiam ex seips,s sed ex virtute sibi impressa; in hoc autem sacramento , o o virtutis .mpressa,. est ,pse Christus totius gratia fons et origo, qui totus sub una specie continetur.

IZs Te c^J C°mmUn:Cr "* UtTaqVe et 2" ^ E«*™° justts de causts prohtbutt laicis usum calicis.

utrao,lp1ln?endit qU°d SaCerd°S consecrans debet communicare sub

^mZr ZT qU'a 6X mrte iPSiUS Sac~« W* utrumque

TrZlntl Et ho?US ^ ^^3, qUia " Utr°qUe C0DSistit P^io *a- slcrZent C 3rUm 6St' SaDgUiS ChriSti enim nobis datu>" in ho<- sauamento per modum potus, sicut corpus Christi per modum cibi- verlis SaCramenti C0DVenit qU°d UtrUmqUC SUmatur'- aliis ve,b,s, sanguis sub spec.e v.ni non tantum est adorandus, sed sumendus.

riruhJJfUShS CaUSi"' ECCl6Sia Prohib"U l*™ «*«m oalicis, ut penculum effuSl0nis vttaretur. Catechismus romanus addit alias rationes l ne speces vm, acesceret, si diutius conservaretur; 2" quia multi a v,no abhorrent aut repugnant ex eodem calice bibere post sordidos et rT^Ll qUla. u P iDUS provinciis est Penuria vini; 4° quia denique ZTt t reS1S Protestanti»™ <W damnabat sacrilegii eos qui

Ejusquk conditionibus

Objectio: Passio Christi magis exprimitur in sanguine quam in corpore. Ergo potius esset abstinendum a sumptione corporis quam i sumptione calicis.

Cf . ad 3m" : respondetur « representatio passionis agitur in consecratione » quas est immolatio mystica seu sacramentalis dum vi verborum corpus Christi pra?sens redditur sub una specie et sanguis sub altera. Ideo « corpus non debet sine sanguine consecrari » quia non esset sacrificium (seu immolatio incruenta) ut institutum est a Christo.

Amplius « sacerdos in persona omnium sanguinem offert et sumit ».

Sed fideles communicare possunt sub una specie tantum, quia totus Christus continetur sub utraque; et, ut dicit Billuart, in utraque salvatur ratio sacramenti quoad significationem et eflicaciam; quamvis signicatio passionis non sit perfecta in una tantum specie, adest tamen, quia vi verborum sub specie panis corpus Christi tantum redditur prascns sine sanguine.

Remanet tria dubia.

Dubium 1»'" Usus calicis est ne aliquando licitus laicisf Utique, uuandoque hoc Ecclesia permittit: 1° si sit periculum prof anationis ; 2" si sacerdote post sumptionem corporis defuncto, non adsit alter sacerdos; 3° si sanguinem effusum sacerdos lambere recuset; 4° ex privilegio imperatores et reges Gallia? dum inaugurabantur ; similiter diaconus et subdiaconus summo Pontifici solemniter celebranti assistentes.

Dubium 2"">: An major gratia conferatur communicanti sub utraque species, quam communicanti sub una? De hac quastione notanda est quaidam opinio Melchioris Cano, Antonii Uglio et quorumdam aliorum, quam intactam reliquit Concilium Tridentinum. Hi theologi concedunt id quod definivit Concilium Tridentinum, scil. omnem gratiam ad salutem necessariam conferri per unam speciem sicut per duas, contendunt tamen aliquam majorem gratiam conferri per utramque speciem quam per unam.

Contra hos theologos communiter asseritur per se loquendo major gratia non confertur communicanti sub utraque specie quam sub una.

Dicitur per se, quia per accidens, scil. ratione majoris dispositionis id est majoris fervoris, confertur major gratia.

— Probatur: Per se non confertur major gratia, si non est major causa grati» sub utraque specie quam sub una.

— Atqui species ex se non habet vim causativam gratise, sed causa gratim est Christus qui totus et integer est sub una specie.

— Ergo per se non major confertur gratia communicanti sub bina specie quam sub una.

DK 8ANCTA COMMUNIONE

Potest objici quod effectus sacramentalis attenditur secundum significationem, et expressior est significatio passionis quando utraque species sumitur.

Respondetur: quajlibet species significat concomitanter totum Christum quamvis non secundum eumdem modum significandi. Sed effectus sacramentalis attenditur secundum rem significatam et non secundum modum significanti. Alioquin majorem gratiam conferret trina immersio baptismalis quam simplex ablutio.

Remanet tamen quaidam difficultas: si non major gratia in sumptione utriusque speciei conferatur, communio sacerdotis sub specie vini superfluit, scil. nihil producit; si e contra gratia conferatur per hanc secundam communionem, prima erat similiter superflua et nihil produxit.

Ad hoc respondent theologi: probabilius in communione sacerdotis celebrantis, gratia confertur ad sumptionem prima? speciei ; non videtur ratio cur differatur effectus in subjecto bene disposito. Neque tamen inutiliter sumitur secunda species, quia id exigit perfectio seu integritas sacrificii, et duas sumptiones constituunt unum sacramentum, quod ad instar causie naturalis operatur per aliquid sui cum primum potest. — Aliunde per accidens communio sub utraque specie potest majorem gratiam causare, si subjectum sit melius dispositum. Ita illi qui magis appropinquant ad ignem, majorem calorem accipiunt.

Remanet tamen difficultas, scil. videtur quod secunda communio celehrantis debeat aliquam gratiam producere, quam significat. Hoe conceditur a Salmanticensibus (disp. X, 52) et a Lugone, sed tenent quod privatio hujusce gratia; compensatur per gratias similes qua frequenter conferuntur per communionem sub altera specie; sic simplices fideles non notabili gratia privantur per communionem sub una specie quam Ecclesia propter graves rationes ordinavit (cf. Dict. Theol. art. cit., c. 572).

Sic terminatur quajstio de usu Eucharistia; in communi, quoad conditiones requisitas corporis et animse.

QUiESTTO LXXXI

DE MODO QUO CHRISTUS USUS EST HOC SACRAMENTO

1° An Christus sumpserit corpus suum et sanguinem; 2" An Judas dederit; 3" Quale corpus sumpserit aut dederit, scil. passibile an impassibile; 4° quomodo Christus se habuisset sub hoc sacramento in triduo mortis.

Anr. I. - UTRUM CHRISTUS SUMPSERIT CORPUS SUUM status qucesiionis: Videtur quod non: quia nihil potest esse in seipso et Christus non potest accipere gratiam.

S. Thomas post S. Hieronymum, S. Chrysostomum et glossam ord. putat Christum sumpsisse corpus et sanguinem suum, « quia Christus ea quee ab aliia obscrvanda instituit, ipse primitus observavit, unde et ipse prius baptizari voluit quam aliis baptismum imponeret. Sic dicitur in Actibus Apos., I, 1. « Ccepit Jesus facere et docere ». Est argumentum probabile.

Afferri etiam potest textus Ev. sec. Lucam, XXII, 15, qui citatur ad 3um : « Desiderio desideravi manducare hoc pascha vobiscum » ; secundum Tertullianum, Chrysostomum, Eusebium, « hoc pascha » in his verbis designat pascha novum quod in sacramento corporis Christi consistit. — Est argumentum adhuc probabile.

In responsione ad 3am dicit S. Thomas quod sacramentum Eucharistice non poterat producere augmentum habitualis gratice in Christo sed produit actualem delectationem spiritualis dulcedinis, scil. effectum secundarium. Unde ipse dicebat: « Desiderio desideravi manducare hoc pascha vobiscum ». Ha;c delectatio spiritualis erat gaudium de iflstitutione communionis Christi cum membris sui corporis mystici, et eminenter continebat gaudium producendum a communione eucharistica m fidelibus, nam melius est amare quam amari et dare quam accipere K l Hsb quasstiones pulchre tractantur modo spirituali in libro piissimo R.mi Mons. Pn Albkrti Dmi. Corona. O. P., Arcivescovo di Sardica: Blevazloni *ul Mistero deWEucaristia. 5» ed., Milano 1927. — „ . .

Cf. Terza Settimana. elevazione I, la comunione di Gesu: la comumone di Pietro, di Giovanni, dl Giuda, la comunione di Maria.

Cf. etlam Visite al SS. Sacramento, S Alfonsi db Ligpori.

Cf etiam Bosscbt, MedUations «ur VEvanaile: la Cene. l*re Partie: la communion Indlgne i\° Jour; les effets de la communion: le sacrifice 57- jour.

u, , OAiiiiKKiu uoiikNWti W fmliarUtM-

Chapter 45 of 84